Obrazy na stronie
PDF
ePub

pareat, quæ diversimode prolata est. Utrum itidem libris xu ille de fide Orientalium adjungeretur, ex quo Cassiodorius tredecim libros beati Hilarii de sancta Trinitate memoravit, ex Ms. mutilatione ignoramus. Libri in capita videntur dividi, sed admodum prolixa. Quæ afferuntur auctoritates versibus arctioribus indigitantur verba si quæ fuerant omissa, minuto charactere superaddita visuntur, at ejusdem ubique figuræ ac majoris formæ.

illud, prout in specimine repræsentatur, nec pro A biunt revocaret non defuit, nec Operis inscriptio apTrasamundi, nec pro Trasamund legi posse; ubi enim m? ubi a duplex? ubi u? vereor ergo ne aliud quoddam ibi latitet nomen; circa illud vero, qui codicem non viderim, divinationibus parco. Dictio quoque, quam pro Putzalis accepit Holstenius, et pro Kasulis Mabillonius habet, de Casula explicans Byzacenæ provinciæ civitate, valde in ambiguo est; neque enim primam litteram, ut ibi effingitur, pro Kappa recipient diplomaticorum hominum filii; et mirum videri possit, Augustini, Cypriani, Tertulliani in Africa scripta exemplaria non haberi, haberi autem Hilarii Pictaviensis.

At de his quidquid unicuique libet credatur, neque enim quidquam præfracte statuo, neque aliud in præsentia ad rem pertinet nostram, nisi ut ex utrius- B que speciminis collatione vetustatis laude Veronensem codicem anteferendum esse, doctus lector agnoscat. Quod si vetustate nequaquam præcelleret, satis præcellit emendatione ac fide; menda siquidem in Vaticano abundare monuit Cutantius, cum in Veronensi perraro occurrant, ita ut paragrammatis minus contaminatos codices paucos viderim. Priscæ etiam orthographiæ commendatur usu; propterea ubi exempli gratia in editis attingimus (hujus editionis col. 34), in ms. est adtingimus; ubi c. 225, ut id de quo agitur assequatur; in ms. adsequamur ; quibus lectionibus sensus quoque restituitur. Plura in Auctores veteres invecta sunt ænigmata, quod librarii vulgarem pronuntiandi mollitiem sequentes, a recta hac scribendi norma deflexerint. Quis explicet, exempli gra- C tia, Horatii versum illum, ut communiter legitur ?

Cum ridentibus arrident, cum flentibus adsunt.

Cum multis abhinc annis (neque enim savos, aut hornus hic labor est) in hunc præclarum codicem primo incidissem, impetu quodam ad decantatum libri secundi, capite in postrema editione vigesimo septimo, inspiciendum locum me contuli ex eo siquidem acerrimæ cum octavo ac nono seculo contentiones, tum eo maxime tempore iteratæ inter eruditos viros fervebant disceptationes. Censebam equidem eam controversiæ partem, quæ ex antiquis codicibus pendet, hoc potissimum supra cæteros antiquo atque eximio codice diremptum iri: sed mirum, in hoc quoque quod nos ancipites adhuc relinquat, me deprehendisse. Quæstionis caput est, utrum in fine prædicti capitis legendum sit, dum carnis humilitas adoratur, an vero, dum carnis humilitas adoptatur; cumque discrepent eo loco non excusi tantum, sed et scripti libri, utra præferenda sit lectio, utra ab auctore ipso defluxerit. Id quidem tot concertationibus nequaquam disquirendum erat, cum ab utraque lectiono sensus fluat orthodoxus ; patet enim verbum adoptatur de humanitate intelligendum esse a Filio adsumpta, non a Patre adoptata. Historiæ tamen intereral, ut præcipue quod ad Felicem Orgelitanum Episcopum spectat, facti veritas detegeretur; huic exponendo supersedeo, cum satis innotescat, el a recențibus Scriptoribus fuse atque eleganter proponatur discutiaturque, Ego quid codex noster ferat bona fide exhibebo.

Primum igitur pro comperto habeatur in hoc libro ADORATUR Scriptum esse, nullo abrasionis vestigio, nulla superinductionis suspicione: at cum post eam dictionem a capite resumatur versus, in vacuo quod remanet spatio, sive eadem, sive paulo posteriori manu, ADOPTATUR adjectum fuisse. Priori verbo nulla quidem irrogata est contumelia, sed lineolis superpo

At cui constet scripsisse Poetam adrident, intelligit statim, respondens verbum esse adflent, quo reposito optime procedit sententia. Nolim tamen urgeatur hæc regula usquequaque, ita ut etiam exsilium scribere teneamur, quamvis quibusdam e veteribus Grammaticis edicentibus. Ita quidem in postrema S. Hilarii editione factum est, libris tamen nostris vetustissimis minime suffragantibus. Archaismum sapit in codice nostro thensaurus quoque non una vice; ut in compari alio mox enarrando tractatus in Psalmos complectente, formonsa sum; nam et in Virgilio Mediceo Formonsum Pastor animadvertere memini. Mi- D sitis, atque R in superiori margine adscripto, indicarum est quam ad deformandas cujusvis linguæ dictiones perpetuo propensum, in pugnantes invicem corruptiones feratur vulgus ; nam quin perperam intruden les thensaurum et formonsum enuntiabant, iidem alia efferentes verba, eam litteram injuria extrudebant; cujusmodi elocutionis vestigia in Vespasiani numismate animadvertebam nuper, Roma Resurges præferente pro Resurgens: quin freques pro frequens et alia id genus non in Mss. tantum, sed et in quibusvis monumentis persæpe occurrunt. At dolendum summopere primam æque ac postremam chartam malo quodam fato a codice nostro abscissas fuisse; ita ut nec Auctoris nomen, quod qui in du

tur de more, adjectam dictionem anteriori substituendam esse, in aliis tamen codicibus certius adhuc testimonium requirendum. Id in hoc libro, ut el in aliis, ad dubia loca græce etiam quandoque innuitur, pro R require, Z adposito, hoc est, TEL. In verbo adoptatur eadem litterarum figura, idem prorsus atramenti color; at levi cultello fuisse olim apparet, qui litteras, et superpositas lincolas abducere tentarit, ac delere. Quæ quidem omnia in has conjecturas me pertrahunt. Liquido primum, nullaque hæsitatione exaravit librarius adoratur; at sive ab ipso alia postmodum exemplaria inspiciente, sive ab alio quopiam adoptatur additum est, et simul ut adoratur expunge,

tis aucupentur fidem. S. Hilarii Tractatus in Psalmos complectitur, quorum rara admodum occurrunt scripta exemplaria. Illos in ix, xu et xc in ms. Vaticano unice ad banc diem repertos comprobat noster, qui pariter recenset. Libri forma media et oblonga, ne quadrata unice in pretio sit; membrana ubi inoffensa, candida est, adeoque subtilis ac tenuis, ut quædam folia tactum effugere videantur atramentum xerampelinum est, et subalbicans: scriptura in duas columnas discreta, ut in specimine conspicis diligenter quidem efficto, nec tamen codicis faciem, ac litterarum elegantiam satis exprimente.

Ubi Græca incidunt verba, accentibus ac spiritibus nullis effinguntur. Quæcumque sive ex aliis Psalmis,

exemplo, priori etiam versu rubricato. Rubricata autem verba auri olim superinducti alicubi vestigia retinent. Scriptionis species Virgilium Mediceum (parum feliciter ab editis speciminibus repræsentatum) in eo præcipue refert, quod litteræ mediocris pariter sint magnitudinis, et calamo subtiliori exaratæ: quod P et Q descendant numquam, neque infra protendantur; et quod in T transversa linea vix appareat, ut etiam in G et in L inferiores ductus. Caterum noster magis affabre, distincteque ac æqualiter descriptus est: ne quid a recta linea in versibus exarandis manus deflecteret, calami via stylo designata visitur. Ab emendatione quoque generatim laudandus liber quamobrem librarii jure merito in hominum memoriam nomen revocabimus, quod præter morem, ubi minus exspectandum erat, incurrimus in alphabetico scilicet Psalmo cxvII, post illa, Littera III explicit, incipit Littera V feliciter, exiguis, sed majusculæ pariter, ut vocamus, figuræ characteribus legitur inferius: Scribit antiquarius Eutalius NT ita colligantur N, quod compendii genus veterum lapidum usum sapit. In eodem Psalmo post litteram decimam, intra circulum Christi monogramma in apice præ se ferentem: Scribtori vita, legenti doctrina.

