Obrazy na stronie
PDF
ePub

necessitate coexulat, acrius videatur urgere. Domino

tamen urgente

Nondum cedo malis, sed contra audentior ibo,

Quam mea me fortuna sinat.

Scio autem quod de consilio vestro nullam recipiam conditionem, quæ vel speciem habeat inhonesti. Dominus interim, quæ necessaria fuerint, sicut fecit hactenus, providebit. In ratione dati et accepti paucissimis teneor, sed abbati meo et vobis super omnes, et fere solis.

EPISTOLA CXLIX.-JOANNIS SARRACENI AD MAG. JOANNEM DE SARESBERIA. [A. D. 1167.]

QUONIAM prudentiæ vestræ sinceritatem in libris beati Dionysii perpendi delectari, librum ejus de Angelica Hierarchia vestræ transtuli caritati. Fateor tamen elegantias me dictionum eruditissimi et disertissimi viri oratione Latina exprimere nequivisse. Nam apud Græcos quædam compositiones inveniuntur, quibus eleganter et proprie res significantur ; apud Latinos autem eædem res duabus aut pluribus dictionibus ineleganter et improprie et quandoque insufficienter designantur. Ad commendationem enim alicujus personæ vel alterius rei pulcre articuli apud eos repetuntur, et per eosdem articulos multæ orationes sibi invicem perpolite connectuntur. Taceo de insigni constructione participiorum et infinitorum articulorum conjunctorum. Hujusmodi autem elegantiæ apud Latinos nequiverunt inveniri. Contingit enim quod si dictiones eo ordine quo sunt positæ transferantur, aut difficulter intelligantur, aut aliam sententiam facere videantur. Ea propter, ubi congruum duxi, dictionum ordinem conservavi; alicubi vero propter faciliorem intellectum ordinem com

mutavi; ubi vero Græcis dictionibus æquipollentes Latinas non reperi, vel loquutionem a Latinorum idiomate discrepare comperi, vel Græcas dictiones detorsi, vel de sensu auctoris quod potui et ut potui Latinis dictionibus designavi. Sæpe autem, ubi duas vel tres dictiones Latinas pro una Græca posui, eas quasi unam conjunxi: non quod unam dictionem eas esse vellem, sed ut plenior intellectus fieret, et quantum elegantiæ ex inopia Latinæ loquutionis tractatus iste perderet, appareret. Confert autem liber iste plurimum ad intelligentiam omnium divinarum scripturarum, in quibus de factis aut dictis agitur angelorum. Nam tribus hierarchiis omnes divinos spiritus comprehendit: singulas autem hierarchias in tres ordines distribuit, et de singulis altissime disserit. Ponit autem quasdam de angelis quæstiones, et earundem apponit solutiones. In fine vero rationes exponit figurarum in Sacris Scripturis adscriptarum. Erit autem vestræ discretionis hanc meam translationem cum translatione Joannis Scoti comparare. Quod si forte commodius illo visus fuero transtulisse, ut librum quoque de Ecclesiastica Hierarchia transferam poteris impetrare.

EPISTOLA CL.-AD ABBATEM S. EDMUNDI.
[A. D. 1166.]

Abbati sancti Edmundi.

SUPER statu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo, præ mente jugiter habens merita sinceritatis vestræ. Si quidem nec caritas elabitur per incuriam, nec fraude surripitur, nec excutitur violenter, eo quod in mentibus electorum solidius a Christo et in Christo fundatur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis, sed voluntatem

nullus auferre potest: ad hoc nulla proficiet violentia, totiusque fraudulentiæ conatus evacuabitur, Eo misericorditer largiente profectum, qui gratuita bonitate caritatis dedit initium. Erit itaque dignationis vestræ naufragium Ecclesiæ, et exulum Christi sollicitudines, et labores, vestris, et sanctorum qui vobiscum sunt, orationibus sublevare: ut qui nos tentationi exposuit, et pro se patiendi contulit animum, patientiæ perseverantiam largiatur, Hæc est, enim, gratia, sicut Petrus loquitur, ut Christi et sanctorum passionibus saltem aliquatenus communicemus, certi quod compatientes et conregnabunt. Numquid enim clerus institutus est ut comedens, bibens, stertens, mortem expectet, et variis luxuriæ incitamentis inflammet gehennam? Ridet ad hæc prudentia carnis, et perfidorum vocibus Judæorum insultat, et maledicit ei qui cum Christo pendet in ligno: sed interim, juxta vaticinium Deboræ, nova bella disponit Dominus, portas hostium ipse subvertit.

EPISTOLA CLI.-AD NICOLAUM De monte s. H. [A. D. 1166.]

Nicolao de Monte S. H.

NOVIT fraternitas tua quam patienter sustinuerimus damna, injurias et contumelias nobis et nostris illatas a dilectissimo domino nostro illustri rege Anglorum. Ipse autem abusus patientia nostra ad sanctissimæ matris suæ prorupit injurias, sponsam loquimur Crucifixi, et illam non est veritus ancillare, pro cujus liberatione Filius Dei Dominus morte turpissima voluit condemnari. Monuimus eum sæpius affectu patris, fide Domino debita supplicavimus, corripuimus auctoritate pastoris: ipse autem in persona nostra patrem suum itidem fidelem contempsit, et pastorem,

et ne quid de cætero veritati subtractum sit, quod Ecclesiæ periculosius, et sibi perniciosius est, illum, cujus inesse gerimus, conspuit Christum. Habeantur hæc vana, et contemnat ut solet, si filius Dei Ecclesiæ non dicit pastoribus, Qui vos spernit me spernit, et qui tangit vos tangit pupillam oculi mei. Processit ulterius sollicitudo nostra, ut pro pace Ecclesiæ summus pontifex devotas preces porrigeret, sed non est exauditus: exhortationes adhibuit, et surdum repperit auditorem: increpationes adjecit, contemptæ sunt: tandem Apostolica tuba comminationes intonuit, sed nec sic potuerunt fides et religio excitari. Ne quid autem omitteremus ex contingentibus, rex Francorum, qui ei est amicus et dominus, omnem adhibuit operam et diligentiam; sed nec ille pro sua reverentia meruit exaudiri. Ad colloquium ejus accessimus; sed nec ad conspectum ejus sumus admissi, nec vestri nominis aut causæ Dei permisit fieri mentionem. Misimus ei postea nuntios venerabiles viros, et litteras patentes, ut par erat, in quibus expressa erat et justitia ecclesiæ, et nostræ petitionis sententia: sed noster et eorum labor, quantum in eo est, cessit incassum. Sequuti eramus fidem dominæ imperatricis, sicut tu nosti, et ipse ignorare non debet: sed nos usquequaque delusit. Quia ergo hæc patientia nostra Ecclesiæ Dei perniciosa est, sed perniciosior illi cujus novissima fiunt indies deteriora prioribus, nobis autem perniciosissima, quos oportebit ante tribunal Sponsi non modo de operibus propriis, sed et de sanguine ejus, et afflictione sponsæ reddere rationem pro certo noveris, et dominæ imperatrici intimes, quod in personam ejus et terram in brevi, imo in brevissimo, vita comite, et Domino auctore, exeremus gladium Spiritus Sancti, qui omni gladio ancipiti penetrabilior est, ut sit in ruinam induratæ

[blocks in formation]

carni, et sopito, imo fere extincto spiritui in salutem. Persuadeas ergo dominæ nostræ ut nos de cætero habeat excusatos in eo quod ultro dissimulare non licet: sciatque pro certo quod si revixerit filius ejus, et consilium matris recipiat audiens vocem Domini, nos ad honorem Dei, et voluntatem suam paratos inveniet. Interim morientem filium pariter, et eodem lugeamus affectu, qui salutem ejus et honorem, Deo teste, consimili desiderio optamus pariter et optamus. Hæc cum dolore, lacrimis, singultibus, et suspiriis loquimur, tanquam viscera nostra de claustro pectoris acerbitate ferri extracta ardore cauterii inuramus: quod et Deus scit, in cujus injuriam exercere ulterius non debemus impiam pietatem, ei in terris, matrem, patrem, sororem, præferendo, et Dominum: non est dolor sicut dolor iste: sed caritas Dei, et utilitas, et honor ejus qui curatur, nos urget ut hæc forti animo sufferamus. Vale, saluta, et sollicita fratres nostros, ut nobis impetrent spiritum consilii et fortitudinis, orantes pro domino rege, ut ei adsit spiritus scientiæ et veritatis, quatenus pax ejus Ecclesiæ Dei et nobis reformetur in Domino.

EPISTOLA CLII.-AD WILLELMUM ET ODONEM PRIORES ECCLESIÆ CANTUARIENSIS. [A. D. 1166.] Prioribus sanctæ Ecclesiæ Cantuariensis, J. S. MEMINISSE potest et debet vestra discretio, quanta reverentia sit Patribus exhibenda, et quantam humanitatem sancta Cantuariensis ecclesia archiepiscopis suis impenderit. Licet autem illum, qui modo præsidet nobis, non audeam suis decessoribus coæquare, qui in ecclesia nostra coruscant miraculis, tamen causam, quam iste tuetur, inferiorem esse non arbitror. Eadem enim est, quum utrobique pro liber.

« PoprzedniaDalej »