Obrazy na stronie
PDF
ePub

proscriptionis meæ erubescentiam sustinui de repulsa. Ex his et præcedentibus patet via rationi, sed in litteras ex affectione totus defluerem, nisi modestia et multiplicitas occupationum, quibus id tantillum sub ripui, compellerent, ut dicam ex animo, Valete!

EPISTOLA CLXIX.-AD MAGISTRUM JOANNEM SARRACENUM. [A. D. 1166.]

Magistro Joanni Sarraceno.

LITTERE dilectionis vestræ, super quibus, quoad vixero, gratiæ vobis habendæ sunt et agendæ, philosophum et Christianum pariter redolent, et multiplici et patenti protestantur indicio; quod de abundanti virtutum et litterarum promptuario processerunt. Sed nec orator illis cudendis defuit, aut condendis, qui quod ratio philosophica, et Christianæ religionis professio suggerebat, efficacissime persuasit. Viguit enim per gratiam dictio apposita ad persuasionem, et eatenus cepit et profecit in me, ut de cætero pigeat, si forte ex infirmitate contigerit acerbitatem exilii nominare, et omnino pudeat nominasse. Nam licet exilii quartus, et proscriptionis meæ tertius agatur annus, jam turbine fortunæ minus indies concutior aut moveor damnis, profecto sciens numquam in meis fuisse bonis quæ tam facile inimicus extorsit: et fortasse rectius amicum dixerim, qui oculos meos phantasticis fortunæ ludibriis præstrictos aperuit, et excussis curialibus nugis, et illecebris voluptatum, me in viam virtutis impulit, et philosophantium cœtibus aggregavit. Longe ergo liberior, quam quum mundana supellectile et sarcinulis fortuitorum premerer, læta quidem conditione, ne dicam paupertate, quod philosophia dictat, experior, quia

Omne solum forti patria est,

quod ad animum in adversis erigendum, et Christiano mundus totus exilium est, dum peregrinatur a Domino, ut numquam prosperis extollatur. Cessent ergo de ludibriis fortunæ querelæ: de reliquo, dum nos, quatenus licet a quæstionibus philosophicis non cessemus, indulgeamus persequutoribus nostris, nescientibus fortasse quid faciunt, et prælatis Ecclesiarum non vestratibus, sed nostratibus dico, qui, quod Caio Cassio Cicero in epistola ad eundem Cassium improperat, jam a multo tempore virtuti et officio suo nuntium remiserunt, nec cum eis agant deliniti divitiis et illecebris voluptatum. Expecto a gratia vestra residuum Hierarchia transferri, ut vestro beneficio, vobis ad æternam gloriam, Francis suis beatus Dionysius plenius innotescat. Utinam detur mihi locus ad pedes vestros ut cum Maria sedente secus pedes Christi, quem in corde vestro habitare confido, cœlestis oraculi verba et veræ philosophiae sententias excipiam ab ore vestro. Sed hoc desiderium meum impedit indignatio regis Anglorum, cui ille, qui corda regum dirigit, tribuat si placet intellectum, ut sapiat quæ Dei sunt. Interim quod possum dignationis vestræ genibus provolutus, precibus et litteris pulso supplicans, ut in explananda translatione beati Dionysii me vestra sinceritas dignetur audire. Ad hoc nuper in libro beati Ambrosii de Incarnatione verbi obstaculum reperi, quod nullus magistrorum nostrorum sufficit amovere, quia Græcæ linguæ expertes sunt. Hæc autem sunt verba Ambrosii facientia quæstionem. Ousiam ita Latinus interpretatus est, ut substantiam diceret. Ousia autem Domini quum dicitur, quid aliud significat nisi Dominum semper esse? Quod litteræ ipsæ exprimunt, quamvis divine ousia ai acta ai, hoc est quum sit semper, Ousia dicitur, unius litteræ mutato ordine propter sonum et competentiam

