Obrazy na stronie
PDF
ePub

et quantum in ipso est, evertens dispositionem Domini, et promissiones veritatis evacuans, Romanum imperium Christo machinatur auferre. Instat ergo

ut nomen Christi de imperio deleatur: sed ut muneris tui docet inscriptio, nomen Christi singulariter permanet in æternum, et præsumentis imperium, et de falso gloriæ nomine gloriantis exinanitus est honor, et profecto humiliabit eum, qui est ante sæcula. Hæc omnia et plura, quæ brevitati insistens prætereo, in annulo contemplatus sum, fraternam caritatem agnoscens in munere, et ad virtutem salubriter et multipliciter eruditus ex muneris qualitate. Nonne ergo talis omni jure et merito amandus est et colendus? et quidem amare semper licet, nec prohiberi potest, et hoc indesinenter et intensive efficio, et habeo in proposito, ut quum licuerit, debitum amori cultum gratanter impendam. Interim vero quantas possum gratias ago, rogans attentius, ut fraterculum nostrum commendatum habeatis, et his qui nos contingunt, quam licuerit diligentiam impendatis.

EPISTOLA CLXVIII. RICARDO PICTAV. ARCHIDIACONO. [A. D. 1166.]

Magistro Raimundo Pictaviensis ecclesiæ Cancellario. PUER meus a vobis rediens, unde sinceritati vestræ innumeras gratias ago, litteras retulit, multa fidei, et caritatis indicia præferentes. Eo enim spiritu videntur esse conceptæ, ut singula verba et fere singuli apices signis fidelibus protestentur, se ad amicum de sincerissimæ dilectionis adipe processisse. Sed quia in illis, sicut in domini mei episcopi scripto, plura continebantur capita negotiorum quæ sollicitudinem amantis augere poterant: utpote quod plena conva

lescentia ipsius, quæ nondum erat, sperabatur; et quod de pace inter ipsum et regem reformanda convenerat, et de me reconciliando mentio habita est: et in hunc modum plura, in quibus amico gessistis morem. Latorem præsentium ad vos usque transmisi ut eo intermeante me de prædictis, et cæteris quæ statum vestrum contingunt, aut publicum, per litteras vestras si placet reddatis certiorem. Obtemperans autem vestro consilio, de industria talem misi, qui nulli sit apud vos, aut paucis notus, et mihi et meis in omnibus fidelis inventus est. Injunctum est illi, ut apud dominum episcopum gerat negotium M. Galteri clerici domini Remensis, pro recuperandis libris quos idem Walterus Magistro Petro Heliæ commendaverat. De quibus vobiscum locutus sum apud Andegavim, et commonitorium dedi. Ipsum itaque tanquam puerum de domo Remensis archiepiscopi tractare poteritis, ut tempus exposcet, sed ut cito remittatur, exigit continua sollicitudinis stimulus animæ meæ quietem denegans, donec aliquid certius de præmissis agnoscam. Si vero, quod plurimum desidero, ad honorem Dei et ecclesiæ pax domino episcopo reformata est et completa, quæ sperabatur implenda, qualiter in electione juratorum processum sit, et in quibus finibus causa steterit, mihi diligentius recurrentibus litteris vestris placeat significare. Nam quid timuerim, immo quid timeam, in omnibus articulis oblatæ conditionis perspicuum erit ex litteris, quas domino episcopo misi. Neminem tamen arbitror sapientem, qui dissuadeat pacem, quæ fieri potest in Domino, et ante himerinum diem, honestati non derogat: fiat utinam pax cum salute conscientiæ, et integritate famæ in diebus nostris, sed quæ nec simulatoria sit nec momentanea, horum tamen neutrum in vobis est. Nam alterum ab adversario,

alterum a Domino pendet. Quomodo autem ille, cum quo vobis negotium geritur, amicos et contrahentes secum beare consueverit, ex quo ei in omnibus voluntatibus suis, etiam cum dispendio famæ et conscientiæ non acquiescunt, multis patet exemplis. Ex quo longe periculosius, quam inconsiderati homines opinentur, esse arbitror aliquando ad promissiones ejus jacturam facere conscientiæ et honestatis, quæ si semel lædantur, facile nequeunt reparari. Nam quæ in alterutro fiunt vulnera, fere lethalia sunt, ut tamen fere magis ex infirmitate carnis dictum accipiatur, quam ex judicio rationis. Hac enim judice perniciosiora sunt, quam illa, quæ corporis et animæ compagem solvunt, Ethnico nedum Christiano dicenti, Summum crede nefas animam præferre pudori,

Et, propter vitam, vivendi perdere causas.

