Obrazy na stronie
PDF
ePub

briter exhibens, clementiam Dei et gratiam Prophetiæ patientia longa promeruit.

Unde commodum arbitror, ut si chaos quod inter nos, et patriam nostram firmatum est, permiserit, hanc epistolam vestram ad singulos episcopos et celebriores ecclesias transmittatis, ut nutantium firmetis fidem, et omnium provocetis affectum, crebris etiam scriptitationibus singulos episcopos in spiritu mansuetudinis, et lenitatis sollicitetis, ut redeant ad cor, et meminerint conditionis suæ: et in omnibus provideatis, ne quid vestrum arrogantiæ aut immoderationis prætendat imaginem. Ad hæc accepi ab his qui Herefordensem episcopum se familiarius nosse dicunt, quod dum versaretur in scholis, laudis avarus erat, et tantus amator gloriæ, quantus pecuniæ videbatur esse contemptor. Putatur itaque quod nihil illum magis movere posset, quam si eum magistri scholarum, et viri religiosi, utpote Prior Sancti Victoris, et similes, quos in Gallia familiares habuerat, socordiam ejus, qui sperabatur redempturus Israel, suis literis excitarent et animarent, ut nunc ostendat episcopum, quem in scholas depingere consuevit, at a se propellens vitia quæ in aliis arguebat, amissam redimat famam. Idem etiam de Wigorniensi consulitur, ego tamen nec de ipsis bene spero, nec de rege Francorum, quod, sicut cætera, in aure dictum sit, quum ad suprema necessitatis articulum ventum fuerit, præsumo supra modum, nec de ecclesia Romana, cujus mores et necessitates nobis innotuerunt, multum confido. Utique dominus papa vir sanctus et justus est, et dominum Albertum, ut a plerisque dicitur, imitatorem habet, sed ejus sunt tot et tantæ necessitates, tanta aviditas et improbitas Romanorum, ut interdum utatur licentia potestatis, procuretque, ex dispensatione, quod reipublicæ dicitur expedire,

:

etsi non expediat religioni. Timeo ergo ne appellationis diem oporteat expectari, et quum eo ventum fuerit, ne, qui diligunt munera, sequantur retributiones vereor enim angustias temporis, et circumstantias nostras, et aliorum. Nostris, immo Christi et ecclesiæ adversariis, decretum est ut nos vulnerent et confodiant spoliis nostris, quibus si interim vexatio data fuerit ad intellectum, fortasse proniores erunt, metu laborum et sumptuum, ad pacem reformandam sibi et nobis. Nam hoc ipsum malitiam eorum et audaciam nutrit, quod nobis solis laborantibus, illi in opulentia et voluptatibus suis hactenus quieverunt. Et quia humanum nobis deest auxilium, tota mentis intentione confugiamus ad Dominum, ut a præsentibus et imminentibus malis expediat, et scuto miserationis suæ circumdet nos veritas ejus.

EPISTOLA CLXXXIV.—A
-AD BARTHOLOMÆUM
EXONIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1167.]
Domino Bartholomao Exoniensi Episcopo Joan.
Sares.

MULTA quidem scribenda essent, sed angustia temporis, et necessariarum tumultus occupationum cogunt, ut ea perstringam potius quam exponam. Recepi nuper, auctore Domino, fratrem meum benignitati et liberalitati vestræ congratulantem in plurimis, et me præter plurimam, quam habebam ad vos, devotionem, longe devotiorem fecit, et magis obnoxium. In ipsius vero adventu cujusdam amicissimi nostri recepi litteras, quides me voluit præmunire, et vos, si fieri posset, per me, quod rex præcepit per Jocel. de Ballolio, et quosdam alios ministros pietatis suæ,

vos et dominum Wigorniensem sic habendos in omnibus et tractandos, ut capitales inimicos regni, et publicæ salutis hostes. Utinam vanus sit timor meus! Sed quicquid episcopi in appellatoriis suis papæ de eo scripserint, quicquid prædicent de pietate et mansuetudine ejus, de justitia et affabilitate, de reverentia sacerdotii, nihil adeo impium est in Deum, in homines inhumanum, quod Franci et Latini de eo facilius non credant: unde plurimum mirantur et stupent omnes qui audiunt, qua conscientia, qua impudentia, qua fronte ausi fuistis asserere, scribere, et episcopalis auctoritatis characteribus confirmare innocentiam hominis, cujus injustitiæ sunt omnium fabula, cujus supplantationes et violentias mundus agnovit: quomodo in subversionem justitiæ falsum dedit tot et tantorum patrum venerabilis universitas pro malitia testimonium. Nam scripti vestri verba sunt hæc pro rege, cujus causam notarius vester justificare conatur, Rex omnem promittit justitiam, et eam factis implere paratus est, et dulce reputat obsequium, quum monetur, ut corrigat, si quid offenderit in Deum, nec solum satisfacere, sed et, si jus exigat, in hoc satisdare paratus est. Et post pauca subjungit, Eundem se judicio ecclesiæ in his quæ sunt Ecclesiæ, nec in modico subtrahentem, sed colla Christi jugo subdentem. Et paulo superius: Dominum regem non quidem numquam peccasse dicimus, sed Domino semper paratum satisfacere, et confidenter dicimus, et prædicamus. O, inquiunt, quam sana, quam sancta prædicatio episcoporum Angliæ quam sincerum et incorruptum pro libertate Ecclesiæ testimonium! quam vera est assertio sacerdotum, qui illud prædicant quod mimus aut histrio sine dispendio verecundiæ non loqueretur. Si fidem quam non habet desiderat scriba vester Londoniensis, et si

