Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA XXXVI.-AD ALEXANDRUM PAPAM.

Excellentissimo domino et putri A. Dei gratia summo pontifici T. sanctæ Cant. ecclesiæ minister humilis S. et O. S. Do.

APOSTOLICE sedis mandata filii obedientes exequuntur: qui eis reluctantur, constat damnationis in se provocare sententiam. Nos autem ab initio promotionis vestræ, interdum cum salutis vitæque discrimine, summi pontificis amplexati sumus obedientiam, et antequam nos innocentiæ crimen subruat, desideramus vita luceque privari. Et vos quidem, si reminisci placet, obedientiæ nostræ prompta habetis experimenta. Nam decessorum vestrorum tempore, naufragium, exilia, nuditatem, pericula mortis, sicut ecclesia Domini novit, pro fide sanctæ Romanæ ecclesiæ non subterfugimus, sed ex adverso principum stetimus, parati, si opus esset, pro indemnitate ecclesiæ proprium sanguinem immolare. Vestris quidem creditoribus satis fecimus, et onus vestrum libentissime transtulimus in humeros nostros. Nunc demum onus vestrum potius portamus, quam nostrum, eo quidem gravius, quo, nisi provideritis, non modo vestram minuet auctoritatem, sed Romani pontificis, quod magis veremur, gloriam adnullabit. Si quidem latorem præsentium Hugonem fidelem vestrum, juxta mandatum vestrum, exigente contumacia domini Londoniensis præbenda Londoniensis ecclesiæ investivimus. Episcopus tamen non modo nostris, sed apostolicis decrevit obviare mandatis. Vos itaque, si placet, honorem vestrum servabitis, et faciem nostram ex causa obedientiæ confundi non patiemini. Nam qui sedis apostolicæ contemnit legatum, eum videtur potius

ad præsen

contemnere qui misit illum. Cætera, quæ tem articulum pertinent, lator præsentium poterit viva voce commodius aperire.

EPISTOLA XXXVII.-AD.

Electio abbatis.

PASTORUM absentia vel negligentia tantam infert ecclesiis læsionem ut quod facile, aut brevi tempore, in moribus aut rebus periit, vix magno labore, multa vigilantia, longo temporis spatio valeat instaurari. Exercitus namque, rapinæ, multiplex temporalium jactura eminent, domi grassatur hostis, imo ramorum et religionis tam propagine quam radice succisa, leo rugiens expositum invenit ubique quem devoret. Qui vero, in tanto periculo constitutus, non timet; non tam exanimis quam exanimatus est. Sed et illorum, qui tantis debent morbis occurrere vel mederi, periclitatur salus, nisi totam vigilantiam suam erogent in procuranda salute subditorum. Unde et nos desolationi vestræ paterno compatientes affectu, a domino nostro rege obtinuimus, ut secundum institutionem sacrorum canonum pastorem idoneum vobis præficere valeamus. Res autem celeritatem et diligentiam exigit, quum omnis mora salutis differendæ periculum trahat, et ecclesiæ vestræ status in eo versetur calculo, ut religiosis vestris lugendus potius quam referendus videatur. Religio perit interius, exteriora distrahuntur, diripiuntur, et defluunt; non est domi qui auxilium porrigat aut consilium. Morbus jam inveteratus est, quum diu defuerit qui hæc inala propulsare vellet et posset. Quia ergo præsentiam nostram vobis ad præsens non possumus exhibere, venerabiles fratres nostros Gauter. Conventrensem et Alf. Wigor

nensem, episcopos, dilectos filios vestros, per Sorensem et Winchelcumbensem abbates ad vos transmittimus, in virtute obedientiæ pro auctoritate apostolica præcipientes, ut eorum consilio proxima Dominica post festum S. Joannis Baptistæ eligatis vobis in abbatem, personam religiosam, litteratam, habentem bonum testimonium ab his qui foris sunt, qui auctore Domino præesse valeat, et prodesse. Si vero prænominatorum fratrum aliquem animo et corpore abesse contigerit, nihilominus obtineat apud vos consilium reliquorum. Scimus autem quod tam religioso, tam salubri consilio gratanter acquiescet, quisquis in vobis non quærit quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi. Illorum vero vocem omnino evacuamus, qui sancto Spiritui resistentes a prænominatis fratribus ad hoc destinatis, invenientur suam, et aliorum, quantum in ipsis est, impedire salutem: nec ad dominum regem se credat aliquis vestrum habere confugium, quia ei salutis vestræ dilatio molesta erit, qui vobis, ne differretur, in hac parte commisit vices suas. Valete.

