Obrazy na stronie
PDF
ePub

tate et salute ecclesiæ certatum sit. Spero autem in Domino, quoniam et ecclesia Romana multis indiciis dat ausum confidendi, hanc patris nostri peregrinationem et laborem convalescere ad restaurationem Cantuariensis ecclesiæ, et integram reformationem dignitatum et privilegiorum, quibus beato Lanfranco præsidente gaudebat. Sed hoc in auribus vestris dictum sit, unde et vos decet omnem pro viribus, imo et fere supra vires, opem ferre patris naufragio, et eum beneficiis promereri, ut quum Deo auctore obtinuerit, vestri possit et debeat meminisse in bono. Nonne enim indecens est et probrosum, si episcopo pro justitia exulanti alieni subveniunt, et necessitatibus ejus filii, cujus honorem et gloriam thesaurisat, communicare noluerint? Nonne ei in capitulo omnia, et etiam sanctorum capsas obtulistis, ut hæc vobis acquireret? Ergo quia ob hanc causam Romanæ Ecclesiæ tenetur in aliquantula pecunia, supplicat ipse, et ego fidelis vester consulo, quatenus ei in hac necessitate subveniatis, ne dominum papam beneficii sui pœniteat, et vos pudeat et pigeat inhumanitatis vestræ in perpetuum. Animent vos extraneorum exempla, qui propriis usibus et necessitatibus subtrahunt, etiam labore manuum exquisita, quæ exulibus vestris impertiunt.

EPISTOLA CLIII.-AD MAGISTRUM R. RADONENSEM. [A. D. 1166.]

M. R. Redonensi.

DIU est, amicorum amantissime, quod de statu tuo, et aliorum veterum amicorum certiorari desidero, eo quidem ardentius quo rarius sollicitudinem meam vel de te, vel a te certiorari contingit. De te tamen

aliquid interdum audio, et hoc beneficio intermeantium, sed a te nihil unquam audivi: quod unde contingat, non plane video, nisi quod te conjicio, quoniam dies mali sunt, et tu vir prudens, ex quadam siluisse cautela. Ego ut infirmitatem meam fatear in auribus tuis, et insipientiam meam amico revelem, tanquam mihi numquam hanc potui habere cautelam, quin vellem amicorum opportunitatibus communicare, et eorum pro modulo meo gerere sollicitudinem. Quum ergo tibi sæpius scripserim, et tu numquam scripseris, amplius succensa sollicitudo nequit ulterius cohiberi, quin per proprium inquirat nuntium, quis tuus vel veterum sit status amicorum, nec sic veteres dixisse arbitreris, ut inveteratos in quibus caritas refrigescit, dictos intelligas, quum ego nec senserim, nec dixerim eos aliquod caritatis dispendium sustinere. Quis enim ego sum, ut servum judicem alienum, qui Domino suo stat aut cadit? Stabit autem Deo auctore, et mihi utique caritas officiosa est, ignara totius mali, fortis ut mors, et sinceritatem suam multis et perennibus prodit indiciis: habet hæc testimonium jugiter majus Joanne, quod ei perhibent tam opera quam fructus operum. Si vacas, et licet; et id curas, per latorem præsentium, quem ad hoc misi, de statu meo et aliorum poteris certiorari, idemque aperiet tibi quomodo me de tuo facias certiorem. Noveris autem quoniam mihi licet, et ad hoc vacuus sum, et tota devotione sollicitus, ut tuis et tuorum, si quid peregrinanti dignaris injungere, mandatis libenter obediam, mihique loco magni muneris erit, si me aliquo obsequio tui, mandato tuo contigerit occupari. Aude ergo, amice, aude aliquid petere aut præcipere amico se et sua tota affectione animi exponenti.

EPISTOLA CLIV.-AD ROBERTUM PRIOREM MERTONENSEM. [A. D. 1166.]

Roberto Priori Meretoniæ.

UBI humanum consilium deficit, ex necessitate confugitur ad divinum, quod, ut opinor, nulla via facilius aut felicius obtinetur, quam si amici Dei illud precibus studeant obtinere, quod culpa patrocinio indigentium demeretur. Ego quidem exulo et proscriptus sum, et quod ad hominem, alterutrius pœnæ justam causam non video, licet apud Dominum me acerbiora meruisse conscius sum, et fortassis peccatis meis exigentibus evenit, ut his et flagellis acerbioribus feriar, et tamen causam percussionis ignorem. Eo autem magis timenda sunt judicia Dei, quo de occultiori justitia et secretiori ratione proveniunt. Est autem pœna duplex, quum et ipsa sentitur, et causa ignoratur. Si tamen divinæ miserationis est, ut me pro justitia pati velit, gratissimum habeo, certus quoniam ita amicos beare censuerit, quia per multas tribulationes itur ad regnum. Fateor me Ecclesiæ Dei servasse fidem, et archiepiscopo meo, ut oportuit, fideliter obedisse: nec me, Domino auctore, unquam servatæ fidei aut obedientiæ pœnitebit. Spero autem quod et archiepiscopus vester recto calle Patrum sequens vestigia per viam mandatorum Dei pergit ad vitam. Unde paternitati vestræ, et dominis, et fratribus vestris, quanta possum devotione, supplico, quatenus agonem nostrum Domino precibus commendetis, ut si in invio sumus, reducamur ad viam, si in via, quod utique credimus, proficiamus et perducamur ad vitam. Nihil enim nobis aliud necessarium est, nisi ut Domino placeat

causa nostra.

EPISTOLA CLV.-AD BALDWINUM ARCHID.

EXONIENSEM. [A. D. 1166.]

Joan. Saresb. Baldewino archidiacono Exoniensi. LICET a multis retro temporibus dilectioni vestræ obnoxius tenear, tamen vestræ sinceritatis non tam frequens quam jugis sollicitudo devotionem meam sibi reddit indies arctius obligatam. Quem enim non promereatur in adversis infatigata et indeficiens fides, cujus pectus non succendit et inflammat in periculis et conflatorio tentationum, caritas incorrupta, officiosa, et supereminens? Quod in vobis commendo, in me multum expertus sum, sed in fratre meo magis experior: nam sortem ejus mea reputo duriorem, nisi quod mea et illius ex animo sunt communia, et sic eadem conditio est. Gravius tamen exulat, qui domi exulat. Sicut enim in civitate sua florere gloriosum est, et jucundum nobilitari in patria, ita apud suos egere, aut vilescere calamitosum est. Minoris namque erubescentiæ est apud extraneos mendicare. Nonnullus autem, imo et multus est usus adversitatis hujus, utrique nostrum, per quam et nos nobis, et mundus, et fidelius et familiarius innotescit. Tandem enim discimus, quod a multis temporibus audieramus, et scriptum est a seculis multis, Qui in prosperis amicus non apparet, in adversis non latet inimicus. Ergo, dilectissime, in procella turbinis hujus larvam quisque deposuit quam induerat, et fallaces abstersit fucos, et suum ostendit vultum facie revelata. Unde quia fidei et caritatis vestræ faciem in vestra, quæ videtur, tribulatione, eandem quidem cernimus, sed utique clariorem et illustriorem, eam jure et merito amplius approbamus, et ut ei condigne respondeatur a nobis crebris suspiriis optamus, et maximo desiderio: et quidem interim

respondemus affectu, Deus autem caritas nostræ caritati proculdubio respondebit effectu, ut juxta quod promisit, mensuram bonam et coagitatam, et supereffluentem refundat in sinum vestrum. In qua autem conditione versetur causa vestra, domino episcopo scripsi, et exinde quæ circa nos sunt nobis plenius innotescent: precor itaque ut peregrinationem nostram vestris et sanctorum qui apud vos sunt orationibus adjuvetis, ne deficiat fides nostra, aut aliquid faciamus ad turbinem hujus procellæ, unde Dominus offendatur, sed quod suum est faciat, cum tentatione etiam proventum: et quidem jam cœpi, quia et devotionem contulit pro justitia patiendi, et acerbitatem mitigavit exilii: levius enim est modo quam fuit die prima. Numquid enim aliquid defuit nobis? nonne enim plures habemus modo notos et familiares, et qui amorem quem profitentur, officiorum et beneficiorum exhibitione declararunt? Afferunt ergo ad amoris comprobationem testimonium majus Joanne : opera enim quæ ipsi faciunt testimonium perhibent

de eis.

EPISTOLA CLVI.-AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A. D. 1166.]

R. Fratri suo.

TIBI perpaucis scripsi, quia statum meum tam ex litteris domino episcopo missis, quam ex ipsa voce latoris agnosces. Quum vero quid relatu dignum emerserit, illud tibi significare non differam. Tu vero interim consilium et voluntatem domini episcopi et M[agistri] B[aldwini] Archidiaconi diligenter explora, et animum aliorum amicorum, ut ex his auctore Domino aut rescribas, aut exequaris quod maxime videbitur expedire. Nec super meo movearis

« PoprzedniaDalej »