Obrazy na stronie
PDF
ePub

absconditum: unde et mensa Solis dicta est, quam Apollonius in sabulo jacentem, dum litteras persequeretur, inspexit. Restant adhuc duæ de quinque propositis quæstionibus absolvendæ : sed tempus respondendi deest, et otium: quas quidem si dignationi vestræ visum fuerit lubens aggrediar meisque connumerabo successibus, si mihi cœlitus datum fuerit honori et voluntati vestræ in aliquo inservire.

Rusticus Agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubiæ navita puppis amat.

Et principem philosophiæ cultorem, et qui litteratorum honesta studia amplectitur, et fovet, litterarum possessores non amabunt? Nec inficior quin princeps illiteratus interdum reipublicæ commodus esse possit, sed ad parilitatem litteratorum si rite procedat, uterque aut nunquam conscendet, aut raro. Nam ut rester ait Vegetius, nullus est quem oporteat aut plura, aut meliora scire, quam principem, cujus scientia potest omnibus prodesse subjectis. Nec ambigo super his quæ hic scripta sunt, diversos diversa censuros, sed assequutus sum finem meum, si placuerit vobis epistola, quæ sicut non habet unde placeat ex sui venustate, sic ex devotione scribentis non habet unde debeat displicere. Nec illorum formido judicium, qui antequam exaudiant temerariam sententiam ferunt, eo quod memini Scripturæ dicentis, Qui prius respondet quam audiat stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. Nonne et vobis notum est genus hominum, quos Salomonis parabola tangit, asserens quod stultus non respicit verba prudentis, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus? Tunc demum credam parvitatis meæ devotionem, gloriosissime comes, non esse contemptam, si aliquid eorum quæ mihi possibilia sunt,

eminentia vestra, quam in tempora longa beatificet et conservet Omnipotens, dignetur injungere mihi, mandatis vestris in omnibus fideliter parituro.

EPISTOLA CXLIV.-AD MAGISTRUM GAUFRIDUM
DE SANCTO EDMUNDO. [A.D. 1166.]

Joannes Gaufrido de Sancto Edmundo.

QUUM in solemnitate Paschali reformandæ mihi pacis gratia Andegavum profectus essem ad regem, ipsum ante Dominici corporis perceptionem per abbatem Sancti Victoris Parisiensis, et alios religiosos, feci diligentius conveniri super pace R. filii vestri, adhibitis etiam aliis amicis, de quorum fide in curia spem conceperam pleniorem: sollicitaveram enim antea super hoc virum optimum, et suis meritis mihi reverendum, Magistrum Walterium de In sula, et per ipsum alios patres quorum fides mihi videbatur esse sincerior. Rex autem et pro Dei religione, et intercedentium reverentia, respondit benignius: audito tamen quod ad dominium beati Edmundi res ista pertineret, Willelmum de Hastingis, per quem veritatem inquisivit, fecit acciri, ne quid per surreptionem diceretur ab ipso. Ille autem quatenus potuit et ausus est, benignius exposuit causam vestram. Præcepit ergo rex puerum ad se mitti, ut indultæ remissionis præsens reciperet litteras, quas ad regni officiales, ut de pace ipsius constaret, omnibus reportaret. Rediens itaque puerum cum festinatione, sicut Domino placuit, et nostra necessitas exigebat, ad Magistrum Galterium de Insula transmisi, cujus fidem et caritatem nobis exhibitam remuneret fundator ecclesiæ Christi, pro cujus fide et amore, sicut nobis conscientia testis est, læti, quandoquidem ita necesse est, damna, injurias, contumelias,

et exilium sustinemus, certi quoniam fidelis est Dominus, qui non tentari nos patietur supra id quod possumus, sed de ipsa tentatione profectum salutis et anteactæ vitæ purgatione eliciet. De me loquor et quibusdam aliis, quos scio in hac tribulatione congratulari, ut crebro meditentur, et dicant ei: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, &c. Patimur enim per gratiam Dei, non ut adulteri aut homicidæ, non ut incendiarii aut sacrilegi, sed velut Christiani. Hanc fidem nostram insaniam reputat mundus, et constantiam fidei pertinaciam vocat, professionem veritatis et nota et nomine vanitatis inurit, cultum religionis appellatione hypocrisis aut superstitionis, aut alterius falsitatis dehonestare conatur, sed princeps Apostolorum aliter sentit et contrarium docet: Hæc est enim, ut ait, gratia apud Dominum, quia in hoc vocati estis a Christo, ut sequamini vestigia ejus. Sed et, si quid patimini propter justitiam, beati eritis. Aderit, dilecte mi, in brevi aderit arbiter conscientiarum et judex, cuique redditurus ut meruit, et tunc palam fiet, quicquid modo garriat mundus, qua mente quisque vixerit. Interim quæso tuis, et sanctorum quos nosti, me facias precibus adjuvari, ut, si in invio sum, quod non credo, me Christus via justorum reducat ad semitam: si in via sum, me per prospera vel adversa, ut sibi beneplacitum fuerit, perducat ad vitam. Si Magistrum Galterium videris, ei per te, et per amicos quantascumque poteris gratias referas, et maxime per comitem Gaufridum, quem diligit, et, si facultas affuerit, eum recipias, et ab aliis recipi facias tanquam angelum Domini, quoniam et ipse, ut arbitror, Dei minister est, et quantum licet in curia membra Christi multipliciter consolatur. Quos puer invenerit adjutores, quisve sit meus status, pro parte poterit judicare. Imputabisque fortunæ,

non mihi, quod in eum humanitatem ampliorem non potui exercere. Utinam amicos amodo meliores inveniat! Ego profui quatenus tempora permittebant. Audio Magistrum Galterium juramento arctari, ut neque litteras, neque nuncios recipiat exulantium. Ex quo patet quam misera necessitas bonis viris immineat, quos non licet mandata Dominicæ legis, officia videlicet caritatis, implere.

EPISTOLA CXLV.-AD BARTHOLOMÆUM EPISC. EXONIENSEM. [A.D. 1166.]

Bartholomæo Exoniensi episcopo Joan. Saresber. LICET ex more scribentium ad amicos salutis votum pagina non prætendat, nihil tamen affectuosius est in votis, et orationibus meis, quam ut viæ vestræ jugiter prosperentur in Domino. Salutationem enim domino et patri debitam nequaquam suspendit defectus, aut immutatio caritatis, sed consulta dispensatio et officiorum, et omnium quæ recte geruntur ratio moderatrix. Dispensationis vero causa in propatulo est, ut eam omnino non oporteat, aut paucis expediat allegari. Nam insidiis domini regis dicunt omnia plena esse, ut bonis invicem colloquendi aut scribendi tutum non possit esse commercium. Nescio quid frivolum contra innocentiam molitur iniquitas, et urgente stimulo conscientiæ incessanter pungentis, et urentis, omnes suspectos habet et omnia; jure quidem et merito, quia pax impiis esse non debet, hostes suos justitia impugnante, et prævalente. Et profecto quod timet impius, veniet super eum, justusque de angustia liberabitur, quoniam os Domini loquutum est. Ad momentum turbinis adversus ecclesiam malitia debacchatur, et adversus Dominum

videntur prævalere impii, quibus in brevi Christus, quem persequuntur, sic respondebit ad merita, ut præponderare videatur libra vindictæ, et quos potenter puniet, non tam examinare lance æquitatis, quam molis magnitudine prægravare. Non quidem quod injuriam inferat, sed quia sine mensura et modo peccantibus immensam et immoderatam ingeret pœnam. Nec opinetur quispiam me in longa tempora prophetare, licet oraculi divini sicut auctoritas, sic et fides perpetuetur, quum planum sit jam aliquatenus inchoatum esse judicium, imo executioni mandari sententiam.

Nonne Teutonicus tyrannus, nominis sui fama nuper orbem perculerat, et fere subegerat regna vicina, et etiam imperium Græcorum terrore concusserat, ut magis deditionem quam confœderationem legationibus missis videretur offerre? sed ecce Domino auctore timetur minus, et qui ante tam vicinos quam remotissimos solo nutu terrebat princeps, Teutonicos suos ab injuriis cohibere non potest, qui solo verbo pacem gentibus ad arbitrium indicebat, et bella; nunc a suis et inter suos petitis et acceptis treugis gratulatur. Nam sicut ipsemet conqueritur, ex quo Latonam venit, ut regem Francorum et Gallicanam ecclesiam separaret a fide, et in suam hæresim perverteret, ut adorarent idolum suum, successus ejus relapsi sunt, et quæ eum extulerat, in depressionem ipsius cœpit fortuna fluctuare: spes autem fidelium est, quod ad honorem Dei, in brevi amplius deprimetur, donec eum omnino Christus, cujus sponsam persequitur, conterat sub pedibus suis.

Nonne et apud vos jam judicium exercetur adversus tortores ecclesiæ? Intuemini quantus erat rex Anglorum, quum parvulus videretur in oculis suis: et ad ecclesiam Dei vel speciem fidei et reverentiæ præ

« PoprzedniaDalej »