EPISTOLA XXXVIII.—AD ADRIANUM PAPAM.
Domino Papæ Adriano.

DILECTUS filius noster R. cantor Lincolniensis ecclesiæ, vir litterarum eruditione, et morum honestate laudabilis, urgente necessitatis articulo, ad lapidem adjutorii, successorem Petri confugere cogitur, et sedis apostolicæ auxilium implorare, quod illa in exhibenda justitia consuevit omnibus impertiri. Causam ejus, etsi nobis ad plenum non liqueat, justam esse confidimus: nec eum ex conscientia credimus in læsionem alterius transgredi lineam æquitatis. Supplicamus itaque Majestati vestræ, ut personam ejus, si

placet, benigne admittatis, et justitiam suam benignitate solita expediri præcipiatis. Vir enim tantus, et qui in eo versetur officio, cum indemnitate ecclesiæ suæ diu abesse non poterit. Quicquid autem est quod adversus eum, imo contra sanctam Romanam ecclesiam præsumptum esse videritis, illud auctore Domino clementia vestra in melius reformabit.

EPISTOLA XXXIX. -AD ALEXANDRUM PAPAM. Alexandro Papæ.

EXCELLENTIÆ sanctitatis vestræ eos tutius commendare præsumimus, quos fide et caritate illustres, vita et moribus novimus regulariter esse institutos. Placeat itaque successori beati Petri, injuriis et vexationibus pauperum fratrum, in ecclesia sanctæ Osidæ virginis in habitu regulari devotum Domino famulatum exibentium, apostolica dignum auctoritate adhibere remedium. Ecclesia quidem illa luce bonorum operum et religionis, integritate vitæ, ac conversationis sanctitate, totam insulam nostram irradiat, et ecclesiam, quæ apud nos est, in tantum caritatis adornat exemplis, ut eam merito majestati apostolicæ debeam commendare. Lator horum, Abel nomine, ecclesiæ illius abbas, a venerabili fratre nostro Ricardo Lond. episcopo, sumptibus, vexationibus fatigatus, ad auxilium misericordiæ vestræ confugere necesse habuit. In causam namque a præfato episcopo tractus est super quibusdam ecclesiis ad ecclesiam suam donatione Ricardi bonæ memoriæ Lond. episcopi, fundatoris ejusdem ecclesiæ, qui quartus ante eum in ecclesia beati Pauli militavit, devolutis: chartam quoque illustris regis Henrici primi, et confirmationem bonæ, jucundæ recordationis Rad. Cant.

archiepiscopi eis de ecclesiis in testimonium donationis collocatam, auctoritas Calixti papæ, qui tunc temporis sanctæ Romanæ ecclesiæ feliciter præsidebat, suo privilegio dignum duxit roborare. Genibus itaque majestatis vestræ provoluti, pro fratribus jam dictæ ecclesiæ et cum eis supplicamus attentius, ut abbatem illorum ad auxilium misericordiæ vestræ confugientem benigne, si placet, admittatis, et quod tamdiu possederunt, auctoritate apostolica roboratum de cætero quiete possideant, ut orationibus ex debito pro Romano pontifice faciendis expeditis, negotiis suis liberius, et affectuosius valeant invigilare. Chartas autem, quarum rescripta vobis signata mittimus, vidimus, manibus nostris tractavimus.

EPISTOLA XL.- -AD EUNDEM.
Alexandro Papæ.

QUUM inter moniales de Gisam et B. archidiaconum Norwicensem super ecclesia de Nenton. controversia ageretur, Baldewinus in modum exceptionis bonorum, quæ sibi a monialibus ablata dicebat, restitutionem, antequam ad causam principalem accederem, sibi fieri postulavit. Ad hæc monialium procuratores, ecclesiam suam a Baldewino sæpe plurimum injuste vexatam querebantur, et se tergiversationes ejus sustinere non posse, quum illas in partibus suis deprehendere nemo sufficiat. Ideo ad sedem apostolicam ipsum appellaverunt, diem præfigentes purificationem beatæ Virginis Mariæ.

EPISTOLA XLI.-AD EUNDEM.

Alexandro Papæ.

ECCLESIA Morinensis his qui eam impugnant, sancto episcopo Milone, patre optimo, destitutam,

« PoprzedniaDalej »