qui ei consentiunt, exeundum est eis de orbe Latino, ne quoties hæc prædicaverint,

Quære peregrinum vicinia rauca reclamet,

et ne tantum adversus ecclesiam pro consuetudinibus, imo pravitatibus, avitis testimonium daret sapiens ille tabellio et facundus, etiam adversus populum testificator, inseruit scripto vestro: Rex a Domino constitutus paci per omnia providet subjectorum, et ut hanc conservet, ecclesiis et commissis sibi populis, dignitates regibus ante se debitas et exhibitas sibi vult et exigit exhiberi. Quid hæc audiens Ecclesia Gallicana? Ita, inquit, Dominus et evangelii verba adjuvent eos a quibus et pro quibus hæc scripta sunt. Providet fortasse pacem omnibus, sed a longe, quia præsentialiter omnia turbat. Dicunt episcopi, aut forsitan, ut verius dicatur, episcopus, quoniam pax est, et omnes e contra clamant, quia pax non est, sed amaritudo omnium amarissima.

Si vero nonnisi debitas exigit consuetudines, sicut vester Demosthenes asserit, illis profecto debuerat esse contentus, quæ non sunt divinis legibus inimica, quæ bonis moribus non adversantur, quæ sacerdotium non dehonestant, quæ periculum non ingerunt animarum, quæ matris Ecclesiæ, de cujus manu suscepit gladium, ad ipsam tuendam, et injurias propulsandas, non subruunt libertatem, sed in votis ipsius omnia contraria sunt, sicut Scriptura ejus, sanctorum patrum auctoritate, et summi pontificis ore damnata testatur, et quotidianæ querelæ cleri et populi: et timeo ne pontifices ipsi contra scripta sua venire cogantur, et deprædicare quod prædicant, et quam modo damnant, justificare causam, et quam justificant condemnare. Signata est attestatio eorum omnium quidem concepta nomine, sed trium duntaxat episcoporum roborata sigillis, archisynagogi videlicet

Lond. et domini et amici mei, cui interim parco, episcopi Winton. et æque doctrina et eloquio pollentis, veteris quidem scholastici, sed novitii episcopi Herefordensis, quorum præminebat auctoritas, si non opinioni bonæ consensit, iniquitatis, et manifestæ falsitatis attestatio, scripto utrumque, et sigillorum munimine convincente præjudicaret. Alii interim quos libelli concludit inscriptio, mitius arguuntur, quia non facile credi potest, ut tot sapientes convenerint, tot contulerint religiosi in fraudem divinæ legis et canonum, et in perniciem Ecclesie conscripserint, unde convalescat et prævaleat usquequaque iniquitas, et justitia opprimatur. Sed ut audio, omnes illi scripto præstiterunt auctoritatem: quod si ante viderant, impiissimum fuit tantæ iniquitati testimonium perhibere: si non viderunt, stultissimum alienæ iniquitati suorum impositione characterum præstare auctoritatem.

Sed quid in re conspicua, quum ex necessitate plura dicenda sint, protendo sermonem? Nam pagina illa, etsi vestrorum cessaret opera, nostrorum tamen diligentia ad Romanum defertur pontificem, qui et mores illius quem justificatis ex multis novit indiciis, et facile deprehendet qua sinceritate episcoporum concepta sit hæc attestatio, quæ fuerit intentio scribæ vestri, qui quoniam, Domino aliter disponente, quod ambiebat esse non valuit, Cantuariensis archiepiscopus, in Anglicana ecclesia de consensu, consilio, et auctoritate eorum, qui Christum persequuntur, factus est archisynagogus. Scripsit ei nuper dominus rex per Radulphum Dicetensem archidiaconum suum, quod se totum regnum suum et causam, quæ inter eum et Ecclesiam vertitur, ipsius tanquam patris et fidelissimi amici, committit arbitrio, et præcipit, ut sui officiales ei in omnibus usquequaque obediant. Si

« PoprzedniaDalej »