Obrazy na stronie
PDF
ePub

sapientum sententias exploretis, et Hervei, si eum interim reduxerit Dominus, habeatis consilium: sed ante omnia incumbatis precibus, et aliis exercitiis militiæ Christianæ, et agonem vestrum media sanctorum intercessione Domino commendetis, et sic procedatis ad id, quicquid illud sit, quod per organa sua, sapientes et fideles dico, docuerit Spiritus sanctus, et quod causa vestra desiderat: credo quod et vos ipsi habetis Spiritum Domini, quia qui zelum dedit immerito, bene merenti credendus est in necessitatis articulo consilium ministrare. Non ergo suadeo, ut secundum quod communis pater noster et dominus dicere consueverat, consilium quod Dominus inspiraverit cordi vestro, in caligula reponatis, et aliorum minus in causa vestra vigilantium præferatis opiniones.

Post festum beati Petri dispono statim, Deo auctore, venire ad vos, et tunc ex mutua collatione multa adinvicem clarere poterunt, quæ pagina non sufficit expedire. Quid egeritis Veziliaci, archiepiscopo et ecclesiæ Remensi a multis diebus innotuit, nec operæ pretium puto divulgata referre. Si templariis offensus est, dissimulatione utendum arbitror, quia qua facilitate concipere, eadem aborsum facere consuevi: et quum ei nihil debeatis adhuc, non consulo, ut vos obnoxios illi reddatis in talibus. Ad hæc, si ei fuerit supplicatum, magnificabit injuriam, si dissimulatum, etiam si qua præcessit injuria, dissimulatione poterit aboleri: via autem reconciliationis facillima erit, ut in aliquo munusculo capiatur. Video tamen templarios in curia ejus benigne recipi, et negotia eorum commode expediri. Ipse autem ad Claram vallem profectus est, accitus, ut aiunt, a majore parte conventus in ruinam abbatis. Fromundus, qui hoc iter ejus procuraverat, obiit pridie Idus Julii, et in monasterio Sancti Remigii sepultus est.

EPISTOLA CLXXVI.- -AD THOMAM CANTUARIENSEM. [A. D. 1166.]

Domino Cantuariensi, Joan. Sares.

ETSI certum sit quod episcopi ad inobedientiam proni, et pastores pascentes seipsos, qui amore quietis et luxus, et temporalium metu damnorum impio impietatem suam annuntiare detractant, ad omnem subversionem juris, et singula præjudicia ecclesiarum, dicentes Euge, Euge! se de cætero adversus omnia mandata vestra, et etiam apostolicas sanctiones, quatenus eis displicuerit, sub prætextu appellationis exhibitæ tueri proponant, expedire tamen arbitror, ut de vestris suffraganeis statim si fieri potest, aliquos evocetis, vel audituros domini papæ mandatum, aut vobiscum de statu Cantuariensis ecclesiæ tractaturos, aut alia evocationis eorum causa proposita, si qua vobis et his qui vobiscum sunt, occurrerit commodior. Quum enim jam appellaverint, quod fortasse jam domino papæ significatum est, et in omnibus regi suo obtemperant, non video de cætero quare colloquium eorum oporteat evitari, sed neque regis. Credo enim quod metu laboris quem subituri sunt, et sumptuum quos verentur, et ob imminentium.periculorum instantiam, et dubium causæ eventum, paci ecclesiæ, et reconciliationi vestræ diligentiorem operam dabunt; quia nec unum eorum opinor inveniri, quem tot et tantarum incommoditatum dispendia subire non pigeat. Et si transfretaverint fortasse mediante imperatrice pax ecclesiæ reformabitur, aut Domino propitio causa vestra in meliori calculo relinquetur. Instat enim tempus, ut aiunt, quo Aquila rupti fœderis, juxta Merlini vaticinium, frænum deauratura est, quod apro ejus datur, aut modo fabricatur in sinu Armorico. Nam

sicut accepi pro certo, postquam priores litteras exaraveram, in accessu Filgeriarum grave damnum perpessus est, quod adhuc deplorant apud nos amici Francorum, quorum quidam capti sunt, alii vulnerati, dum purum sitientes argentum, nitebantur strenui præ cæteris apparere.

Audieram hæc prius in curia Christianissimi regis Francorum, apud Laudunum honeste et reverenter susceptus ab eo: sed non facile rumigerulis credidi, licet aliquantulum fidem faceret dubitanti, quod Comes Robertus tristitiam inde conceptam dissimulare non poterat. Dicunt etiam quod famelici saturos, et inopes copiosos rerum omnium obsident hostes, et quod obsessus obsidente longe securior est. Radulfus enim, ut perhibent, castrum suum optime præmunivit, vastavitque quicquid alimentorum in circuitu suo potuit inveniri, nec ad remotiora sine magnis copiis præambulantium progredi licet, eo quod electissimorum militum Radulfus memoratus copiam habens, vias eorum acutissimis sepit spinis, et aculeis urget equos ut cadant ascensores eorum retro, et in exercitum ipsum crebras, ut loquuntur, facit irruptiones. Adjiciunt quod potentissimis Britanniæ proceribus, excepto comite Eudone, confederatus est fœdere mutuo. Nonne sic ferus singularis, aut singulari proximus aper, qui depascitur et conculcat vineam Domini, cohiberi poterit et infrænari? Ego quidem sic illam interpretor prophetiam, expectans ut Aquila quacumque subornatione incommoditates istas inauret: nisi forte Alexander noster Merlini cognatus, et oraculorum ejus interpres prudentior aliud sentiat. De his hactenus. De cætero pergratum mihi feceritis, si domino Lugdunensi, quem apud vos esse audio, et plurimum videre desidero, nomine meo fueritis gratulati, et quæ circa vos diligenter rescripseritis.

EPISTOLA CLXXVII.—AD THESAURARIUM REMENSEM. [A. D. 1166.]

Thesaurario Remensi.

VESTRO mallem, si cum utriusque nostrum commoditate fieri posset, desiderato frui colloquio, quam ea quæ et me dixisse justum est, et vos diligentius audire expedit, chartulæ commendare, quæ id solum eloquitur quod illi creditum est: nec ad ea quæ inter amicos utiliter adinvicem proponerentur, commode dilatatur. Cæterum hoc desiderium meum tum multiplicium et inevitabilium negotiorum instantia, tum aliquantula corporis mei infirmitas præpediunt, ut scribi necesse sit quod dici potius expediret. Meminerit itaque Dominus et amicus. meus, quoniam, ut ait orator, Primo decipi incommodum est, secundo stultum, tertio turpe. Doleo quidem contigisse quod ad memoriam vestram reducere necesse est; quia vos semel decipi contigit in matricularia ad incommodum, secundo in cessione præbendæ Parisiensis, ad errorem, nec de cætero omni spiritui adquiescatis, ut in subthesauraria disponenda turpiter decipiamini. Est autem vir probus Laurentius concanonicus vester, cui eam dominus archiepiscopus dare disposuit, et majore, si vocaretur a Domino, et vitio ambitionis purgaretur, dignus honore. Sed nunquid vobis conducit, et honori vestro, ut domini vestri collateralem eligatis in ministerium vestrum, immo intrudi patiamini, ut non tam vobis quam alteri debeat quod ministrabit? Numquid de thesaurario subthesaurarius esse vultis ? nonne satius est vos officialium vestrorum esse custodem, quam vobis et illis cum incommoditate custodem alium deputari? Vos de cætero videte quid egeritis,

ego pro fide et affectione quam habeo ad vos, et pro reverentia venerandi et pii patris nostri beati Samsonis, hoc vobis quem video in multis labefactatum, propono, ut memineritis vestri et nostri, qui vobis semper fideles extitimus: ne, quod absit, probabiliter dici possit, nos vitio ingratitudinis laborare. Quum autem redieritis, non displicebit nobis, si feceritis de ministerio vestro quod vestram deceat, et nostram non dedeceat honestatem. Nam in his quæ honori vestro conducent, nos beneplaciti vestri, quod poterimus, habebitis adjutores. Ad hoc invitat fides, suadet affectio, sed Samson ille compellit, cuius memoria in benedictione est.

EPISTOLA CLXXVIII.-AD BARTHOLOMÆUM EXONIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1166.]

Domino Exoniensi,

ME causa deplex impræsentiarum impulit ad scribendum, tum ne præter consuetudinem sine litteris abire patiar aliquem ad vos de mea conscientia proficiscentem, tum ut amicis, quorum voluntati satisfieri par est, morem geram. Voluerunt enim latorem præsentium a Devonia oriundum, ut asserit, etsi credi possit eum ab ulterioribus convicaneis vestris circa montem beati Archangeli in sinu Armorico traxisse originem, paternitati vestræ, meæ parvitatis officio, commendari, utpote quem in pago Remensi per annos laudabiliter et sine querela perhibent conversatum. Illis itaque satisfaciens pietati vestræ tam securas, quam sinceras porrigo preces, quum pridem et rerum experientia et condicto mihi sicut et multis constet discretionem vestram legis, quæ inter amicos, tam æquitatis suasu quam decreto philosophantium sancita est, non esse ignarum. Ea autem est, ut melius

« PoprzedniaDalej »