Obrazy na stronie
PDF
ePub

crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius et majus Johanne. Bene tamen agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi Jesus: si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, prædicantes, scribentes, et ad majorem auctoritatem assertionis suæ sigillis pluribus patentem scripturam consignantes, quia dominus rex " dulce putat obsequium, quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Deum," ad formam justitiæ libentissime satisfacturus: "si quid deliquerit," inquiunt malorum inexperti, et quibus nondum certum est eum contra Dominum in aliquo deliquisse, aut condigna satisfactione non purgasse delictum. Bene, inquam, cum eis agitur, si prædicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed quid si pariter, quod dominus papa dicit, et ecclesia Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur? Non est de cætero, dilecte mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod prædicant, correptionis obsequio a rege quicquid æquum et bonum fuerit, poterunt impetrare: non est de cætero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta facilitate possunt procellam quamlibet in auram commutare. Sed nobis longe alia mens est, qui aliud experimur, et utinam prædicatio eorum in nobis impleretur et illis interim præelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et expectare qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus ecclesiam ejus conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinæ legi bonorum temporalium flosculos anteferre. Sed finis chartulæ sit et verbi, ut ubicumque locorum sim, me noveris tuum esse. Valete,

EPISTOLA CLXXXVIII.-AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. [A. D. 1166.]

Magistro Gaufrido.

EXPECTABAM in reditu nuncii mei ad consilium et auxilium contra fortunæ sævientis injurias, litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas præter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris amico, diu exulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a scriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quæ nec fidei notam ingerat, nec amicitiæ devenustet officium. Absit enim ut cito perperam sentiam de amico. Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo amicis scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile legere vel audire: unde et tibi parcius scribo, et ad quæ, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab officio, tibi opportunitatem defuisse, non animum. Hoc est autem quod facile poteris, quum auctore Domino opportunitas non negabitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quæsieris forte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de cætero unde pascat exules suos. Si de me, paucis respondeo, quia est bona librorum Domino propitio, et provisæ frugis in annum

copia. Cætera Dominus ministrabit, qui sperantes in se non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus fidem, et simulatoribus fidei, et persequutoribus thesaurizat iram in diem furoris sui.

EPISTOLA CLXXXIX.-AD MAG. GIRARDUM
PUCELLE. [A. D. 1166.]

Magistro Girardo Pucelle.

PLENAM devotione et eruditione nuper a vobis recepi epistolam, quam quo diligentius relego, eo societatis vestræ solatium nobis subtractum esse acerbius ingemisco. Cæterum, quum tota epistola tum sui venustate, tum affectione et reverentia nominis vestri plurimum mereatur, illud præ cæteris placet quod in calce litterarum prudenter, et, ut spero, veraciter intulistis; vos dixisse, fecisse, scripsisse perpenso tenore litterarum mearum, quicquid dici, scribi, et fieri oportebat. Mihi autem numquam persuaderi potuit quod in tanto salutis discrimine aliquid ex contingentibus omitteretis, et sordidam divitiarum evanescentium commutationem pro anima recipiendo, non modo philosophantis nomen velletis amittere, sed (quod longe perniciosius est) abjicere conscientiam Christianam. Absit hoc, absit (dilectissime) a discretione et honestate vestra, ut pro temporali emolumento ponatis cum schismaticis portionem, et quicquam de Hierichontino anathemate imprudentius et impudentius rapiatis, quod castris Domini exercituum in ruinam et perniciem convertatur. Et quidem ut sententiæ vestræ, immo catholicæ ecclesiæ auctoritati consentiam, dum grana cum paleis, et boni malis admixti sunt, et in adimplendis mandatis Moysi, et promovenda prædestinantis gratiæ dispositione laborat Jesus, anathema in medio Israel

est, cujus occasione pereunt multi: et qui præordinati sunt post triumphos gloriosius coronantur. Unde et navis Petri quasi Domino dormiente fluctibus variis sæpe colliditur: sed quia de Christo vectore confidit, semper ad salutis enavigat portum.

Nec ambigitis quin et in medio vestri, Coloniensis Ecclesiæ dico, non tam lateat anathema, quasi aliquam Dei reverentiam et hominum verecundiam habens, quam insaniat et sæviat adversus Deum et Ecclesiæ unitatem: presertim quum toti mundo fere jam innotuerit quantus contemptor Ecclesiæ semper, quantus incentor, et auctor schismatis, ex quo potuit, fuit ille Coloniensis præsumptor Ecclesiæ, maximus inter locustas bestia, quarum potestas est in linguis, et caudis earum. Defecerat enim schisma, pacem fuerat tyrannus vester Ecclesiæ redditurus, nisi eum Colonia etiam adhuc adversus Ecclesiam incitaret, ut pari voto non tam summi pontificis vitam, quam Petri dignitatem conentur extinguere, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis: scientiam viarum Dei nolumus, regem nescientes nisi Cæsarem. Eo enim (ut aiunt) proposito in Italiam profecti sunt, ut Cremensem hæresiarcham intrudant in sedem Petri, et vicarium Christi aut comprehendant, aut ejiciant, aut occidant. Veruntamen oratio sine intermissione fit ab Ecclesia ad Deum pro eo, ut supra modum timere non debeat a duabus caudis fumigantium titionum, Frederico et Reginaldo, qui ponentes carnem brachium suum, sanctum Israel blasphemare non cessant. Profecto ubi humanum deest, divinum auxilium necessitatibus ecclesiæ suffragatur. Nemo suum fraudulenta verborum excusatione tucatur errorem, voluptatibus suis nullus applaudat, quia Deus non irridetur, qui non secundum visionem judicat oculorum: nec auditum aurium

sequitur, sed in æquitate judicabit orbem terrarum, et pro mansuetis condemnans impios, potentiores potentius punit, et pervertitur cum perversis. Inde est, quod affectuosius peto, quatenus instantius agatis quod agitis, dicendo, scribendo, faciendo, quod ad evacuationem schismatis per collatam vobis sapientiam a Domino cognoveritis pertinere, ut et conscientia sit tutior apud Deum, et apud proximum fama plenissime convalescat.

De cætero (ut ex conscientia loquar) de Cantuariensi et suis injustam concepisti suspicionem: quia (quantum perpendere potui) et de illo et de illis plenam in caritate debetis obtinere fiduciam. Non ergo illis imputetis indignationem regis Francorum, sed vobis, qui sine conscientia ejus recessistis, ut conqueritur, ipso prope transitum vestrum existente ad duas leugas. Eoque magis motus est, quod quum vos habuerit familiarissimum, sic transistis quasi ad æmulos regni Francorum, et nominatim ad schismaticum Coloniensem, qui non modo Ecclesiam Dei persequitur, sed et ipsum, ut audivit, impudenti scurrilitate verborum consuevit regulum appellare: sed, quum vobis id cordi fuerit, benignitatem Christianissimi principis vobis placabilem fore non dubito,

EPISTOLA CXC.-AD MAG. WALTERUM DE INSULA. [A. D. 1166.]

Magistro Gualtero de Insula.

PROMERUERAT quidem humanitatis vestræ sedulitas, et exhibitio promptissimæ liberalitatis, ut omnem vobis aut vestris obsequendi opportunitatem gratanter arriperem: et, si alio modo nequeam, saltem devotionis meæ sinceritatem salutationis judicio pro

« PoprzedniaDalej »