Obrazy na stronie
PDF
ePub

exilio, sed memento quia nihil intulimus in hunc mundum, sed nec efferemus quidem. Deus causam justificet, quoniam et ego confido justam esse, quia conditio mea non modo mihi tolerabilis est; sed jucunda, præsertim quum ad causam respicio: nec dico quin amariora meruerim, sed illa mihi a persequutore non opponuntur, sed peccatum punitur. Flagellum purgationis meæ gratanter excipio, si probatur patientia, spero quia proficiet ad coronam : si sic ut superbia conteratur affligor, scio quia devota humilitas conscendit ad gloriam. Constat autem quod omne flagellum prodest patienti, quod ad contemptum mundi et virtutum exercitia reddit animum proniorem. Si enim indurat animum acerbioris gehennæ stimulus, opinio brutorum hominum est merita ex eventibus esse pensanda, quum justi sint impiis in derisum et similitudinem improperii; sed expecta modicum et.... etiam respectus eorum et interim non est pax impiis; et æquissimo Dei judicio persecutores justitiæ a se invicem colluduntur, prosternuntur, confringuntur et pereunt. Justus autem etiam dormiens de inimicis suis tanto gloriosius, quanto innocentius triumphabit. Quis speravit in Domino, et derelictus est? quæretur ab initio temporis, sed nec in novissimo dio poterit reperiri.

EPISTOLA CLVII.

AD ROGERUM DE SIDEBERIA.

[A. D. 1166.]

Rogero de Sideberia, J. salutem, et ad optatum benedictionis fructum, omnes alio sine prævolantis, aut præcurrentis aut præpedientis obstaculo vel molestia feliciter prævenire.

SPERO, dilectissime, quia desiderium meum in hac re facile adimplebitur, nisi forte Ric. de Sideberia,

juvenili alacritate, diligentiæ tuæ præripiat palmam. Sed si istud in mentem ejus venerit, Deus ei tantam lætitiæ et jucunditatis materiam tribuat, ut ei excutiat necessitas reddendi quod tibi juvenilis temeritas præripere moliebatur. Si tamen in hoc vel in aliud patrem fuerit imitatus, quod et pertinere videatur ad culpam, nos qui provectiores sumus ætate, et gradu, et similes nostri, corripiamus eum in spiritu lenitatis considerantes nos an et ipsi quandoque tentati fuerimus. Nonne enim puero indulgendum est, si semel inclinatur in nocte, quum et justus in die septies cadat? quid si incessisset iter, quo alius non fuisset ingressus, si mater jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum: cur amodo sentiet pater angustias parturientis? Ergo hactenus puniatur, ut nostrum benedicite' usque ad præfinitum diem ei proclamare non liceat, nisi venia impetrata, dum tamen fructus benedictionis communicet. De cætero, de honore et amore, quem mihi exhibetis, et fratri meo, vobis gratias refero. Nam quod ei fit, mihi fieri arbitror, adeo et ut de velleribus ovium vestrarum in ipso calefacta reputem latera mea.

[ocr errors]

EPISTOLA CLVIII.-AD ALFREDUM DE CERDA. [A. D. 1166.]

Alfredo de Cerda.

TANTO dilectioni vestræ ad pleniores gratiarum teneor actiones, quanto sinceriori et ferventiori caritate mei compassionem habuistis exilii, præsertim quum mea non præcesserint merita, licet semper affuerit voluntas promerendi. Et quia ad præsens et meritis vestris respondere non possum, interim meipsum obsequiis vestris promptissima voluntate

devoveo, quandoque devotioni promptæ, auctore Domino, exhibiturus effectum. Deus autem proculdubio vestræ caritatis remunerabit officium, et licet nobis subtraxerit retribuendi facultatem, ipse cujus manus nec inops est, nec avara, nec impotens, benignitati vestræ quod ipsum decet respondebit, in misericordia uberi mensuram bonam et coagitatam, et supereffluentem refundens in sinum vestrum.

EPISTOLA CLIX.-AD ROBERTUM FILium Ægidiæ. [A. D. 1166.]

Roberto filio Egidiæ.

A GRATIARUM mihi incipiendum est actione, nisi et conscientiam et famam velim ingratitudinis vitio deturpare. Hoc enim multipliciter promeruisti, multum quidem in persona mea, sed maxime in fraterculo nostro, cujus prædicaris communicare necessitatibus, et eas supportare ut tuas, et ut eis communicent alios animare. Nosti enim illud apostoli Petri, Si ut Christianus quis patitur, non erubescat, sed glorificet Dominum, hæc est enim gratia apud Ipsum. Certus es autem, ut arbitror, quoniam iste noster fraterculus non patitur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut appetitor alienorum, et hoc ipsum, ut audio, per te aliis innotescit, ad consolationem quidem nostram, sed gloriam eorum et salutem, qui ei officia humanitatis impendunt. Gratias itaque interim maximas tibi agit affectus meus, dum aliud non permittit facultas exulantis, auctore Domino, quandoque maximas exhibiturus effectu. Precor autem ut in humanitate quam incepisti ad fratrem meum laudabiliter perseveres, quia quod vestræ subtrahitur facultati, tibi a bonorum omnium retributore supplebitur. Valete.

EPISTOLA CLX.-AD Mag. gauf. de S. EDMUNDO. [A. D. 1166.]

Magistro Gaufrido de sancto Edmundo.

PRECOR, reverendissime, ut innocentiæ meæ patrocinium præstes adversus, vel apud illos, apud quos Deo teste gratis periclitatur, et apud quos meipsum posse præstare patrocinium efficacissimum confidebam, et adhuc quidem non diffido, si tamen amicis nostris et dominis veritas innotuerit. Causa autem hæc est. Suggestum est domino Norwicensi, et Magistro Nicolao me a Senonis scripsisse Benedicto de Bedigeham litteras adversus honorem et utilitatem, et pacem et securitatem eorum, quas quidem non possem scribere sine dispendio conscientiæ et vota proditoris. Exscriptum earum mihi transmisit frater meus, et ego remitto tibi. Dominum in animam meam judicem et testem invoço, quia nec ego illas scripsi, nec est in conscientia mea quis scripserit. Plus dico sub eadem adjuratione testificans, quia neque de mandato modo, neque de conscientia aut voluntate, aut ratihabitione conceptæ aut scriptæ sunt. Adhuc amplius dicam: ita Deus reducat me in terram nativitatis meæ, et tuo et aliorum amicorum concedat frui visu, et alloquio, sicut numquam in vita mea jam dicto Benedicto, ut ex certissima conscientia loquor, vel istas vel alias meminerim litteras misisse. Adjicio ad hæc quia quum potui me pro Nicolao totis viribus Benedicto opposui. Sed fortasse Benedictus ipse me litterarum laudavit auctorem. Numquid verbo ejus credi debuit, qui sicut mihi adversario suo gratiam detrahere studuit amicorum, ita illis meum subtrahi desiderabat obsequium? Utique callide circumvenit credulos hostes suos, ut literarum falsus

citaretur auctor, et non caveretur verus, sed efficacius læderet non suspectus. Si tamen calumniator meus Benedictus, aut alius me velit arguere, procedat, et palam arguat, et nisi meam defendero innocentiam, absque contradictione concedo me proditoris pœna puniendum. Quod si innocentia mea claruerit, quæso ne antiqui amici et domini gratiam debitam subtrahant innocenti: si vero criminator meus tacendo detrahere maluerit, quam palam arguere, precor ut purgatione, quæ dominis meis placuerit, accepta, habeatur absolutus. Nec hoc dixerim, ut ab eis emolumentum temporale expectem, cui jam per triginta mensium curricula exulanti sufficit liberalitas Christi, qui et cœli pascit volatilia, et lilia vestit agrorum. Inquis ergo, quid petis? sane quod illis magis quam mihi prosit, antiquam et debitam in Domino caritatem: eos enim auctore Christo diligam quamdiu vixero, velint nolint. Quod si illi diligere noluerint diligentem se, cras respondebit mihi justitia mea, si quid in monte Dominus videbit. Sed dicit Nicolaus meus, ut audio, quod stilus meus est: ego plane illum meum esse non credo, Dominusque mihi testis est, quod magis doleo, quod soliditas ejus tantæ falsitatis admisit suspicionem facilem; quam ex jactura quam ex multis diebus perpessus sum. Non enim erat leviter amplectenda occasio ut ab amico discederet, præsertim tempore isto. Ego, liberante me cordium inspectore, facile evadam. Et utinam ipse de levitate judicii adversus amicum innocentem, non facile turpitudinis incurrat

notam.

« PoprzedniaDalej »