retur monitum. Alter exinde accessit, cui secunda A certent, facieque ipsa ac conspectu majoris vetustalectio non probabatur; propterea verbum adoptatur conatus est auferre, abrasionis nubeculis id satis testantibus. Colligi hinc potest, libenter quidem adoratur lectum olim fuisse, de ea tamen lectione antiquitus quoque, et multo ante Felicem Orgelitanum dubitatum esse. Neque hunc codicem unum ex iis esse, quibus Felix, vel ejus fautores manus injecerint, suspicari possumus, cum adoratur minime abrasum sit. Hinc et in Vaticano codice, ut audio, controversa dictio a secundo calamo immutationem est passa. Ex eo accidit ut adoratur legerint Hincmarus atque Alcuinus, adoptatur vero Agobardus Lugdunensis; qui Felicem confutans, atque omnia quæ præcesserant probe callens, ab omni fraude sibi satis cavisse credendus est. Satis ergo verisimile apparet, lectionem B sive aliunde sumpta afferantur, seponuntur ut in adoptatur a Felice non primo excogitatam, sed in aliquo codice inventam esse; cumque sibi propitiam, ac ut accidere solet præjudicio quodam occupatis, errori suo faventem male reputaret, in Aquisgranenses codices dolose induxisse: Forte etiam lectionem illam odio deinde habuerunt Catholici ex hoc ipso, quem Felix illi superstruere errorem conatus est; adoptio nis cæteroquin voce satis ipsis suspecta post Arianam hæresim. Non per adoptionem hæc facta sunt, absit: ita in Capitulari alio Concilium Ephesinum continente codice ea verba S. Athanasii in Epistola ad Epictetum latine redduntur : οὐ θέσει δὲ ταῦτα ἐγένετο, μὴ YÉVOTO: quæ in Conciliis edita versio prave contorquet. Cassiodorius in Psalm. 1, propter humilitatem carnis adsumptæ. Hinc Alcuinus Felici: tu omnino per- C versissime dicis adoptatur: quamvis non ea perversa essent verba, sed interpretatio. Hæc autem omnia, ut constet, quam ab antiquo, et cur is locus dupliciter in libris describeretur. Cæterum quomodo Hilarius ipse scripserit, mihi quidem facile cognitu videtur omnino; contextum enim percurrentibus statim patebit vocem adoratur oratoriæ elegantiæ, quam Auctor ibi sectatur, minime convenire. Parit Virgo, partus a Deo est; infans vagit, laudantes Angeli audiuntur; panni sordent, Deus adoratur : ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoratur. Neque apte immediata orationis membra bis eodem verbo clauduntur, neque mirificum illud, quod ex oppositis aucupatur Hilarius, oritur ullo modo, si dignitatem non amittat, qui adoratur; oritur D autem optime, si dignitatem non amittat, qui carnis humilitatem adoptat. Cur vero Felix criminationem falsi veteri aliquo prolato codice adoptatur exhibente non repulerit, vel invidiam saltem non minuerit, profecto non intelligo. Eodem certe sensu Hilarius in expositione Psalmi cxxvII protulit per adoptionem corporis frustra vero legendum esse per adeptionem, quamvis Erasmiana editione suffragante, vir ingeniosus conjiciebat (De vell. Hærr., etc., p. 460); nam adoptionem præfert præstantissimus omnium Capituli nostri liber alter, cujus jam relationem ingredimur.

Paucos quidem ex Ecclesiasticis præsertim manuscriptos codices reperias, qui cum hoc antiquitate

:

Antiquariorum munus, quorum frequens apud veteres mentio, Valentis lex anno CCCLXXII lata probe describit. Antiquarios ad bibliothecæ codices componendos, vel pro vetustate reparandos, quatuor Græcos et tres Latinos scribendi peritos legi jubemus (C. Th. de Antiqu. 1. 1). Isidorus ita dictos putat, quia tantummodo vetera scriberent (Orig. lib. vi), sed repugnat Euthalii nostri auctoritas, qui se antiquarium vocat, Hilarii nequaquam tunc vetustos, sed forte calentes adhuc commentarios transcribens. Ego inter librarios eo præsertim nomine donatos opinor, qui non cursoriis, seu celeribus, quæ barbaris nominibus non sine miro et universali errore designari solent, sed majoribus, accurateque effictis litteris, ac diligentia singulari codices construere profiterentur. Græcum vocabulum docet KλdXeypágos, siquidem Antiquarius redditur in veteribus Glossis. Præcepit Imperator Constantinus epistola a Theodorito in Ecclesiastica Historia (lib. 1, c. 16) re

lata, ut ad multarum Urbis suæ Ecclesiarum usum A
sacrarum Scripturarum quinquaginta membranei co-
dices conficerentur ὑπὸ τεχνιτών Καλλιγράφων, καὶ
ἀκριβῶς τὴν τέχνην ἐπισταμένων, ab artificibus pulchre
scribentibus, atque artem perfecte callentibus: vertit
Epiphanius Scholasticus in Tripartita, ab artificibus
antiquariis, et perfecte artem scientibus (lib. 11, c. 6).
Propterea Augustinus in Sermone de Verbis Domini:
Qui videt litteras in codice optime scripto, et non novit
legere, laudat antiquarii manum, admirans apicum pul-
chritudinem. Id autem nominis sequiori ævo librariis
majoris formæ litteris codices effingentibus adhæsisse
puto, quod antiquos imitantes primævam litterarum
figuram servarent: neque enim prima aut secunda lin-
guæ Latinæ ætate ea significatione, sed pro antiquitatis
cultore antiquarius usurpabatur: propterea auctor Dia
logi de Oratoribus : criminabimur te antiquariis; et in
codem libro nec quemquam adeo antiquarium puto,
etc. Vocem eodem sensu adhibent Juvenalis ac Sue-
tonius. Cæterum antiquarium nostrum, quamvis
Græcum nomen præ se ferentem, Græcum fuisse ne-
quaquam suspicemur, cum Latinis libris operam da-
ret, et pro Euthalio (ab évtaleiv siquidem deducitur)
Eutalium scriberet.

Jam vero ut quidquid ad detergendum atque amplificandum Hilarium conferre utrique codices possent, ob oculos haberetur, Joseph Blanchinius, Veronensis Ecclesiæ Canonicus, ac Bibliothecarius, maximæ spei juvenis, percelebrisque patrui condignus hæres, cum Benedictina editione solidos contulit, et variantes lectiones omnes summa diligentia ac fide adnotavit distincte, atque ordinatim congessit. Multum etiam operæ in iis erudite posuerunt Sacerdos eximius Dominicus Vallarsius, nec non P. Alexander Bonifacius ex Oratorii Congregatione, quæ magno et pietatis et litterarum bono paucis abhinc annis in hac civitate coaluit. Varietates autem nostras, ut a cæteris, quæ supponuntur textui, facilius secernantur, numericis designamus notis: neque B tamen universas omnino exhibuimus; quid enim utilitatis ubi patens error in codicem irrepserit, vel ubi res nihili moncantur? Adscribentur quidem aliquando, etiamsi a præcedente editore recensitæ item fuerint, ut constet, quibusnam e diversis lectionibus tam insignium membranarum calculus accedat. In textum ea tantum recepimus, quæ illum omnino resarcire, vel tuto restituere pateat; quod locis pluribus, præcipue tractatuum in Psalmos, præstare contigit: prioribus tamen lectionibus perpetuo adpositis, ut integrum unicuique liberumque judicium sit. Idem prorsus, cum Cassiodorii Complexiones primo emitterem, præstiti, ex quarum Præfatione, ut de consilio in hac etiam recensione adhibito satis constet, duo liceat verba transcribere :

In vacuo, quod remanserat, spatio ad finem Psalmi CXXI diverso prorsus scribendi genere, et recentiori atramento verba hæc posterior manus adposuit quasi ludibunda: In nomine Domini Ihum Xpi Ariperto Rege fuit vera justitia et sincera..... Deinde, Builius Abbas de Monastirium sci Thome Apostoli cuit vocapolo est Pincolo. S. Thomæ Templum, et Conventus, quem C Emendationum, quas raro adhibui, ubi operæ pretium

modo PP. Carmelite possident, ad pontem est situs
Pignolo usque in hanc diem nuncupatum. Monaste-
rium ibi fuisse, et Monachos cum Abbate suo commo-
ratos olim esse noverat nemo. Lingua Italicæ quam
proxime ab ea usque ætate præluderetur vides;
quod enim nunc Abate del Monasterio dicimus, Abbas
de Monastirium vulgariter scribebatur; cumque um in
o popularis pronuntiatio sæpe converteret, ut item e
mss. didici, et hic etiam apparet (vocapolo enim
pro vocabulum est), a vulgari lingua verba parum de-
flectunt. Sub Rege Ariperto scriptum codicem ex hac
nota non defuere qui arguerent; at litterarum forma,
ipsaque hujus adjectionis facies, satis ostendunt mul-
to recentiorem fuisse; et profecto nisi liber hic
utriusque Ariperti ævum longe antevertat, conjecturis D
fidendum nullis, atque indiciis quibuscumque tutiori-
bus in posterum valedicendum : neque enim ad ip-
sum codicem, vel ad ejus amanuensem ea referuntur
verba, sed ut e loco et modo prorsus constat, sive
Builii Abbatis, sive otiosi cujuspiam lusus fuit vacuo
illo spatio abutentis, quod in plerisque etiam impres-
sis libris occurrere aliquando solet. Alios contra au-
divi, eo quod nigrescat horum verborum, fere ut in
hodiernis scripturis, atramentum, recenter addita
fuisse perperam existimantes: ita nimirum in erro-
rem proni perpetuo sunt, quicumque non omnia pen-
sitant, et uno tantum argumento ducti in his rebus
calculum ponunt.

sit, admonebo, ut et ipsæ ab aliis emendari possint : hoc si præstitissent transactis temporibus Critici, veterum scripta aliquanto melius pernosceremus; innumeros enim locos ex arbitrio reficientes, antiquorum codicum lectiones nobis subduxerunt. Exiles autem ac minutas quandoque animadversiones culpandas in his rebus non esse, vel contemnendas, Hilarius ipse, quem doctissimum Patrem Cassiodorius nuncupat, docet ; Arianam enim impietatem increpat, quæ se ad fraudem syllabæ adjectione, quæ in libris non exstat, instruxit.

Ego quidem tum ex omnium congerie, quæ mihi exhibendæ viderentur, varietates excerpseram, tum adnotatiunculas quasdam, paucis tamen locis, adjeceram: verumtamen cum acciderit me, antequam prælo singula traderentur, peregre exire et impressionis tempore abesse, autographas, quas dederam schedas, qui operis et emendationi præerant ob implexam scripturam nequaquam assequentes, quædam omittere coacti sunt, quædam aliquanto immutare. Id vero etiamsi parum referat, sunt qui me adigant, ut ex prætermissis aut interpolatis hic sequentes exhibeam. Adscripseram ergo.

Col. 15, 1. Priore Veronensis libri quaternione abscisso, variantium lectionum prima occurrit tenet pro tenuit; ut habetur paulo ante: Quartus liber auspicatur. Ab iis verbis sub finem paragraphi decimi a suis non receptum nunc ms. incipit.

C. 17, 2. Pia doctrinæ in textuin receperam, subtus monens ita ms. noster, ubi in anteriori editione

pietati doctrinæ, n. 6, divinitatem, nihil addens ; n. 7, A in anteriori natum et ex Deo.

C. 19, 1. Liber noster necesse est in professione absoluta adversandi calumnia videatur. Aliquanto melius quam in Erasmiana cæterisve et cesset, etc. Plane, ut opinor, restituemus locum, si legamus : at necesse est, etc., calumnia caveatur.

C. 21, 4. In anteriori pro ab eo, ut legit Erasmus quoque, habebatur aut illud, quod sententiæ non quadrat. C. 32, 7. Quæcumque habet Pater dedit Filio: exhibentur verba hæc in editis, sed in ms. nostro non apparent, nec unde eruta fuerint reperire est.

C. 34, 9. Manibus lino occupatis, pedibus limo oblitis in textum admiseram at ignarus inter variantes recensebam.

C. 35, 3. Veronensis liber: et sumet sibimet quod liberum est: nam si verbum a tempore liberatur, videtur consequi sumpturum sibi quod liberum est, hoc est nemini obtemperaturum. Quod statim diluitur Apostoli verbis subjunctis, itemque, quoniam qui abest a tempore non abest ab auctore. Ita Ms. noster, ubi anterior editio, qui abest a cognitionis tempore. Habetur etiam in codice erans, loco tou qui erat. C. 39, 1. Odiosa inserueram textui, ita præferente ms., et quia otiosa profecto non erat fraudulentia bæreticorum undique circumstrepentium.

habet Eras

C. 59, 1. Adjecimus e libro nostro mus quoque, 1 Cor. xv, 8: visus est et mihi. C. 63, 2. Salutaris tui.

C. 165, 2. Deus addidimus, nec ex conjectura tantum, sed codicis nostri auctoritate cæteris vetustioris: in Graeco textu quoque ὁ ἀλεθινὸς θεός.

C. 169, 1. Se carere synagogam in hoc siquidem codice caret Patrem, careat virtutem; ad psalmum LXVI substantiam non carebunt; e Græcorum usu, apud quos ví votepõ; Latine quoque Plautus in Curc. id quod amo, careo.

C. 243, 2. Abest æternam a nostro quoque.
C. 246, Christi secundis curis.

C. 251, 1. Omnis plenitudo divinitatis, Tò Tipoua. Sic et infra: omnis vero corporaliter plenitudo

divinitatis.

C. 271, 3. In eo. Exinde inreligiosi unionis; ubi conjectura firmatur doctissimi editoris Benedictini ad n. 36 libri octavi suspicantis, unionis nomen masculini generis Hilario fuisse. Ejusdem generis fuit id nominis apud omnes cum pro margarita adhibitum est. C. 284, 5. Ecferret. Aliis etiam in locis ecferre pro efferre.

C. 296, 3. Mandando pro manendo.

C. 385, 1. Præ participes tuos. In altero tractatus in Psalmos complectente codice præ consortes luos. Animadversum est a nobis, sub finem præfationis ad Cassiodorii Complexiones Florentiæ vulgatas, in hujusmodi barbarismos indoctos amanuenses ex communis sermonis consuetudine aliquando incurrisse; quapropter Trimalchionem et socios, ut etiam a plebeia locutione ridiculum aucupetur, ita sermocinantes inducit Petronius Arbiter: scimus te præ litteras fatuum esse. C. 420, 6. nisi ex utroque consistit.

C. 440, 1. Solus hic itaque: neque ultra procedit Capitularis codex postrema charta diminutus. Nihil attinet monere, verba quædam addi aliquando, et subjici, quorum mihi non est laus inroganda, variantesque aliquas in-diligentiæ fidem exhiberi, quas ego transmiseram veluti genum pro genu, precem eguit pro prece eguit, saltim pro saltem : similiter profane, ubi recte in editis profanæ, far, ubi triticum in farinam comminutum, figens, ubi fingens, neque, ubi nempe, exteriorque, ubi eritque, crura vulnera, ubi erat cruda. Multo minus variatum est circa Tractatus in Psalmos, præcipue ubi aliquid addideram, aut adnotaram, cum nitidior esse autographi exemplaris scriptura. Haec tamen sunt omissa.

C. 24, 6.Abest Cœlestis, ut etiam a Græcis pluribus. C. 26, 4. Non mutilentur : aliquanto melior lectio, sed adhuc mutilata.

C. 27, 3. In judicio.

C. 39, 2. In Ms. jus libertatis ; exinde artatum est. Cum i littera puncto superposito nequaquam a librariis distingueretur, ambigua persæpe erat lectio. Vis ac potestas non defuere qui pariter legerent, ubi jus ac potestas scripserunt Jurisconsulti. Hinc utrum Liutprandum scribamus, an Luitprandum nescimus. C. 40, 6. Convertimini. Codex Psalmorum Veronensis Capituli præstantissimus, convertamini.

C. 64, 1. In anteriori editione, quotiens qui titulos habent. Cæterum huic codici solemne est quotiensque exhibere pro quotiescumque.

C. 68, 4. In ms. civitate eversa: primam dictionem respuimus, secundam amplectimur; ita paulo ante eversam præfert liber. Rectam hic Benedictini editoris lectionem captivitas apellitur confirmat codex; a Græco enim verbo est, àrd, excludo, rejicio; quamvis auctorem alterum, qui Latine usus sit, non meminerim haud feliciter conjecerant, qui appellatur substituebant.

:

B C. 68, 5. Psalmus David xш, ut scribebant veteres, non Psalmus XIV.Sic infra: explicit Psalmus xin, incipit Psalmus LI.

D

C. 73, 3. Alia pro alta reposuimus ex codice, et

ex verborum contextu.

C. 74, 5. Quod per superiora confirmat, Propheta subjecit dicens.

C. 78. 1. In finem intellectus illi David, cum venit Doec Idumæus, et adnuntiavit Saul, et dixit ei: Venit David in domum Abimelech. Abimelech constanter in libro nostro veterrimo, Septuaginta pariter 'AбpéжEx scripsere. Hebraicus textus Achimelech : cujus diversitatis ratio est, quod in antiquis Hebræorum libris nomen, hoc non scriberetur per heth, seu cheth dicamus, ut in recentioribus, sed per caph; que littera cum maximam habeat similitudinem cum 2, facillima fuit earum commutatio. Hoc autem certo comperi e veteri Auctore Breviarii in Psalmos D. Hieronymo olim adscripti, sic enim ad hunc locum : In Regnorum libro, et in ipso Hebraico Psalterio Abimelech scriptum est; sed quoniam beth et caph apud Hebræos litteræ modico apice distinguuntur, ideo error facilius obrepsit.

C. 107, 4. Præter ea quæ afferuntur, addideram : Verbum habent Sedulius ac Tertullianus. Ut hic salvifica pro salvum me fac, ita alibi lucificat, et in Psal. CXLV, legit Hilarius Dominus sapientifical cæcos, ubi Vulgata illuminat. Hodiernas lectiones et D Hieronymi emendationibus accessisse, illas ab Italica versione Hilarium arripuisse, vix ambigam.

127, 1. Tractatus in hunc atque in subsequentem liber noster non habet, sed ad præcedentis calcem : explicit Psalmus LIII, incipit Psalmus LVII.

C. 152, in 2, inmutantur.

155, 1. et paravit eum, et in eo paravit, plane cum greco καὶ ἡτοίμασεν αὐτὸ, καὶ ἐν αὐτῷ ἡτοίμασεν.

C. 247, 2. quo a Zabulo tentatur. Ita scribitur in codice, atque ita passim occurrit in mss. Zaboli debellatorem præfert idem liber sub finem Sermonis in Psal. LXI. Zabuli progeniem. Zabuli potestatem, ut tentaretur a Zabulo, legimus in Hilarii Commentario in Matth. apud Erasmum, Guil. Cave de Script. Eccl. in Commodiano Zabulus, Zacones pro Diacones, vocabula putat Afrorum propria: sed revera nec vocabula hæc sunt diversa, nec longius derivata; sed ut ita aliquando scriberentur, mollities quædam prolationis effecit, quam in hodiernis Græcis animadverti saepius ζ pro δ' enuntiantibus, et ζιά pro διά. Quam autem ab antiquo iis obtinuerit sonus, veteres libri testantur Zabulum sæpe, ut vidimus, præferentes ; et mire confirmat Photius, ubi animadvertit Philostorgium in Ecclesiastica Historia Nadiandum pro Nazianze scripsisse : Ναδιανδὸν δὲ καὶ Ναζιανζὸν ἐξωνο μάζει.

C. 256, 4. Locus Isaia respicitur LIII, 5, pro nobis dolel, et nos æstimavimus eum in doloribus esse. C 256, 5. in Calis, ut in Græco.

[ocr errors]

C. 285, 1. Nihil hic adnotaveram.
C. 329, 1. Oleum exultationis.
C. 367, 5. Inlicita est.
C. 383, 3. Expetitur.

C. 395, 2. Mannam matutinam, paulo infra Coleslem mannam: ita Hilarius Pascham, etc., ut Erasmus animadvertit in præfatione.

C. 400, 6. In ms. iniqui, ut in Romano Psalterio : nec alio sensu Hieronymus persequutores sceleris, id est, scelesti; nam et Plautus flagitii persequentem dixit pro flagitii amatore, seu flagitioso.

C. 450, 3. In anteriori editione erat mentis, quam dictionem Erasmiana non habet, nec liber noster.

C. 517, 1. Hic loci deserit nos sub tot seculorum pondere fatiscens codex, postremis chartis prorsus exesis aut misere discerptis.

A in ms. legitur: Annum æterni et beati illius seculi sine dubio declarat, quia bonitatis Domini hic annus est. Hujus anni benedicitur corona, visitata enim terra jucundissimus annus et suavissimus erit; hæc enim Christi est potestate victoria. Magis consentaneum est, Hilarium ipsum ita primitus elucubrasse, deinde auxisse novis curis, et in ampliorem formam redegisse. Forte Sermones ad populum habendos ita prius exaravit, quos exinde in Commentarios transfudit. Propterea in Psal. LXV illa omnia ms. transi. lit, quæ ad Græcitatem pertinent, et e Græci textus lectione deducuntur. Nec tamen in hac conjectura satis acquiescimus; nimis enim manca plerumque expositio est, pluresque Psalmorum versiculos præterit, quos interpretem in iis quæ desunt attigisse, aliquando sententia demonstrat. Quædam etiam adduntur, quæ Hilarii non videntur, ut ad Psal. LXIV, n. 4, Ecclesia nondum Christi adventu inluminata, fuit aliquando vanis superstitionibus obnoxia, cum præcepta gentilia, etc. Hoc in editis de humani generis universitate profertur, quam Ecclesiæ nomine nunquam indigitavit Auctor noster. Neque illud ab eo esse crediderim in Psal. CXXIV. Hoc loco in circuitu populi Evangelium significat. Nec loca desunt minus opportune mutilata, et minus eleganter connexa. Suspicari ergo quisquam possit ab alia manu has epitomas processisse, et in proprium usum ita ab aliquo hos commentarios conversos. Quin et illa aliquando suspicio incessit; num in commentarios, quos habemus, extranei quicquam et alieni insinuatum fuerit; Verumtamen præter diversas hic et sub textu pro- C velut quæ in expositione Psal. LXV a Græcarum dic

Exegi monimentum febre molestius, in ipso scribendi æstu subtus addideram, Horatianum versum paulo detorquens; ac si gratularer mihi, quod eo tamdem B labore levatus essem: varias siquidem lectiones invicem conferre, fugientes litteras persequi, codicum apices captare; et cum miris librariorum sphalmatis confligere, res est incredibilis molestia plena, et undequaque periculis circumsepta. Ipsas præcedentis editoris eruditas adnotationes cum percurrerem, aliqua Parisini quamvis diligentissimi typographi menda nostro ostendebam; ut ab iis sibi caveret; velut pag. 175, ubi Tullii locus affertur negante adverbio prætermisso modo autem id quidem typographum nostrum, pag. 197, reposuisse video, sed dictionem aliam præterisse : legi enim debet ; quod qui dubitat, haud sane intelligo, cur non idem, Sol sit, an nullus sit, dubitare possit.

tionum proprietate ac vi derivantur: Hilarius siquidem Græcarum litterarum quamdam tantum aurulam cœperat, si Hieronymo fides in Epistola ad Marcellam; quam suspicionem tamen rem perpendentes rejecimus. Verum de his eruditorum hominum judicium esto.

latas lectiones, aliquos ex Hilarii tractatibus in Fsalmos retinet codex noster multoties, nec paucis dictionibus, vel uno tantum aut altero versu ab editis recedentes. Eos, ut jacent, diligenter exscriptos conjunctim adponimus et exhibemus errores tantum quosdam sustulimus, et dictiones profeta, filosofus, centensimus, etc., ad communem usum traduximus. Varietatis ratio in eo præcipue vertitur, ut multo breviores hi nostri sint, pluresve qua periodos, qua integras paginas sive scriptus liber resecet, sive vulgati interserant. Quodnam de hujusmodi differentia judicium ferendum sit doctus Lector statuet. Cogitaveram prius, num ex ore pronuntiantis exceptos notarius vocis celeritatem haud assequens decurtatos dedisset; ut quamdam Cæsaris orationem, quæ cir- D in virtute Dei potentia hominis ; id est, ei corporis quod

cumferebatur, existimabat Augustus ab actuariis exceptam male subsequentibus verba dicentis (Suet. Cæs. c. 55). At obstat consequentia sermonis, et addita etiam interdum verba, ac mutatus non infrequenter orationis contextus: ubi enim exempli causa in editis: Annum benignitatis Dei ex propheticis atque Apostolicis doctrinis cognovimus ( Ad psal. LXV); et post aliqua : Namque bonitatis Domini hic annus est, quo erunt indefessa illa benignæ retributionis tempora auspicanda. Hujus igitur anni Dei benedicet coronum jucundissimus et suavissimus visitatæ terræ inebriatæque fructus. Hæc enim Christi est, depulsa corporum nostrorum conuj tione, et perempta mortis potestate, victoria; it

Ipso initio aliquid deesse, spatio relicto librarius innuit: hinc est, quod a versiculo septimo expositio incipiat. Sub finem quoque Psal. cxxx mutilatum dignosces. Ubi in editis col. editionis nostræ 488: Accinctio potentiæ ei quod indigebat corpori coaptatur. Non enim virtus accingitur, sed in virtute Dei potentia homo quem Dominus assumpsit accingitur: multo melius explicatur in ms. Non enim virtus accingitur, sed

deeral couptatur. Ejus ergo hom'nis potentia, quem Deus adsumpsit, accingitur in virtute. Jam vero nihil ultra te moramur, amice Lector, et ipsos, ut in codice apparent, Tractatus, sive sermones, aut sermonum adumbrationes mavis, tibi ob oculos sistimus.

INCIPIT PSALMUS LXIII.

IN FINEM PSALMUS DAVID.

Exaudi, Deus, orationem meam, dum deprecor ad te: a timore inimici erue animam meam. Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Spiritus enim Prophetalis, qui per David loquebatur, audiens omnia et sciens universa, hoc in loco non solum Judæorum malignam conspirationem, verum etiam

« PoprzedniaDalej »