Obrazy na stronie
PDF
ePub

confugere necesse habeo, ut vestris intercessionibus flagellum istud ab ecclesia sua et nobis amoveat Dominus, aut convertat in usus salutis nostræ, neque nos patiatur in procella turbinis hujus aliquid committere contra ipsum, sed dirigat gressus nostros in beneplacito suo. Expectabamus pacem, et ecce Ecclesiam jam gravior infestat turbatio, tanta quidem, ut ad subveniendum inane videatur auxilium hominis. Ad pedes itaque sanctitatis vestræ, et fratrum vestrorum tota mentis devotione provolutus affectuosius supplico, ut misereamini nostri, saltem vos amici Domini, et Cantuariensis Ecclesiæ, et meum, et fratris mei, et coexulantium nobis, vestris precibus sublevetis exilium. Jam enim de humano auxilio desperamus. Hoc quoque attentius deprecor, ut pro rege Angliæ intercedatis ad Dominum, quatenus eum Deus revocet ab hac pressura Ecclesiæ, et ut miserator Dominus, qui solus huic morbo mederi potest, persecutores Ecclesiæ aut convertat, aut conterat.

EPISTOLA CLXXII.-AD ABBATEM SANCTI
MEDARDI. [A. D. 1166.]

Abbati sancti Medardi.

CAUSA Christi multa commendatione non indiget, præsertim apud vos, qui et piæ devotionis famulatu, et sanctorum intercedentibus meritis, desideratis Christo felicius commendari. Quis autem causam sanctorum pauperum, de Valle Sancti Petri esse dubitat causam Christi? quis eorum contristatione vel consolatione Christum ipsum contristari nescit aut consolari, nisi qui evangelicam ignorat prophetiam, ex cujus veritate sententiam proferet in judicio Christus, in condemnatione impiorum, et præelecto

[blocks in formation]

rum salutem et glorificationem? Et quia memoratis fratribus, ut audimus, pietas vestra compatitur, et humanitas libenter subvenit, cum eis et pro eis caritati vestræ immensas referimus gratias, quum præceperitis, et res et tempus expetierint, relaturi gratiarum quantas poterimus actiones, certi quidem quod Christus, quem in membris suis ad præsens consolamini, quas debet, referat in misericordia verbi, mensuram coagitatam et supereffluentem refundens in sinus vestros. Precamur autem, et quanta possumus supplicatione deposcimus, ut Priorem eorum L. carissimum alumnum vestrum carum habeatis et vos, et ei et fratribus suis, in quibus patrocinio vestro eguerint, auxilium et consilium impendatis, et quod tantum patrem decet et tantæ nobilitatis ecclesiam, pauperum, quum expedierit, preces præveniendo, eorum parcatis, erubescentiæ, et vestram dilatetis gloriam, et conscientiam mulceatis. Et quia eos aliqui de fratribus vestris, quod nec honori, nec utilitati vestræ expedit, molestare dicuntur, supplicamus attentius, ut eis pacem reformetis, et fratres vestros ab eorum inquietatione suspendatis. Quicquid autem eis feceritis, si nobis factum dixerimus, veraciter quicquid dicetur. Sed parum erit ad expressiouem meriti vestri, quum Christo personaliter intendatur, quicquid istis in alterutra sorte boni vel mali exhibitum fuerit.

EPISTOLA CLXXIII.-AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1166.]

Domino Norwicensi.

Scio, pater, quod fideles vestros sincera consuevistis caritate diligere, et devotionem et obsequia eorum acceptare et remunerare pro facultate et merito. Unde ego, quia me vobis semper fidelem

exhibui et devotum, spero quod mihi compatiemini tum pro sinceritate causæ, tum pro affectione personæ. Itaque paternitati vestræ attentius commendo fratrem meum, qui magis de aliena voluntate, quam de merito suo bonis suis proscriptus est. Nec enim vobis commendarem, nisi quia domini regis pacem habet, licet plenam gratiam nondum adeptus sit, et quia redituum meorum inhibita est solutio, ut tres marcas de præsenti festo sancti Joannis non exigam, precor ut tres marcas quocumque nomine volueritis, sive in causam mutui, sive in aliam, ei, si placet, tradi faciatis, quia hoc imputari non poterit, si homini innocenti et habenti pacem domini regis subveniatur,

EPISTOLA CLXXIV.-AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1166.]

Domino Pictaviensi.

AD notitiam vestram arbitror pervenisse quod Gir. archidiaconus Parisiensis amicissimus mihi est, et suo et suorum merito familiarissimus, qui unum servientem suum Jordanum nomine, meis apud vos precibus desiderat et sperat promoveri. Abbas sancti Maxentii, ut asserit, ei pecuniam debet, et cum eo minus amice versatur, ut diffidat de fide debitoris, nisi vestra paternitas eum esse fidelem faciat vel invitum. Precor ergo attentius ut ita justitiam servientis promoveatis, quatinus præfatum archidiaconum, cujus contemplatione has preces porrigo, vobis et vestris reddatis obnoxium, et serviens ejus, quod sibi debitum esse constiterit, vestra interveniente diligentia, si possibile est, sine difficultate consequatur

et mora.

EPISTOLA CLXXV.-AD THOMAM CANTUARIEN[A. D. 1166.]

SEM ARCHIEPISCOPUM.

Thomæ Cantuariensi archiepiscopo, Joan. Sarest. Salutem et confortari in eo qui dissipat consilia gentium, et impiorum conatus evacuat et potestates evertit.

RECEPI nuper litteras paternitatis vestræ, quibus præcipitis ut vobis rescribam quod mihi visum fuerit, inspectis litteris domini Saresberiensis et Joannis de Oxeneford et Magistri Hervæi et domini Nicolai. Puer autem neque Joannes neque Magister Hervæus, quas plurimum desidero litteras tradidit, sed mentem Joannis ex vestris et episcopi, et Capituli Saresberiensis facile est agnoscere. Electus vero Carnotensis quid vobis significaverit nescio, quia in litteris ejus nihil aliud continetur, nisi ut Vincentio credatis. Hoc ergo defuit instructioni meæ, quod plurimum appetebam, et quod scitu dignissimum est, nosse videlicet qualiter negotia vestra prosperata sint in manu Magistri Hervæi et quam opem naufragio Ecclesiæ Anglicanæ sedes apostolica, pro qua patimur, decreverit impertiri, inde enim oportebit cautelam consilii informare, ut juxta parabolam evangelicam turrim quis ædificaturus sedens sumptus computet, et cum rege congressurus copias suas domi recenseat, ne magni conaminis aut ostentationis subita et inconsiderata præsumptio risui aut ruinæ turpiter expo

natur.

Nec hoc dixerim, quod Ecclesiam Romanam, spei nostræ fundamentum arbitrer statuendam, sed ipsum solum, super quo et illa fundata est, et in quo quælibet opera fideliter radicata convalescit ad fructum, et consummatur in gloria. Ille enim nobis sit in

conscientiæ fundamento, et homo proculdubio non prævalebit, nec timere oportet vel tyrannorum minas, aut tendiculas carnaliter sapientum, aut proditorum perfidiam, aut pusillanimitatem judicis, aut avaritiam et inconstantiam eorum, qui quærunt in omnibus quæ sua sunt, carnis, non quæ Jesu Christi. Nam ut fidelissime Scriptura docet, turris fortissima nomen Domini, ad ipsum justus confugit, et de omni angustia liberatur. Quia ergo parvitatis meæ consilium quæritis, consulo nunc, quod semper, ut omnem et totam spem nostram projiciamus in eum, qui eruere nos potest a tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis. Quod ut juste et misericorditer velit, ponamus, monente Aggæo, corda nostra, super vias nostras, et facientes pœnitentiæ dignos fructus suscipiamus poculum hujus salutiferæ amaritudinis in lætitia de manu Domini, cujus muneribus abutentes pestifera dulcedine prosperorum, in perniciem nostram toties exhilarati sumus. Hæc est enim gratia illius, qui ita novit beare amicos suos, ut per multas tribulationes examinatos purgatiores et clariores et solidiores introducat ad regnum. Omnium temporum seriem percurramus, quem ab initio invenimus electorum de deliciis migrasse ad delicias, quem legimus hic floruisse et exultasse cum mundo, et in ubertate fructuum lætari et regnare cum Christo mente autem sic exulcerata in se per pœnitentiam, per patientiam roborata, et mitigata, et erecta per spem, et sanctæ conversationis testimonia? Nihil consultius arbitror, secundum ea quæ proposita sunt, quam ut, sequendo consilium Nicolai, quem Domini Spiritum habere confido, scribatis imperatrici, et archiepiscopo, et episcopis Normanniæ, vos semper fuisse et esse paratos obtemperare juri secundum censuram canonum, et redire ad sedem vestram,

:

« PoprzedniaDalej »