Obrazy na stronie
PDF
ePub

reconciliationi meæ operam daret, sed, quatenus profecerit, non respondit. Nunc autem eum et episcopum Londoniensem qui regis gratiam dicitur habere præ cæteris, iterato sollicitavi scripto, sicut vobis lator præsentium poterit indicare. Si vero alicubi in præsentia vestra de pace mea actum fuerit, ad eam quæso formam per vos, et alios laboretis, quæ nec perfidiæ maculam, nec turpitudinis irroget notam, alioquin malo perpetuo exulare. Si enim exigeretur a me, ut abnegarem archiepiscopum meum, quod nullus suorum fecit adhuc, nec aliquis de tota Anglia: absit ut adquiescam tantæ turpitudini primus, aut ultimus. Serravi quidem debitam fidem venerando meo archiepiscopo, sed ex conscientia mea salvo honore regis, contra quem si quis dixerit me esse versatum, ubi hoc excusare nequivero, ad honorem et beneplacitum ejus, dictante justitia, paratus sum emendare. Novit enim cordium inspector, et verborum judex et operum, quod sæpius et asperius quam aliquis mortalium corripuerim dominum archiepiscopum de his, in quibus ab initio dominum regem et suos, zelo quodam inconsultius visus est ad amaritudinem provocasse, quum pro loco, et tempore, et personis, multa fuerint dispensanda. Credo autem indubitanter quia et mihi saltem cras respondebit justitia mea per misericordiam Domini, et proculdubio domino Cantuariensi, quod ad litteraturam et mores, plurimum profuit exilium istud, et aliquantulum mihi ipsi, ut dispositioni divinæ gratias habeam. Nollem quidem expromittere quod Cantuariensi de cætero non servirem, et tamen mihi Deus testis est quod ex proposito vestro ero de cætero curialis. Si vero mihi Dominus redeundi viam aperuerit, rescribite si placet, an me redire oporteat cum cibis et tota sarcina. Nam si hoc fuerit, plures equi necessarii erunt, et plura quæ ad præsens desunt.

EPISTOLA CXLII.-AD MAGISTRUM HUMFRIDUM BOVI. [A. D. 1165.]

Magistro Hunfrido Bovi.

A SAPIENTE quærendum esse consilium, scripturarum monita docent, et fidem amicorum in angustiis comprobandam; et qua quis erga alium moveatur affectione, articulus necessitatis examinat. Quum vero minus dubito de sapientia vestra, quam litterarum copia, tum rerum experientia comparastis, tum, quod primum est, suscepistis ex gratia; nec de ea apud vos quam natura et virtus vestra multis probata mihi pollicentur, caritate diffido. Inde est quod a vobis in hujus meæ necessitatis articulo consilium petens, precor attentius, quatinus mihi per nuntium, quem ad dominum Baiocensem direxi, super statu meo rescribatis, quod salva honestate sine qua nihil expediens arbitror, maxime videbitur expedire. Ut autem de consilio dando plenius instruamini, causa mea hæc

est.

Ecclesiæ et archiepiscopo Cantuariensi debitam servavi fidem, et ei ubi justitia et modestia videbantur adesse, et in Anglia, et in partibus cismarinis fideliter astiti. Sicubi vero aut exorbitare a justitia, aut modum excedere videbatur, restiti ei in faciem. Horum mihi Deus testis est, et conscientia, et amici, et socii, qui nobiscum versati sunt. In his autem omnibus contra honorem domino regi debitum, aut utilitatem, ex proposito nihil feci, sicut dictante justitia docere paratus sum, si liberum et tutum fuerit: aut si in aliquo invenirer obnoxius, condigne et animo libenti satisfaciam. Tractatum est hoc anno de pace mea, et obtentum est a rege, ut mihi liceret redire, si tactis sanctis jurare vellem, quod contra honorem vel utilitatem ejus non fuerim in partibus

cismarinis. Retuli hoc ad dominum papam, et respondit regem et curiam interpretaturos fuisse contra ejus honorem, si quid a me factum agnosceret contra ipsins voluntatem, et dissuasit ne sub ea conditione redirem, sed expectarem, ut ira ejus aliquantulum deferveret. Deinde sollicitaverunt me quidam, ut præstarem securitatem, quod in nullo deinceps juvarem archiepiscopum, ut sic redirem in gratiam regis. Ego autem, licet non tenear archiepiscopo ad fidelitatem ex hominio vel juramento, nec fidei obligatione, utpote qui nihil ei debeo, nisi obedientiam, quæ omni episcopo debetur a subjectis suis: quia tamen inhonestum credidi esse dominum abnegare, et renuntiare obedientiæ, quod nullus adhuc de toto regno. fecit, conditionem hanc recipiendam esse non credidi. Alias autem quicquid salva conscientia et fama possem, libenter facerem. Quum hæc domino Rothomagensi, de quo multum confido, exponerem, mihi constanter auxilium repromisit. Placeat itaque vobis mihi super hæc rescribere consilium vestrum, sciatisque pro certo, quia mihi propositum est, ut non sim de cætero curialis: et hoc ipsum bene novit dominus Cantuariensis, a cujus me subtraxi consortio, sed nec fidem subtraho, nec caritatem.

