Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum domino episcopo rite, quod ad incolumitatem dico, agitur, tunc et ad hoc responderi gratissime acceptabo. Cæterum, quia hæc sollicitudo ab animo meo non recedit, si, quod Dominus avertat, dominum episcopum sic ægrotare contigerit, omnem, sicut vir sapiens et prudens, operam date, ut in hujusmodi periculo se exhibeat Christianum, et mortem, si necesse fuerit, tanquam Christi sacerdos expectet, et domo disposita, naturæ munus, quod evitari non potest, patienter excipiat. Confido autem in Domino Jesu Christo, quod qui ei dedit prudentiam transeundi per bona temporalia, ei in consummatione cursus præstabit gratiam, ut cujus vita apud commensales effulsit, mors ejus etiam morituris omnibus proficiat ad exemplum: fidem devotionis et fidei nullo quis unquam argumento fidelius faciet, quam si operam dederit quis et diligentiam, ut quos in carne coexulantes, et in Domino peregrinantes amavit, exhortatione virtutum, et insignibus bonorum operum, et maxime in fine via promoveat transeuntes, et quasi geminæ caritatis brachiis persequatur et impellat migrantes et ascendentes ad Christum. Si vero per misericordiam Dei res circa vos lætius agitur, precor attentius, quatenus interpretem nostrum modis omnibus ad hæc inducere studeatis, ut quod de Hierarchia, cujus unum librum transtulit, residuum est, ad formam suam transferat et emendet: quia id quod præmisit, his qui illud viderunt in Francia, satis placet. Plura scripturus eram, sed festinatio non permittit.

EPISTOLA CXLVIII.-AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A, D. 1166.]

Domino Pictavensi.

PATRI misericordiarum, qui vos ad honorem suum, et ecclesiæ utilitatem, et naufragii nostri solatium, de gravi infirmitate erexit, multiplices et omnimodas gratias ago; deinde vestræ dignationi, quæ mei sollicitudinem indesinenter et efficaciter gerens, timoris et doloris mei, de vestra ægritudine concepti, litterarum solatio mitigavit angustias. Sed quia postea, nec de plena convalescentia vestra, nec de promissa et sperata pace certioratus sum, latorem præsentium ad vos censui transmittendum, per quem mihi singula, quæ expedire noveritis, diligentius rescribi tota mentis affectione deposco: et quidem pacem vestram desidero plurimum, nec video quibus in causa ista possitis uti instrumentis ad recuperanda vel conservanda jura ecclesiæ vestræ, nisi his quæ ecclesia ipsa et filii ejus ministraverint vobis, aut quæ de jure communi cæteris ecclesiis suffragantur, præsertim quum homo alienigena, et apud exteras gentes nutritus et institutus, speciales Aquitanorum consuetudines, et inaudita jura non sufficiat edocere. Unde quum vos nihil ex contingentibus omiseritis vel omittatis, si causa ecclesiæ, filiis ejus dissimulantibus, aut prævaricantibus periclitetur, non est quod vestræ negligentiæ debeat imputari. Quis enim nisi parum sanæ mentis, et præceps aut hostis, consulet, ut sine rationum et virium suffragio solus contra torrentem, qui omnia post se trahit, et subvertit, brachia incassum præsumatis erigere? Nam complacita pacis forma speciem prætendit æquitatis, et revera, si fidei sinceritate simpliciter utrinque in contrahendo geratur

negotium, plenam continet æquitatem, nisi forte tempore pacis antecessorum vestrorum a parte alterutra consuetudo usurpata sit contra Dominum. Nullo enim unquam tractu temporis aut placito contrahentium continebit, ut quod contra Dei mandata scienter præsumitur, licenter, nedum juste fiat, imo ut non criminaliter committatur.

Cæterum mihi suspecta sunt, et infidelitas quam audio gentis vestræ, et terribilis ac maliciosa potentia, quam multi experiuntur, partis adversæ, ut non facile credam quod voluntati ejus quisquam audeat reluctari, et fortasse cum archidiacono vestro, cujus verebatur industriam, et familiaritatem ejus ad vos habebat suspectam, exercuit inimicitias, ut quum ei reconciliatus fuerit, de cætero contra eum mutire non audeat: sed nec alii, quos hujus exemplo terruit, sed magis nostro, maxime autem, quia se talem exhibet ut videri velit sine timore Domini, et reverentia hominum. Potens est autem Deus erigere, et dirigere causam vestram, imo suam in manibus vestris. Et qui Israeli ex mandato Domini ad promissionis patriam festinanti gratiam contulit inimicorum, vestros quoque Ægyptios poterit aut placare, aut omnino subvertere. Unum scio, quod justus tandem de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo. Gaudeo autem pacem et gratiam ejus vobis plenarie restitutam. Sed timeo, quod absit, ne more hominis, omnibus noto, simulatoria et momentanea sit hæc pacis et gratiæ restitutio: eo quidem magis quo celebre est apud omnes incumbere consilio locustarum, quarum potestas duntaxat in linguis est et caudis earum. Quod si momentanea fuerit, certum est eam fuisse simulatam, ex ea præcipue causa, ut vel sic extorqueret obligationem fidelitatis, et nisi fallor, aliquid in eam venire opinatur, ad quod ratio fidei

Christianum non sinit obligari, ut scilicet amodo his quos odisse decreverit, subtrahatis debitæ caritatis officia, et impugnetis omnes, saltem ope consilii, quos suos dixerit inimicos: et si aliter urgente religione fidei Christianæ versati fueritis cum eo, vos, sicut veteres amicos, beate consuevit, notam non servatæ fidelitatis in auribus nationum tentabit inurere: a suis quoque locustis conclamabitur illi, et ranas in cœno fovet, quæ flatus sui pure impuro omnem incrustent sinceritatem, et juramentorum fallacia quemlibet nigrum in candida vertant. Hæc sunt membra carnium cohærentia sibi, ubi squamma adhæret squammæ, ut ne spiritus quidem incedat per eas, sed liceat eis quod voluerint opinari, et ut qui in sordibus sunt, sordescant amplius, impudicitiam mentis scurrilitate gestuum et oris turpiloquio prætextentur, quia Christiano nedum sacerdoti nil licitum est, ex obtentu fidelitatis, ubi caritas periclitetur, quæ vita fidei est, et operum testimonio declaratur. Nam fides sine operibus mortua est. Illa tamen expressio, qua sibi et hæredibus suis contra omnes mortales caveri vult, quanti sit apud eum, ex litteris Teutonici tyranni, quas misit ad comitem Henricum et quas vobis transmisissem, nisi quia mihi elapsæ sunt, domino Cantuariensi transmissæ, perspicuum est. Nam quum Joannes de Oxeneford. nomine regis Teutonico tyranno conjuraturus esset, et opem auxilii et consilii sacramento promitteret contra omnes homines, excepto solo rege Francorum, ait Teutonicus per interpretem suum, sicut attestantur magni, et multi, et religiosi nostrates, de provincia dico Remensi, qui interfuerunt: Rollandus hostis ecclesiæ et imperii, homo quidem est mortalis, et omnes cardinales sui, et nullus eorum rex Francorum est: unde nullum eorum exceptum intelligo nec volo intelligi in hac confederatione mei

et regis Anglorum; si vero ita sentitis, an aliter, publice profiteamini. Cui Joannes, Nos, inquit, et dominus noster ita intelligimus, ut vos, et sub hoc intellectu, vice regis nostri juramenta præstamus. Quid multa? exinde adversus Dominum et ecclesiam, sicut in ea confederatione, processum est, quod etiam plenius adverteris ex litteris mihi nuper a Colonia transmissis, quarum vobis exscriptum mitto, in quibus rex nunciis suis adversus Cantuariensem ituris Romam, conductum petit, et qua devotione Romanæ ecclesiæ facile innotescet. Verum in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. Felix tamen est qui in tantis insidiis meretricis magnæ, et impetu bestiæ conscientiam servare potest et famam, alteram Domino, alteram proximo, utramque sibi. Nam qui ex justa causa arguitur alterutrius dispendium facere, unde solatium habeat, nisi virtute redimat quod amisit, omnino non video.

Inde est quod novissimo litterarum vestrarum respondens articulo, precor attentius per ineffabilem caritatem Domini, quatenus, si de pace mea, vel per Archidiaconum vestrum, vel per alium, quod quidem desidero, censueritis agendum, eam in tali forma procuretis, quæ famæ, imo conscientiæ famam integram conservantis non possit afferre dispendium. Quid enim prodesset mundum lucrari universum, et in his periclitari? Et si me videritis, quod Deus avertat, pronum ad aliquid turpitudinis, quod in mei similibus, sæpe ex infirmitate, semper autem ex culpa contingit, sublevet, quæso, me dextera vestra. Ego autem nomine turpitudinis arbitror contineri quicquid de industria præsumitur contra Dominum. Licet enim et rei familiaris angustia, et refrigescens caritas amicorum meorum, me et fratrem meum, qui mihi ex

« PoprzedniaDalej »