Unde tota mentis affectione deposco, ut si de pace mea actum fuerit, ea provideatur forma, in qua non offendatur Deus et honestas, quam non audeo dicere ego, sed Deus mihi hactenus integram conservavit, illæsa quoque in posterum apud homines conservetur: et si forte talis potuerit inveniri, agam gratias Domino et vobis, et omnibus, qui ad hoc operam dederint. Si vero de juramentis actum fuerit, novit dominus meus episcopus, quam subtili reverentia in talibus tenear. Numquid ergo jurare possem in ea præscriptione verborum, aut potius salutis proscriptione, quæ ab aliis ut audio, exigitur et præstatur, ubi nec Domini, nec legis, nec ordinis salvaudi licet fieri mentionem? sed et de consuetudinibus reprobis, et legibus ignotis, aut repugnantibus legi Domini, servandis, quis sacramentum præstat, nisi alienus a fide et omnium sacramentorum contemptor? sane temerarium nimis, et omnino præcipitem, et præcipitantem se in mille damnationis laqueos reputarem, qui se ad observan

omnes.

tiam sacrorum canonum, aut certe ipsius Evangelii custodiam juramento præstito obligaret, nisi forte eo major sit qui suæ conscius infirmitatis, et testis nostræ humilitatis, confitetur, quia in multis offendimus Si de præteritis agatur, non nego, me Cantuariensi archiepiscopo, sicut domino et patri meo, debitum et devotum præstitisse obsequium: et utinam efficacius præstitissem, nec unquam Domino propitio ab hoc pro quacumque utilitate et damno deducar, ut dominum meum, quicumque sit, abjurando vel abnegando, maculem vitam meam, immo et memoriam nominis et gentis meæ coram Deo et hominibus.

Cæterum sicut a pluribus accepi, nisi hæc et prædicta fecero, pacem mihi reformari aut impossibile aut difficillimum est. Ad hoc itaque proficiat, si placet, vigilantia domini episcopi, et vestra, ut si de reconciliatione mea actum fuerit, iniquæ et periculosæ conditiones amoveantur: et ego in omnibus quæ sine periculo salutis et famæ fieri possunt, domini episcopi, et vestrum, quod ab eo non discrepat, con. silium sequar: sed nec proficisci vellem ad curiam pacem facturus, nisi aliquatenus præcognita forma ejus. Nam rei familiaris angustia, et negotiatio litterarum, quæ mihi solatium pariter, et subsidium præbet, nec magnos sumptus facere, nec diu abesse patiuntur. Facultas enim solito magis tenuis est, sed onera non decrescunt. Rarescunt autem auxilia, etsi ab initio rarissima fuerint. In profectione versus Andegavim, et Paschalibus colloquiis regum, tredecim libras expendi, et duas amisi equitaturus, ut de laboribus, molestiis, et curiarum tædiis taceatur, quodque magis piget, cuncta cesserunt in cassum. Nam labor periit et impensa, nec vellem si fieri posset occupationum et rerum humile subire dispendium. Status meus vobis ex parte per nuncium innotescet. Idem enim

est fere qui fuit. De causa Cantuariensis non despero, quia ipse pœnitentiam agens super commissis in curia, de Domino non desperat, nec ponit, ut opinor, carnem brachium suum. Credo autem quod Dominus adhuc supremum remedium differt, quia nondum est omni humano auxilio destitutus. Vocat me Magister Girardus, ut salva fide ecclesiæ Romanæ Coloniam transeam, sed auctore pio Jesu, pro nullo questu ponam cum schismaticis ad subversionem domus Domini, schismatis portionem. Ipsum tamen Girardum nequaquam schismaticum reputo, quia fidei ejus perspicua patent indicia ex litteris ejus, quarum rescriptum domino episcopo mitto, suppresso tamen auctoris nomine, ne et illi, et aliis noceat, si fuerit divulgatum. Non dubito quin mihi compateremini, si constaret, in qua sollicitudine versatur animus meus, nec tamen Domino teste, pro me, licet apud duricordes habitem, quantum pro amicis sollicitor, quia mihi quoad me, sufficeret commercium litterarum, nisi urgerent et alii quorum oportet me necessitudinibus communicare. Si nescitis, Belgica secunda, quæ modo Remorum dicitur, in antiquis historiis. provincia Duricordium appellatur, licet habita contemplatione quorumdam possit et Mollicordium appellari. Neque enim duricordiam archiepiscopi et suorum quisquam, familiarius accedens, probabiliter arguere poterit. Sed quis quæso nostratum et veterum amicorum de gente Duricordium non convincitur esse? Dicam, quod fortasse non creditis, sed certe verum est. Filius Magistri Gaufredi mihi coexulavit mensibus octo, sed quum ad eum nuntius meus ab episcopo Norwic. et abbate sancti Edmundi divertisset, profecto nec unas ad me litterulas potuit impetrare. Scit tamen Dominus, quia nihil ab aliquo eorum petii, mihi bene actum est, quod nondum ab initio

in

eoque

« PoprzedniaDalej »