decoremque sermonis. Ergo Ousia, quod semper sit Dominus, significat. Sic quidem Ambrosius colligit, sed ratio inferentiæ vobis plenius liquet et Græcis, mihi vero et mei similibus nubeculosior est. Hilarius autem in lib. de Synodis similiter de essentia ratiocinatur, ut Ambrosius de Ousia: fortasse quia idem est essentia quod Ousia. Et quidem verba Hilarii hæc sunt. Essentia est res quæ vel est, vel ex quibus est, qui in eo quod maneat subsistit. Dicitur autem essentia, et natura, et genus, et substantia uniuscujusque rei poterit; proprie autem essentia idcirco dicta est, quia semper est. Quæ idcirco etiam substantia est, quia res quæ est necesse est subsistat in sese. Quicquid autem subsistit sine dubio in genere vel in natura vel in substantia manet. Quum ergo essentiam dicimus significare naturam, vel genus vel substantiam, intelligimus ejus rei quæ in his omnibus semper esse subsistat. Horum verborum Hilarii subtilissima speculatio est, difficilis intelligentia, sed arbitror quod in Græca lingua peritis planiora sunt. Nam de beato Hilario dicit sanctissimus patet, et litteratissimus doctor quod Gallicano cothurno attollitur, et floribus Græcis adornatur, et procul est a lectione simplicium fratrum. Alibi autem præcipit, ut Hilarius et Athanasius inoffenso currantur pede. Quod si apud Græcos expressam habent differentiam hæc, quæ hic toties inculcata sunt, essentia, natura, genus, substantia, eam expediri, omnium arbitror interesse quamplurimum: unde vobis ad meritum et gloriam profecturum esse non dubito, et profuturum ad vitam, si ad ostium Scripturarum pulsanti aperueritis, et panes vobis a Christo creditos in multitudinis usum fregeritis, ut vestra sollicitudine reficiantur turbæ, quarum adeo in via peregrinationis hujus bonus miseretur Jesus, ut seip

sum illis quotidie velit irrogare in cibum. Nonne doctoribus improperabitur, quia parvuli petierunt panem, et non fuit qui frangeret illis?

EPISTOLA CLXX.- —AD ENGELBERTUM PRIOREM DE VALLE S. PETRI. [A. D. 1166.]

Engelberto Priori de Valle Sancti Petri.

RERUM subitæ mutationes solent afferre molestias, et qui honores ambierant, dum eis cohærentia sustinent onera, plerumque fatiscunt, et dolent se voti compotes extitisse. Recte quidem: si enim reprobi sint, iniquitates eorum justa pœna persequitur: si præordinati ad vitam, conceptæ ambitionis excessum consumit pia correptio, et exercitatio laboriosa cohærentes honoribus aut extinguit, aut reprimit voluptates. Te quoque facile crediderim de tam subitis mutationibus aliquas concepisse molestias: sed ex aliis, et longe diversis, et fere adversantibus causis. Quis enim suspicetur te alicujus ambitionis stimulo. incitatum, ut honores appeteres, ut concupisceres mollitias voluptatum, ut opinione plebeia ventos sequereris in fastu mundano? Nam hæc omnia contempsisti ut stercora, ut solum lucrifacias Christum, qui tibi non momentaneos et inhonoros honores, quos preciosa paupertate mutasti, restituet; sed æternos in cœlis, qui imperatorum purpuram majestate incomparabili antecedant. Illuc voluptas mollis et effæminata non habebit accessum, ubi carnem in veritate naturæ permanentem spiritualis implebit vigor, et exultatio angelica permulcebit. Ibi laudis tuæ præconia, non de falsidicorum pendebunt arbitrio, sed magnificentiam virtutum tuarum sancti angeli incessabiliter prædicabunt.

Hæc tibi, dilecte, non tam de verbis nostris, quam de sacris scripturis constare debent, si in eo perstiteris quod cœpisti. Sola enim perseverentia est, quæ virtutum omnium consequitur fructum. Nec diu, si recte futura metiaris, in labore isto sudandum est tibi, quia oculis tuis laborum gloriosa merces impendet, et remunerator tuus astat in januis. Pro illo itaque si quæ molestiæ irruunt ex tibi impacto prioratu, et de sollicitudine animarum et corporum, quæ humeris tuis, ad tantum onus, ut tibi videtur, debilibus et infirmis, imposita est, sustine patienter, clama ad ipsum, quoniam prope est. Et quod tibi visum fuerit importabile, pia confidentia rejicias in humeros ejus, qui ovem revexit perditam, et totius humani generis in ligno portavit onera, quando principatus ipsius factus est super humerum ejus. Ipse vero te sublevabit, quia fidelis est, et non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet tentationem ipsam tuum esse profectum.

EPISTOLA CLXXI.—AD EUNDEM. [A. D. 1166.] Idem Eidem.

CAUSAM exilii mei ex relatione Prioris de Monte Dei, et ex mea vobis notam esse arbitror: ut tamen vobis liquidius constet, eam paucis expono. Domino Cantuariensi, et Ecclesiæ, ut potui, astiti, nec tamen, quod conscientia teste secure audeo profiteri, dominum regem Anglorum ex proposito injuste offendi. Ipse autem, et me, et fratrem meum proscripsit bonis nostris, et ego exilium patior. Mihi vero nec opes, nec amici, nec arma sunt, quibus tantum principem valeam expugnare, aut quas de beneplacito suo mihi et meis infert, propulsare injurias. Unde ad vestrum, et aliorum sanctorum patrocinium

« PoprzedniaDalej »