Obrazy na stronie
PDF
ePub

tium Nicolaus a venerabili fratre nostro David Menevensi episcopo, archidiaconatu, quem canonice habebat, contra omnem reverentiam juris absens spoliatus, inauditus, non conventus, occasione litterarum quas quidam Jordannus, forte vobis incognitus, falsis precibus, non sine admiratione totius Anglicanæ ecclesiæ a vestra clementia impetravit. Hic est, pater optime, hic est ille publice perjurus, homicidii ex precedenti insimulatione publica respersus infamia, quem ob crimen falsi in Apostolicis apicibus commissi, sanctus decessor vester Eugenius officio et beneficio ecclesiastico condemnavit: qua ille prostratus sententia, exquisitis ignotarum gentium angulis latuit, donec prædictum patrem rebus humanis cognovit exemptum. Supplicamus itaque majestati vestræ, quatenus latoris præsentium inspecta justitia et miserabili paupertate, quod in eum enormiter factum est, misericorditer corrigatis, et eo restituto causam jubeatis per legitimos tramites suo marte discutere, si tamen decessoris vestri sententiam evacuandam esse decernitis, et homini jam damnato actionem potius deberi quam pœnam.

EPISTOLA CXXV.-AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

QUUM omnes fideles sanctæ Romanæ ecclesiæ præsidio gaudeant, ad sinum misericordiæ ejus fiducialius in necessitate confugiunt, quorum desideriis justitia suffragatur, qui sanctæ conversationis incitamento virtutes promovent proximorum. Tales esse fratres qui apud Theochesberiam Domino devotissime famulantur, publico præconantis famæ testimonio didicimus. Pro eis ergo tam sinceras quam securas

preces vestræ porrigimus majestati, quanta possumus devotione supplicantes, ut eorum justa desideria compleatis, ut exitu negotiorum facili et felici exhilarati, utriusque vitæ successus vobis præcordialius studeant ab Altissimo promereri. Inter cætera miles quidam ecclesiam, quam xl annis inconcusse tenuerunt, eis molitur auferre sub prætextu advocationis quam adversus ecclesiam Dei laici apud nos perniciosissime vendicant. Trahuntur ob hoc ad sedem apostolicam, ac si possent inde injuriarum reportare molestiam, ubi jura nascuntur. Sed, auctore Domino, sanctorum decessorum vestrorum vestigiis inhærendo, ita unius temeritatem retundetis, ut ejus exemplo alii instructi ad similia nequaquam audeant aspirare.

EPISTOLA CXXVI.- -AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

JUXTA sanctitatis vestræ mandatum, nobilem virum Hugonem de Dovera diligenter commonuimus, ut monachis sancti Bertini ecclesiam de Chilleham, quam ad jus monasterii sui, ut dicebant, pertinentem, sibi violenter, et absque judicio querebantur ablatam, restitueret. Ille autem se mandatis apostolicis, et juri promisit devotissime per omnia pariturum: verum falsitatem precum, quas vobis monachi porrexerant, in multis arguebat. Primo quidem jamdictam ecclesiam ad jus monasterii non pertinere asseruit, quam nunquam ipsius, vel alicujus prædecessorum suorum assensu habuerant, præsertim quum non assentiente, nedum reluctante fundatore status ecclesiæ mutari non possit, aut subjici servituti. Deinde monachos nunquam suo nomine possedisse dicebat, sed cujusdam Odonis, quem famosissimus ille tyrannus et ecclesiæ

nostræ gravissimus persecutor, Willelmus de Ypra, exhæredato domino fundi, utcumque in possessionem admitti impetraverat. Fraude vero collusionis intervenientis, ut eis præfatam ecclesiam cederent, monachos præfato Odoni certos reditus assignasse, et hoc etiam publice notum esse asserebat, et ita mediante Simonia detentionem ecclesiæ qualemcumque habuisse, venerabili fratre nostro Rogero Eboracensi qui nunc est, tunc Cantuariensi archidiacono. Hoc ipsum apostolica auctoritate inhibente, postremo Abbatem et monachos sancti Bertini, qui adfuerant, quum supradictus tyrannus a regno Angliæ exterminaretur, liti et detentioni quam habuerant, in perpetuum renuntiasse dicebat, ut fructus supradictæ ecclesiæ, permittente Domino, liceret asportare. Hæc quidem omnia promisit se sufficientissime probaturum. Præterea se ad majestatem vestram, ut ibi fraudem et malitiam monachorum detegeret, jam nuntios destinasse dicebat: nihilominus in nostra audientia suam paratus innocentiam et justitiam demonstrare. Quum ergo de veritate precum, ut oportebat, cognoscere volentes, monachis præfigeremus diem, ipsi se non subituros causam, nisi citra cognitionem restituerentur, responderunt. Nos ergo in præjudicium rei, et subversionem juris procedere nolentes, mandatum expectamus, vobis in omnibus, et per omnia parituri.

EPISTOLA CXXVII.-AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

LICET in ore nuntiorum nostrorum, quibus merito honestatis et fidei fidem haberi oportet, posuerimus verba nostra, litterarum tamen indicio paternitati vestræ significare curavimus, qualiter in præsentia

nostra processum sit in causa monachorum sancti Bertini super ecclesia de Chilham. Nobilis vir Hugo de Dovera a nobis ex mandato vestro commonitus, ut præfatam ecclesiam cum ablatorum integritate restitueret monachis, qui se ab eo violenter spoliatos esse conquerebantur: respondit eis nullo jure restitutionem competere, quum destitui non potuerint qui nunquam fuerant instituti. Detentionem si quidem rerum jamdictæ ecclesiæ, ex qua niti videbantur, non suo, sed nomine alieno habuisse dicebat, cujusdam scilicet Odonis, quem nos ipsi scimus memoratam ecclesiam possedisse: sed quod ei renuntiaverit, aut eam alii cesserit penitus ignoramus. Certum quoque habemus archidiaconum nostrum, qui nunc est Eboracensis archiepiscopus, appellatione interposita prohibuisse, ne monachi rebus illius ecclesiæ se immiscerent. Veruntamen, quia dies mali erant, et famosus ille tyrannus, et ecclesiæ nostræ gravissimus persequutor Willelmus de Ypra, cui jamdictus Odo adhærebat, nostris capitibus imminebat, necesse habuimus dissimulare, quando patrimonio Willelmi contempta appellatione monachi res Odonis, qui sibi prospiciebat in posterum, nomine ejus contrectare cœperunt. Præterea etiam si constaret monachos suo nomine possedisse, petitionem eorum submovebat, dicens eos possessioni et liti renuntiasse, quando eis fructus ecclesiæ asportare permisit, offerens se hoc sufficientissime probaturum. Quum ergo miles instaret, ut monachi suam fundarent intentionem, aut exceptionis ejus admitteretur probatio, monachi declinantes conflictum se citra cognitionem causæ restitui postulabant. Ad hæc miles vestram majestatem non præcepisse, ut illi instituerentur, sed restituerentur, et ex verbo restitutionis, aliis quæ in sacro rescripto vestro continebantur, causæ cognitionem nobis

plenissime demandari: et quia religionem vestram, ut dicebat, falsa suggestione circumvenerant, ii in probatione procedere nolebant, se omnia ad consultationem vestram dixit relaturum, et vobis tanquam patri et domino in omnibus pariturum. Procedente vero tempore, antequam ejus nuntius ad vos pervenisset, mandatum vestrum de coercendo milite iterastis. Nos itaque mandatis vestris debitam reverentiam et obedientiam exhibentes, licet miles se justitiæ semper offerret, et e contra monachi eventum judicii fugerent, ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis, etiam cum periculo nostro sequestravimus, eam retinentes in manu nostra, donec vobis et rei veritas, et nobis voluntas vestra plenius innotescat. Si vero chartam nomine nostro conceptam illi protulerint, eam ut imperfectum nostrum fateamur, a nobis vi et metu supradicti tyranni sciatis extortam. Hoc quoque et vestram non lateat majestatem, quod devotus vester Joannes thesaurarius Eboracensis, quem monachi, sæpe nominatam ecclesiam per manum laicam asserunt occupasse, nunquam ad eam manum extendit, aut causæ ejus se aliquo modo immiscuit, nisi quod fideliter astitit veteri amico, quem sine dedecore, et amicorum enormi damno non poterat in necessitate deserere. Supplicamus ergo dignationi vestræ quatinus ea moderatione quod placebit super hoc præcipiatis, ut monachi, si quid juris habent, id ita consequantur, ne nos indignationem domini regis, et persequutionem omnium procerum, qui scandalizati sunt in hoc verbo, incurramus, precamur ut fidelem vestrum, dilectum filium vestrum Joannem thesaurarium Eboracensem, cui vitiosa monachorum suggestione aliquatenus lætitiam excussistis, debitæ consolationis beneficio exhilaretis.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »