Obrazy na stronie
PDF
ePub

rens ecclesiam suam esse, et se personam ejus a tempore Mauricii bonæ memoriæ Londoniensis episcopi extitisse, et se hoc tempore Gilberti piæ recordationis episcopi Lond. legitimorum assertione testium canonice comprobasse, plures producens testes, quos eidem judicio interfuisse dicebat. Quum ergo ex mandato nostro testes examinassent venerabiles fratres nostri, Rogerius Eboracensis archiepiscopus, Hilarius Cicestrensis Robertus Lincolniensis episcopi, et alii prudentes viri, quibus injunxeramus, eos concordes in omnibus invenissent, et nos audito testimonio causam fine debito terminare disponeremus, Ernaldus sententiam nostram interposita appellatione prævenit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur, Quasi modo geniti. Nos ergo ut oportuit majestati apostolicæ deferentes, causam terminandam sanctitati vestræ integram reservavimus.

EPISTOLA XII.-AD EUNDEM.

Adriano papæ.

INTER Ricardum clericum et Rad. Mansellum, super ecclesia de Presteberia controversia diutius agitata est. Quum vero venerabilis frater noster Walterus Conventrensis episcopus post multas citationes eam tandem debito fine terminare disponeret: Ricardus, utpote qui præfatam ecclesiam sibi, utpote violenter et sine judicio destitutus, restitui postulabat, probationes quibus se contra Rad. abundare dicebat, in synodo Cestrensi ab episcopo exactæ sunt. Producti sunt itaque septem testes, qui, sicut ex testimonio episcopi præfati accepimus, Ricardum in præfata ecclesia canonice institutum, et sine judicio ejectum jurejurando firmaverunt. Intervenientibus

vero precibus domini regis causa, antequam sententia ferretur, sortita est dilationem. Unde memoratus Ricardus nostram audientiam appellavit: illis autem die præfixa conspectui nostro astantibus, Ricardus restitutionem jam dictæ ecclesiæ petens, querimoniam instauravit, producens tres testes, qui sicut in foro episcopi, ita et in audientia nostra eum canonice institutum, et sine judicio ejectum asserebant. Ad hæc Rad. quod in præsentia episcopi gestum est sibi non debere obesse respondit, quum et ipse ante dilationem meruerit, et illo absente sæpedicti Ric. ab episcopo inciviliter sit recepta probatio. Illis ergo instantibus, ut a nobis eo præsente et audiente eorum probatio reciperetur, Rad. duobus testium crimina in modum exceptionis opposuit, alterum, scilicet sacerdotem, dicens infamem reumque homicidii, et falsificationis monetæ, multisque latrociniis involutum : alterum vero Andream acolytum esse asseruit homicidam: tertium vero reliquit intactum. Ad hæc quoque crimina comprobanda dilationem sibi petiit indulgeri. Nos itaque ne non malitiæ, sed justitiæ causa dilationem petere videretur, ab eo legitimam exegimus cautionem, qua nobis fidem faceret, se non animo malignandi, aut frustratoriæ dilationis caussa eam postulare. Quum vero a nobis dilationis spatium ultra canonicam et legitimam definitionem, quam ei offerebamus, obtinere non posset, ad vestram præsentiam appellavit a pridie cal. Aprilis præfixa Dominica, qua cantabitur Ad te leravi. Actor vero de temporis prolixitate causatus terminum coarctavit diem Pente

costes.

EPISTOLA XIII.-AD Eundem.

Adriano papæ.

LITTERAS sanctitatis vestræ debita cum veneratione suscepimus, quibus continebatur ut tam domino Londoniensi quam capitulo ejusdem ecclesiæ, itemque Waltero sacerdote ante nostram præsentiam, evocatis, controversiam quæ inter eos vertebatur. appellatione remota fine canonico terminaremus. Partibus itaque e regione constitutis, quum Walterus proponeret duos de præcipuis illius ecclesiæ viris, H. archidiaconum, et Magistrum Albericum, ambos ex parte capituli sibi denuntiasse, alterum autem, videlicet magistrum A., ex parte episcopi sibi dixisse, ut in sacerdotem ordinaretur, altario B. Pauli sicut unus ex aliis ministraturus, non solum dominus Londoniensis verum et universum capitulum se id mandasse constanter sunt inficiati. Duo quoque memorati viri pro se respondentes idem diffitebantur, fatentes tamen quod ex proprio motu animi Magistrum Walterum tanquam amicum super ordinatione convenerint, interrogaverint, consuluerint, ut ad ordinem presbyteratus accederet, dicentes hoc placere capitulo: nihil tamen istorum ex parte capituli se dixisse, aut aliquid promisisse asserebat. Deinde quum super his consilium haberemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris Roberto Lincol. Willelmo Norwic. Hilar. Cicestr. episcopis, Londoniensem episcopum, ejusque conventum a petitione Walt. absolvimus, eo quod adversus eos nullas afferret probationes. Porro quoniam duo viri prænominati ex confessione sua quacumque aliquomodo teneri videbantur, ad emendicatum pro paupere decurrentes suffragium, sacramentum eis detulimus,

