Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA CLXV.

-AD RICARDUM FRATREM SUUM.

[A. D. 1166.]

Ricardo fratri suo.

Si affectum aut preces a tua salutatione suspenderem, mihi salutis propriæ, quæ sine tua esse non potest, merito viderer gaudia præclusisse. Quum ergo eam de more scribentium ad amicos pagina non prætenderit, non facit hoc defectus caritatis, aut meæ pusillanimitatis motus, sed contemplatio necessitatis tuæ. Ut ergo meo de te desiderio satisfiat, illius te salutis participatione salutet Altissimus, qua virgo puerpera, cujus incorruptissimam mentem esse et fuisse non ambigo, filium suum sincerissima caritate cupiebat esse salutatum. Miraris fortasse cum populo, et cum amicis doles, quod pacem, quæ mihi a serenissimo rege Angliæ oblata dicitur esse, non recepi, præsertim quum litteratores et meliores viri non modo admiserint, sed aviditate rapuerint eam. Memineris autem eam sub ea mihi fuisse conditione oblatam, qua Naue, qui vertitur in serpentem, princeps filiorum Amon, qui coangustans ac comprimens est, aut populus mæroris, in confœderatione volebat. recipere habitatores Jabes, quæ dicitur exsiccata, in Gaiaad, aculeo videlicet testimonii. Inquit enim in Scriptura, Feriam vobiscum fœdus, si eruam omnium vestrum oculos dexteros, ponamque vos opprobrium universis filiis, et finibus Israel. Potueram namque recipere quæ mihi, ut opinor, per injuriam auferuntur, si æterna vellem usquequa postponere, et libertatem spiritus pernicioso, et certe periculosissimo arctare juramento. In suo sensu quisque abundat. Ego dextrum oculum in cœlestium contemplatione, et fide invisibilium, et futurorum spe occupari non

dubito, et sinistrum ad caduca et temporalia, et ad momentum defluentia inclinari. Illi benignius admissi sunt, et Domino auctore, poterunt in fidei suæ sinceritate salvari. Ego, prout exigebatur, sine dispendio salutis et famæ, petitam non possem præstare cautionem. Spero itaque conversus ad Dominum, quoniam et mihi die crastina erit salus, quum incaluerit sol, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, cuique respondente justitia vel injuria sua. Licet enim hac dierum hebdomada premat meas cum Ammonitis suis, populo scilicet mæroris, et filiis gehennæ, quum Christus in brevi aderit, et consolabitur in electis suis, in quibus nunc patitur ad momentum. Consolare ergo, dilecte mi, dilecte mi, consolare, qui si modicum pertransieris, nec locus corum invenietur, quia impii ut fumus evanescent. Quod si interim hæc angit expectatio, in arbitrio tuo et consilio episcopi erit, ut declines ad me a facie tribulatis, quia si ita complacuerit, te sincerissime brachiis caritatis venientem excipiam, habiturus te non modo comparticipem bonorum omnium, sed etiam quatenus ipse permiseris, tam mei, quam meorum custodem et præceptorem, et si dici sustines, affectione patrem. Cætera perpendes ex litteris aliis, et tuas, quibus soles non vereberis communicare. Rex Francus, et Gallicana ecclesia coexulibus nostris multam exhibent humanitatem. Utinam tu non inhumaniores invenias concives tuos et domesticos fidei compromissæ! Quod si necessitas urgeat, licet præsentes habeas fratres, nullum me humaniorem invenies, quia nullus sanguine gravior est, sed nec caritate, ut arbitror. Salutabis amicos, et sanctos sollicitabis, ut necessitatibus vestris communicent, sublevando eas intercessionibus suis. Felices tibi semper ad vota successus Altissimus largiatur.

EPISTOLA CLXVI.-AD NICOLAUM DE SIGILLO.

Nicolao de Sigillo.

ERAT, ut memini, genus hominum, qui in Ecclesia Dei archidiaconorum censentur nomine, quibus vestra discretio omnem salutis viam querebatur esse præclusam. Nam, ut dicere consuevistis, diligunt munera, sequuntur retributiones, ad injurias proni sunt, calumniis gaudent, peccata populi comedunt et bibunt, quibus vivitur ex rapto, ut non sit hospes ab hospite tutus. Qui in eis præstantissimi sunt, debent utique servare legem Domini, sed non faciunt. Hæc et similia solebat, in miserrima conditione hominum, vestræ pietatis miseratio deplorare. Bonis autem viris et amicis vestris agendum est gratias Deo et domino Lincolniensi, qui aperuit oculos vestros et viam docuit, qua hoc genus hominum non modo perveniat ad salutem, inenarrabili salvandorum corona decoratum, sed et superiorem consequatur aureolam, quæ sicut martyrio laureatos, et virginitate vernantes, sic prædicationis officio coruscantes insignit. A Domino quidem factum est istud, qui oculos cæcitatis vestræ aperuit, et patefacta veritate in causa archidiaconorum perniciosam fecit mutare sententiam. Licet autem merito gaudeant archidiaconi vestro judicio absoluti, credo me non minorem quam ipsos concepisse de vestra promotione lætitiam, quia ubicumque locorum sim, me ad honorem et obsequium vestrum, in quibus discretionis vestræ censura præscribere dignaretur, promptissima voluntate devori. Magni siquidem muneris instar esset, si mihi aliquid infra vires meas velletis injungere, et peregrinantis affectum utcumque experiri. De cætero lator præsentium in obsequio meo, et fratris nostri diutius immoratus est,

Habet autem scri

et inventus usquequam fidelis. bendi peritiam, et plurium experientiam utilitatum, quem si pro amore vestro vobis in obsequio vestro retinere placeret, et uti obsequio ejus, nobis esset gratissimum, quia ei ad præsens pro voluntate nostra nou possumus providere. Confidimus autem quoniam apud vos opera sua et diligentia promerebitur, ut exinde nostra vel aliorum commendatione non egeat.

EPISTOLA CLXVII.-AD ROBERTUM FILIUM
ÆGIDIÆ. [A. D. 1166.]

Roberto filio Egidiæ.

PRÆTER eam quam affectio fraterna rememorationem vestram mihi excitat, crebro in mente mea congratulandi vobis causam et gratiam, colloquendi occasionem sæpissime præstat transmissum mihi a vobis signaculum fidei et devotionis insigne. Ipsa enim materia muneris, si qualitates ipsius diligentius intueamur, ut quum B[aldwini] Archidiaconus, R[ogerus] de Sideberia et fraterculus vester non dissentiant, expresse indicat quid principaliter dominetur in animo mittentis. Aurum enim imputribile, largum ad dilatationem, nec igne nec tunsionibus minuitur, nec incontaminabile, utpote quod nullam admittit rubiginem, unde et aliorum metallorum custoditivum est, nonne fidem imputribilem, largam et dilatatam figurat, caritatem constantem in adversis, moderationem virtutum conservatricem in prosperis? ea enim, sicut melius nostis, cui rerum natura physica docente innotuit, auri natura est quam prædixi. Unde prudentes, qui pecuniam suam volunt imputribilem conservare, auro miscent argentum, ut ex auri consortio argentum absque rubigine conservetur. Formæ

vero rotunditas perfectionis indicium est, ut mittentem doceat, in præfatis virtutibus consummatum. Gemmeus fulgor elucentis prudentiæ et scientiæ imago est. Quid, quod color ipse cœlestis rectissime innuit, quo in actibus suis præcipue tendat animus mittentis? Ipsum vero lapidis nomen verborum et operum designat venustatem. Jacynthus enim, si de formæ gratia, dictionis attendamus originem, totus flos, vel universaliter florens interpretatur. Ja etenim universalem sonat, et cynthus vertitur in florem. Et ne in hujus tempestatis articulo fides vacillet, aut humanis persuasionibus ratio seducatur, et superscriptio fidem confirmat, et illuminat rationem. Nam rationem ab errore purgans eum mittit ad Christum, et ne tribulationibus et pressuris Christiani fides ab infirmitate deficiat, victoriam ascribit Christo. Quibus duobus verbis et fides ab infirmitate, et ratio ab errore purgatur. Et quia finis pugnæ victoria est, et fructus victoriæ corona, Christo consequenter regnum attribuit, ut cum eo conregnaturos doceat, qui cum Christo certaminum et laborum discrimina pertulerunt, et adversarios ejus, quando justitia in judicium convertetur, contritione et confusione duplici conterendos. Si quidem honor regis judicium diligit, et oculi ejus vident quia diligit æquitatem. Nam ubi amor, ibi oculus. Et hæc mihi videtur esse duarum conceptio clausarum: tertia vero nomen Christi repetit, et imperii reticet dignitatem, ea dispensatione ut arbitror, quo et animus suscipientis in persecutorum suorum victore, et Regum Rege figatur Christo, eique cohæreat inseparabiliter, et ut ostendatur non esse hodie imperatorem, qui ad Christum pertineat, quum schismaticus per vim et fraudem et labem hæreticorum, nitens insecabilem scindere unitatem, integritatem corrumpere, incestare pudicitiam,

« PoprzedniaDalej »