EPISTOLA CXLIII.- -AD HENRICUM COMITEM
CAMPANIÆ. [A.D. 1165-66.]

Comiti Henrico.

QUOD proscriptus et exul, tantam alloquor majestatem, et publicis incumbentem utilitatibus, ad philosophantium exercitia, inculto præsertim stylo, et exsangui genere dictionis, vel ad momentum revocare ausus sum, temeritati posset adscribi, nisi parvitatem meam supereminentis bonitatis vestræ erigeret con

templatio, et me ad scribendum non tam invitaret, quam cogeret mandati vestri auctoritas, cui corde, magno animo, et volenti desidero in omnibus obtemperare, quæ fieri possunt in Domino. Et quidem eo me vobis obnoxium fateor, quo tam mihi, quam multis aliis, certum est me in terra vestra plurium bonorum cepisse profectum, et sub beato patre vestro, cujus memoria in benedictione est, eo quod eleemosynas ejus enarrat omnis ecclesia sanctorum, et plurimarum virtutum ejus præconia celebrat, me præ omnibus coetaneis meis, eo patrocinante, quum adhuc adolescentior essem, floruisse in Francia; et præeunte gratia, sine qua nullus boni potest esse processus, id assecutus sum unde mihi exinde post Deum et bonorum notitia, et mundi prospera, quibus in patria mea supra et contra merita mea præ coævis et conterraneis meis abundavi, ut publice notum est, prævenerunt: mihique facile persuaserim, quoniam credibile est tanti patris meritis adquisitum, ut heredem relinqueret, qui ipsum, licet optimus fuerit, in virtutum cultu et magnificentia operum anteiret. Sed quid hæredem dico relictum, quum omnes liberos tales reliquerit, ut quilibet eorum merito probitatis, non tam optimi comitis decedentis repræsentare videatur imaginem, quam regis instar esse; verum juxta constitutionem Altissimi in primogenito bona duplicia resederunt, et qui fratres præcessit tempore, eos bis antecessit, sicut amplitudine rerum, ita et eximiarum splendore virtutum. Inter alias vero duæ præ cæteris radiant, liberalitas insignis, quam totus mundus prædicat, et excellens humilitas, quam ego divinarum litterarum propositis quæstionibus ad recreationem in angustiis exilii mei lætus experior; quas quum mihi Albericus Remensis, quem cognominant de porta Veneris, quæ vulgo Valesia dicitur, nomine vestro, adhibitis aliquot litteratis viris pro

posuisset, ut verum, domine, fatear, obstupui, nec quærenti potui habere fidem, donec venerabilem virum fidelissimum et devotissimum vobis abbatem sancti Remigii adduceret, qui et ipsas proponeret quæstiones, et ad eas cum multa precum instantia, pro amore vestro et suo, peteret responderi, pro certo asserens vobis in vita nihil esse jucundius, quam cum litteratis viris, et de litteris habere sermonem, adjecitque in aure familiariter, vos inde sæpissime imperitæ multitudinis offensam contrahere, quia vos a studendi exercitio nequeunt revocare, et pro arbitrio suo negotiorum et tumultuum procellis immergere. Opinantur enim omne tempus effluxisse superflue, quod non aut in curialibus nugis, aut in tumultuantis malitiæ voragine, aut causarum turbinibus exercetur. Nesciunt quod philosophia paucis est contenta judicibus, officiique sui sinceritatem vulgari arbitrio committere dedignatur.

Mihi itaque pro vobis complacuit, ut propositas exciperem quæstiones, et eis, habita ratione temporis et inevitabilium necessitatum, responderem, etsi non pro voto, certe pro tempore. Quæsitum vero est quem credam numerum esse librorum Veteris et Novi Testamenti, et quos auctores eorum, quid Hieronymus in Epistola ad Paulinum presbyterum de omnibus libris divinæ pagellæ adscripta dicat mensam solis a philosopho Apollonio litteras persequente visam in fabulo: quid item Virgilii centonas, et Homeri centonas in eadem dicat epistola: postremo ubi scriptum sit, et quo tendat, quod legitur, et usurpatur, a plurimis, quia deiformiora sunt ea quæ non sunt, quam ea quæ sunt: hoc quoque precibus insertum est, ut hæc omnia rationum suarum subnixa fundamentis auctoritatumque testimoniis diligenter et cito in scedula vobis transmittenda, omni occasione postposita, expla

« PoprzedniaDalej »