ut se ex parte episcopi et capituli nihil Waltero denuntiasse et promisisse innuerent, qui quum propositis sacrosanctis evangeliis jurare parati assisterent, Walterus in appellationem prorupit adversus Londoniensem episcopum, et ejus decanum, et sæpedictos Hug. archid. et magistrum A. personæ tamen decani deferens, ut per procuratorem appellationem istam prosequatur, senectuti et invaletudini ejus parcens. Diem autem ejus præfinivit octavas B. Andreæ apostoli. Sed quia auctoritate apostolici mandati omnis in hac causa inhibita fuerat appellatio, ad ulteriora procedentes accepto sacramento a memoratis viris, eosdem omnino absolvimus.

EPISTOLA XIV.-AD EUNDEM.

Adriano papӕ.

SANCTITATEM vestram circa plurima novimus occupatam, utpote quæ sola inter homines totius ecclesiæ Dei incolumitati semper invigilat. Oportet itaque qui ad aures vestras accedit sermonem ferre abbreviatum: noster autem voce quidem brevis est, sed toto dilatatus affectu, eoque magis quod ad ecclesiæ Anglorum utilitatem proficit, et gloriam nominis vestri. Venerabilis frater noster Nigellus Eliensis episcopus in explendo mandato vestro super revocandis illis quæ bellica tempestas ecclesiæ suæ extorserat, laborat ad sanguinem, et nihil veretur, dum ecclesiæ sibi commissæ prospiciat, et vestræ satisfaciat voluntati. Laboribus. quidem ejus, sumptibus, et doloribus, qui ei viciniamur, omnes compatimur, et tanto amplius quia adversus eum nondum quievit indignatio vestra, sed in cervicem apostolica manus extenta est. Veruntamen ut auris paterna quod dici credimus expedire, patienter admittat, ei

mandatum vestrum non debuit esse captiosum, sed ex quo in exequendo obediens inventus est et fidelis, ipsum vestro auxilio oportuerat roborari. Fiat ergo, si placet, quod patrem, quod Romanum decet pontificem, ut jam dictus episcopus auxilium vestrum inveniat in tribulatione, quam pro executione mandati vestri humiliter portare videtur. Restituite ei, si placet, gratiam vestram, et adversus hostes ecclesiæ fortius dimicabit. Ei namque ad bestias pugnandum est. Quis unquam suum suspendit athletam, ut fortius dimicaret? Pugnam episcopo indixistis, et manus ejus tenetis alligatas. Majestatis itaque vestræ pedibus provoluti supplicamus, ut soluto episcopo in eos qui contra episcopum et nos ipsos, immo, quod majus est, contra apostolicas sanctiones bona ecclesiæ ausu sacrilego detinere præsumunt, debitæ animadversionis pœna retorqueatur, et apostolici nominis contemptores vestris stimulis urgeantur ad viam, ad quam, arcu quam gladio, facilius et felicius reducantur.

EPISTOLA XV.-AD Eundem.

Adriano Papæ.

SANCTITATIS vestræ mandatum nuper accepimus, ut quod de ortu et nativitate venerabilis viri Gauterii canonici sancti Rufi ex diligenti inquisitione nobis innotuerit, majestati vestræ significare non differamus. Res autem, quam quæritis, apud nos multa quæstione non indiget, quum luceat per seipsam adeo, ut præ nobilitate majorum, claritas totius cognationis latere non possit. Præfatus namque Gauterius, sicut pro certo novimus, filius fuit illustris militis, de matre nobili, legitimo susceptus matrimonio, et nobilem nostrum W. de Braiosa vicina sanguinis cognatione

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »