Obrazy na stronie
PDF
ePub

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES,

EX RECENSIONE

ARN. DRAKENBORCHII.

ACCEDUNT

NOTÆ INTEGRÆ

EX EDITIONIBUS

J. B. L. CREVIERII.

CUM

INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO.

TOM. I.

OXONII,

EXCUDEBAT W. BAXTER;

IMPENSIS J. PARKER, ET R. BLISS: ET R. PRIESTLEY, ET

G. ET W. B. WHITTAKER, LONDINI.

MDCCCXXI.

[blocks in formation]

MONITU M.

BREVITER monendus es, amice lector, nos in hac T. Livii Historiarum editione contextum ad recensionis Drakenborchianæ fidem, quam potuimus, accuratissime descripsisse: in annotationibus autem, quæ ex majore Crevierii opere integræ exhibentur, digerendis, hoc sedulo curavisse, ut Notæ Posteriores ad emendationem contextus pertinentes, quas singulorum voluminum calci subjecit Vir Clarissimus, nunc ceterarum notarum serie intertextæ legantur: tum porro, ex minore editione, quæ ad usum scholarum accommodata prodiit Parisiis 1746. 6 Vol. 12mo. multa deprompsisse, tironibus maxime profutura. Hæc vero additamenta, quo melius a ceteris distinguantur, asterisco ubique signavimus. Fragmentum libri XCI. Cl. Brunsii diligentia in lucem erutum, ex Taciti ed. Broteriana 12mo. 1776. accessit.

Quod superest, ita libros distribuimus, ut singulæ decades singulis voluminibus comprehendantur: quam ob causam, ne prior tomus nimia mole laborare videretur, præfationes, dissertationes etc. ad ultimum relegare coacti sumus.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI

EPITOME LIBRI I.

ADVENTUS Æneæ in Italiam, et ejus res gestæ referuntur. Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. Numitoris filia, a Marte compressa, 'nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Jovi Feretrio lata. 2 In curias populus divisus. Fidenates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum Dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petit. Post hæc trigeminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffetii supplicium. Alba diruta, Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumtus. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. Latinis victis et ad civitatem adscitis montem Aventinum adsignavit. Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam condidit, Regnavit annos viginti quatuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruria civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit; et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis, Patrum numerum auxit. La

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »