Obrazy na stronie
PDF
ePub

5. Princeps filiæ vitam deprecans, legis typus.

ret? Sed nemo justus ex lege est. Ostendit ergo ina- A nem justitiæ esse jactantiam: quia sacrificiis infirmibus ad salutem, misericordia erat universis in lege positis necessaria. Nam si justitia fuisset ex lege, venia per gratiam necessaria non fuisset.

3. Christus sponsus. Cibus vitæ, quo præsente nemo csuri!. Tunc accesserunt ad eum Joannis discipuli dicentes, Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem lui non jejunant (Ibid. 14)? Jejunabant Pharisæi et discipuli Joannis, et Apostoli non jejunabant. Sed istis spiritaliter respondet, sponsumque se Joannis discipulis ostendit. Joaunes enim repositam in Christo omnem vitae spem spopondit; et recipi a Domino discipuli ejus adhuc eo prædicante non poterant. Usque in eum enim lex et prophete sunt; et, nisi lege finita, in fidem evangelicam eorum B nemo concederet. Quod vero præsente sponso jejunandi necessitatem discipulis non esse respondet (Ibid. 15); præsentiæ suæ gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se præsente, id est, in conspectu mentis Christum continens, (a) indigebit. Ablato autem se jejunaturos esse dicit: quia omnes non credentes resurrexisse Christum, habituri non essent cibum vitæ. (b) In fide enim resurrectionis sacramentum panis cœlestis accipitur et quisquis sine Christo est, (c) in vitæ cibi jejunio relinquetur.

[ocr errors]

Ut

7084. Hunc cibum non percipit vetus homo. autem intelligerent, non posse sibi in veteribus positis perfecta hæc salutis sacramenta committi, comparationis posuit exemplum. Pannum rudem vestimento veteri non adsui, quia vetustatis infirmitatem vir- C tus (d) adsumenti rudis dissolvat : et vinum novum veteribus utribus non infundi; ferventis enim musti calor utres veteres abrumpit (Ibid. 16 et 17): infirmas videlicet vetustate peccatorum et animas et corpora, novæ gratiæ sacramenta non capere. Fiet enim scissura pejor, effusoque vino utres veteres peribunt. Duplex enim talium crit reatus, si præter vetustatem peccatorum suorum virtutem novæ gratiæ non sustinebunt : atque ideo et Pharisæos et discipulos Joannis nova non accepturos esse, nisi novi fierent.

(a) Sex mss. indigebat : quod non placet. Hæc quidem nihil videntur sonare aliud, nisi, quo sancto cibo nemo indigebit Christo præsente: sed ex subnexis liquet ea potius ita intelligenda: quo sancto cibo Christus efficitur præsens, eoque præsente nemo D alio cibo indigebit.

(b) Tres mss. in fidem. Eucharistiam accipimus in fide resurrectionis, dum ejus perceptione credimus nos panem vivum, et vivi, non mortui, Christi corpus accipere. Accipimus et in fidem resurrectionis, dum non solum panem vivum, sed et vivificantem in ea contineri profitemur, in qua immortalitatis semen nobis præstari nonnulli Patres non immerito tradiderunt. Unde Athanasius epist. 4, ad Serap. t. 1, p. 379, edit. Paris. an. 1627, Christum sic loquentem inducit: Corpus meum, quod ostenditur et datur pro mundo, in cibum dabitur, ut spiritaliter unicuique tribuatur, et fiat singulis tutamen præservatioque ad resurrectionem vitæ æternæ.

(c) Latinius e ms. Vatic. in vita cibo jejunus, Hilarii mentem clarius ita expressisset, a cibo vitæ jeju

Hæc illo loquente, ecce princeps unus accessit, el adorabat eum, dicens, Domine, filia mea modo defuncta est, veni el pone manum super eam, elc. (lb. 18). Preces principis, fides mulieris, turbæ in domo conventus, et cæcorum duum clamor, muti et surdi et dæmoniaci oblatio, ex superioribus dictis connexæ sibi intelligentiæ tenent ordinem. Princeps hic, lex esse intelligitur; quæ Dominum (e) oral pro plebe, quam ipsa Christo prædicata adventus ejus exspectatione nutriverat, ut vitam mortuæ reddat. Nam nullum principem credidisse legimus: ex quo persona principis hujus orantis merito in typum legis aptabitur. Cui quidem Dominus opem spopondit, ad quam præstandam profectus est.

6. Salutem Judæis paralam gentes præripiunt. Sed prior cum apostolis peccatorum turba salvatur. Et cum primum electionem, quæ ex lege destinabatur, vivere oportuisset anterior tamen in mulieris specie salus publicanis et peccatoribus redditur. Hæc itaque ad Domini prætereuntis occursum factu vestis Domini sanam se de profluvio sanguinis futuram esse confidit: sordibus scilicet polluta corporis sui, et interioris vitii immunditiis dissoluta, fimbriam vestis per fidem festinat attingere, donum videlicet (f) Spiritus sancti, de Christi corpore modo fimbria exeuntis, cum apostolis conversata contingere; fitque mox sana (Ibid. 22). Ita alteri salus, dum alii defertur, est reddita. Cujus fidem et constantiam Dominus mox laudavit: quia quod Israeli parabatur, plebs gentium occupavit.

7. Virtus Christi infinita. — Est autem in simplici intelligentia, magna virtutis dominicæ admiratio : cum potestas intra corpus manens rebus caducis efficientiam 709 adderet sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet. Non enim divisibi– lis et comprehensibilis erat Deus, ut corpore clauderetur. Ipse enim dona in Spiritu dividit ; cæterum non dividitur in donis. Virtutem autem ejus fides ubicumque consequitur: quia ubique est, et nusquam abest. Et assumptio corporis non naturam Virtutis inclusit, sed ad redemptionem (g) suam, fragilitatem corporis

nus hoc enim est, relinquetur in jejunio cibi vitæ,

(d) Sic Bad., Er. et Lips. faventibus Par. et quatuor mss. in quibus adsumpti. In aliis mss. adsuti. (e) Editi, orat plebs, quam ipsa Christi prædicatio adventus, etc. emendantur ex mss.

(f) Spiritus sancti vocabulo verbi divinitatem significari, liquido patet ex subnexis. Quid enim hic sibi vult Spiritus sancti domum modo finibriæ exeuntis, nisi quod infra operatio divina usque in vestium fimbrias procedens, seu quod potestas intra corpus manens rebus caducis efficientiam addens sanitatis. Sed non minus manifestum est Virtutis nomen mox ad eumdem significatum assumi. Divinitas autem Christi de corpore exiit, cum se per opera divina manifestavit. Nec immerito memoratur exisse, quæ corpore non claudebatur.

(g) Illud suam non ad virtutem, sed ad corpus refertur: corporis autem vocabulo hominum natura intelligitur. Hoc igitur sibi vult hominum naturam infirmam ad eorum redemptionem assumpsit.

r

5

L

Virtus assumpsit: quæ tam infinita, tam libera est, A offertur. Omnibus enim undique malis circumsessa, ut etiam (a) in fimbriis ejus humanæ salutis operatio contineretur.

8. Judæi resurrectionem rident. Pauci ex eis credituri. Ingreditur deinde Dominus domum principis, synagogam videlicet, cui in canticis legis hymnus luctuum personabat (Ibid. 23): et irridetur a plurimis. Numquam enim illi Deum in homine crediderunt, quin potius prædicari resurrectionem ex mortuis riserunt. Apprehensam igitur puellam manu, cujus apud se mors erat somnus, retraxit ad vitam (Ibid. 25). Atque ut rarus hinc esse ex lege credentium electionis numerus intelligi posset, turba omnis expulsa est: quam utique salvari Dominus optasset; sed irridendo dicta gestaque ejus, resurrectionis non fuit digna consor- R tio. Et exeunte fama in universam terram illam (Ibid. 26), (b) post electionis salutem donum Christi atque opera prædicantur.

Exeunte

9. Fides ad salutem prærequisita. igitur Domino, mox cæci duo sequuntur (Ibid. 27). Sed cæci el egressum et nomen Domini quomodo scire potuerunt? Quin etiam et filium David nuncupant, et salvari se rogant. In cæcis duobus ratio totius superioris præfigurationis absolvitur. Ex his enim filia principis esse monstratur, (c) Pharisæi scilicet et discipuli Joannis, qui Dominum jam superius in commune tentaverant. His igitur nescienti bus a quo salutem peterent, indicavit lex, et his salvatorem suum in corpore ex David genere monstravit, et cæcis vetere peccato, quia Christum nisi C admoniti non videbant, lumen mentis inseruit. Quibus Dominus, (d) ostendens non ex salute fidem,-sed per fidem salutem exspectandam (cæci enim quia crediderant viderunt, non quia viderant crediderunt (Ibid. 28): ex quo intelligendum est fide merendum esse quod petitur, non ex impetratis fidem esse sumendam), si credidissent, visum pollicetur, et credentibus præstat, et silentium imperat (Ibid. 30): quia apostolorum erat proprium prædicare.

10. Gentes dæmoniaco designantur. — Quin etiam post hæc, in muto et surdo 710 et dæmoniaco (Ibid. 32), gentium plebs (e) indiga totius salutis

(a) Apud Bad., Er., Lips. et in aliquot mss. desiderantur postrema hujus numeri vorba: sed eorum loco plura ex numero subsequenti inserta sunt, ut mox dicemins.

(b) Editi excepto Par. in electionis salutem. Rectius alii libri, post electionis salutem, hoc est, post quam sanata est electa portio Judæorum in filia principis adumbrata. Quippe hic, ut paulo ante, et initio num. 6, electionem Hilarius nuncupat Judæos, quibus salus a Deo destinata est, ad imitationem scil. Pauli Rom. x1, 5 et 7: Reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ facta sunt... Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: et rursum v. 28: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter pa·

[blocks in formation]

totius corporis vitiis implicabatur. Et in eo rerum ordo servatus est. Nam dæmon prius ejicitur, et tum reliqua corporis officia succedunt. (f) Dei quippe cognitione superstitionum omnium vesania effugata, et visus et auditus et sermo salutis invehitur. Cujus. facti admirationem talis turbæ est consecuta confessio, Numquam sic apparuit in Israel (Ibid. 35): eum, cui per legem nihil afferri opis potuerat, verbi virtute salvari; quodque laudes Dei homo mutus surdusque loqueretur. Salute autem gentibus data, civitates omnes et castella omnia virtute et ingressu Christi illuminantur, et omnem infirmitatem veterni languoris evadunt.

CAPUT X.

Ubi duodecim discipulos præmittit cum doctrina. I. Videns autem turbas, misertus est: quod essent vexatæ el jacentes, et reliqua (Matth. 1x, 36). Verborum virtutes non minus oportet introspicere, quam rerum : quia, ut diximus, paria in dictis atque in factis significationum momenta consistunt. Turbarum Dominus miseretur vexatarum et jacentium, tamquam gregis sine pastore dispersi. Et ait, messem multam, paucos operarios, orandum Dominum messis, ut operarios plures in messem ejiciat (Ibid. 57). Et discipulis convocatis, dedit potestatem ejiciendorum spirituum immundorum, curandæque cunciæ infirmitatis, omnisque languoris (Matth. x, 1). Hæc igitur licet in præsens gesta sint, quid tamen in futurum significent, contuendum est.

2. Messis Spiritus sancti munus. Quam abundet. Per precem præstatur Virtus ejus.-Nullus in turbas vexator irruperat, neque casu aliquo motuque perculsæ jacebant: quomodo ergo jacentes vexatasque miseratur (al. miseretur)? Immundi videlicet spiritus dominante violentia vexatam, et sub legis onere ægrotam plebem Dominus miseratur, quia (g) nullus adhuc his pastor esset, custodiam sancti Spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, sed nondum (h) messus a quoquam. Ejus enim copia haurientium (i) de se multitudinem vincit. Nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largienadeoque in filia principis Pharisei et discipuli Joannis monstrantur ut legis filii, per se caci, sed legis ministerio Christum discentes servatorem.

(d) Sex versus consequentes, scil. usque si credidissent, in antiquis editionibus et septem mss. hic omissi, numeri 8 finem conficiebant. Longe melius hic apud Par. et in quatuor mss. locum obtinent; nisi forte ex margine in textum irrepsisse quis suspicetur.

(e) Par. indigna; mox etiam alii editi, totis corporis vitiis; corriguntur auctoritate mss.

(f) Editi, Deus quippe cognitione. Castigantur ex mss. (9) In tribus mss. nullum.

(h) Sex mss. nondum messis. Cæteri cum Bad. et Er. nondum missus.

(i) Vocabula de se apud Lips. et Par. omissa, supplemus ex mss. Rom. et Colb. His verbis subsequenti Vocabulo male conjunctis pro multitudinem, apud Bad. et Er. dissimilitudinem, in pluribus mss. dissi

.

dum se tamen semper exuberat. Et quia plures esse A
utile sit, per quos ministretur; rogari Dominum mes-
sis jubet, ut in messem operarios plures ejiciat: ad
capessendum scilicet quod præparabatur donum 711
Spiritus sancti, messorum copiam Deus præstet :
per orationem enim ac precem hoc nobis a Deo mu-
nus (a) effunditur. Atque ut in messem illam messo-
res numerosos ex his duodecim primum Apostolis
diffundendos indicaret; convocatis illis dedit ejicien-
dorum spirituum potestatem, et omnis infirmitatis
medendæ. Hujus enim doni (b) virtutibus, poterant
et turbator expelli, et infirma curari. Et dignum est
præceptorum singulorum significantiam contueri.

Aurum,

5. In apostolico ministerio nil venale. argentum, pecuniam possidere inhibentur in zonis, et peram in via ferre, et duas tunicas et calceamenta, et virgam in manibus assumere: et dignus mercede sua est operarius (Ibid. 9 et 10). Non invidiosus, ut arbitror, thesaurus in zona est : et quid sibi vult auri, argenti, atque æris in zona inhibita possessio? Zona est ministerii apparatus, et ad efficaciam operis præcinctio. Ergo ne quid in ministerio nostro venale sit admonemur; (f) neque hoc apostolatus 712 nostri opus fiat auri, argenti, ærisque possessio. Nec peram in via, curam scilicet sæcularis substantiæ relinquendam : quia omnis thesaurus sit perniciosus in terra, corde nostro illic futuro, ubi condatur et thesaurus. Non duas tunicas. Sufficit enim

intelligentiæ nostra, altera deinceps vel hæreseos

3. Præcepta Christi apostolicum munus spectantia.— Abstinere se a viis gentium admonentur (Ibid. 5) : non quod non etiam ad salutem gentium mitteren- B nobis semel Christus indutus: neve, per pravitatem tur, sed ut opere et vita gentilis ignorantiæ abstinerent. In civitates Samaritanorum vetiti sunt introire. Numquid non potius Samaritanam ipse curavit (Joan. 4)? Sed ut ecclesias hæreticorum non adeant admonentur. Nihil enim differt ab ignoratione perversitas. Mittuntur deinde ad oves perditas domus Israel (Matth. x, 6). Atquin in eum (Scil. Christum) luporum ac viperarum linguis et faucibus sævierunt. Sed (c) legislatio obtinere privilegium Evangelii debebat hoc minus Israel sceleris sui excusationem habiturus, quo plus sedulitatis in admonitione sensisset.

4. Perfecta in Apostolis Christi imago. Tota deinde in apostolos potestas virtutis dominicæ transfertur: (d) et qui in Adam in imaginem et similitu- C dinem Dei erant figurati, nunc perfectam Christi imaginem et similitudinem sortiuntur, nihil a Domini sui virtutibus differentes; et qui terrestres antea erant, cœlestes modo fiunt. Prædicent regnum cœlorum propinquare (Ibid. 7), imaginem scilicet el similitudinem Dei nunc in consortium veritatis assumi; ut sancti omnes, qui coeli nuncupati sunt, Domino conregnent. (e) Infirmos curent, mortuos suscitent, leprosos emundent, dæmones ejiciant (Ibid. 8); quidquid malorum Adæ corpori satanæ instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicæ potestatis emundent. Et ut ex toto, secundum Genesis prophetiam (Gen. 1, 26), Dei similitudinem consequantur, dare gratis quod gratis acceperunt jubentur ut sit scilicet ministratio gratuita muneris D gratuiti.

mulationem conficiebatur.

(a) Bad.. Er. et Lips. effundetur. Alii vero libri, effunditur. Hic locus rursum ad confirmationis sacramentum potest referri. Vide infra c. 19, n. 3, ubi Spiritus sancti donum per impositionem manus et precationem præstari declaratur. Tum eædem editiones cum Par. et miss. Colb. et Carn.atque ut messem illam mes. soresque; quibus subjiciunt duo prædicti ms. ex bis numero duodecim primum apostolos. Cæteros sequimur. (6) In duobus mss. virtute poterant. Deinde apud Latinium Vaticanus codex, et turbata: male, cum potestas in turbatorem diabolum data significetur. (c) Turon. mss. a prima manu, sed magis lectio; a secunda, sed legis lectio, quod et habent alii quinque.

vel legis veste induamur. Non calceamenta. Numquid humanorum pedum infirmitas patiens est nuditatis? Sed in sancta terra, et peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus staturi (Exodi 111, 5), admonemur non alium ingressus nostri habere, quam quem a Christo accepimus, apparatum. Neque virgam in manibus, id est, potestatis extraneæ non (g) indigi, quærere jura, habentes virgam de radice Jesse; nam quæcumque alia fuerit, non erit Christi: instructi omni superiore sermone ad conficiendum iter sæculi, gratia, viatico, veste, calceamento, potestate; in his enim operantes, digni mercede nostra reperiemur, id est, per horum observantiam cœlestis spei præmia recepturi.

6. In quamcumque civitatem introieritis interrogate quis in ea dignus est, et reliqua (Ibid. 11). Levia forte Dominus dedisse Apostolis præcepta existimabitur: quod se usque ad monita introeundi, habitandi, morandi, exeundique summiserit. Hæc quidem intellecta simpliciter sanctorum modestiæ congruunt, ut cum digno sit hospitalitas, neve per incuriam aut ignorantiam cohabitatione probrosæ familiæ polluantur. Sed introeuntes civitatem de digno jubet interrogare, et cum co habitare usque ad profectionem domum quoque ab introeuntibus pacifice salutari: quæ si digna est, et pacis (etiam pacis) communione sit digna; si indigna, pax invicem revertatur: qui autem non receperint eos, sermonesque eorum; his excusso pedum pulvere, æternæ maledictionis semina relinquenda (Ibid. 13 et 14).

(d) Editi, ut qui........... sortiantur........... fiant: reluctantibus mss. Tum ante verbum prædicent, relicetur jubentur ut.

(e) Hic denuo supple, jubetur ut. Male autem in prius vulgatis consequentia ad sanctos, quibus prædicatur regnum cœlorum, referebantur; cum de prædicatoribus apostolis dicta sint.

(f) Plures mss. neque in apostolatus.

(g) Apud Par. expunctum est vocabulum indigi. Alia autem editiones præferentes potestatis externæ jure non indigi, omittunt deinde verbum quærere. Sequimur mss. in quorum nonnullis habetur externa, loco extraneæ.

bis est et orationis sermone tribuenda. Porro autem pacem propriam, quæ viscera miserationis sunt, non oportere in eam venire nisi digna sit: quæ si digna reperta non fuerit, sacramentum pacis cœlestis intra propriam eorum conscientiam continendum.

7. Domus digna, Ecclesia; dignus hospes, cujus A centes, Pax huic domui. Ergo pax salutationis in verChristus habitator.- Hæc non mediocriter sensum intelligentiæ commovent. Si enim successuri hospitio non erunt, nisi ante quis dignus sit interrogaverint; quomodo indigna domus postea reperietur? Et quomodo (a) sermones eorum non audiet, et ipsos non audiens, et ipsos non recipiens? Aut enim hoc in eo qui justus est non est verendum: aut si indignus repertus sit, nec communio erit habitationis ineunda. Et quid interrogasse proderit et quæsisse de digno, si adversus indignum hospitem et observantia præcipiatur et poena? Sed instruit eos Dominus, non admisceri eorum domibus ac familiaritatibus, qui Christum aut insectantur, aut nesciunt: et in quacumque civitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus, id est, sicubi Ecclesia sit, et Christus ha- B bitator: neque quoquam alibi transire, quia sit domus digna, el justus hospes.

8. Qui pax dicta reverti queat. Quod autem ab introeuntibus salutari domum voce præcepit, dicens, Dicite, Pax 713 huic domui: et si digna domus reperta sit, venire super eam pacem oportere; si vero indigna, pacem ad ipsos reverti: sed si jam primo ingressu in salutationis officio dicta pax est; quomodo postea veniet, aut quomodo postea revertetur? Aut enim dici pax ante non debuit, quam utrum digna esset probaretur aut si digna fuit et salutata cum pace est, conditio et venturæ et reversuræ pacis non potest ex ratione superioribus cohærere. Quæ ergo dictorum sit proprietas monstranda est.

9. Judæorum fidem profitentium varia fallacia. Pax C indignis optata, non data.— Judæorum plures erant futuri, quorum tantus in favorem legis affectus esset, ut quamvis per admirationem operum in Christum credidissent, tamen in legis operibus morarentur; alii vero (b) explorandæ libertatis quæ in Christo est curiosi, transisse se ad Evangelia ex lege essent simulaturi: multi autem etiam in hæresim per intelligentiæ perversitatem traducerentur. Et quia istius nodi omnes fallentes, et audientibus blandientes, penes se esse veritatem catholicam mentiuntur ; ideo superius admonuit, dignum cum quo habitandum sit esse quærendum: quia vero per verborum fallaciam incidere ignorantes in istius modi hospitem possent; domo ipsa quæ digna sit dicta, id est, Ecclesia quæ catholica dicitur, caute et diligenter utendum; salutandam quidem cum pacis affectu, sed ita ut potius pax dicta, quam data sit. Nam ita præcepit: Salutate eam, di

(a) In tribus mss. sermones eorum non audiens, et ipsos non recipiens.

(b) Rom. ms. exprobrandæ. Apertum est expressam esse hanc sententiam ex dictis Pauli : Gal. 4: Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram.

(c) Par. cum. ms. Colb. insistentis loco: eodem

sensu.

(d) Ea ipsa de serpente memoriæ prodiderunt post Theophilum Antioch. Tom. II Bibl. Patrum edit. Colon. Chrysostomus hom. XXXIV; Hieronymus in hunc locum; Ambrosius, lib. It de Fide, n. 131; Augustinus, quæst. xvu in Matth. vin, et alii.

PATROL. IX.

D

10. Habitationis communio.- In eos autem, qui audita cœlestis regni prædicatione apostolorum præcepta respuerint, egressu eorum, et signo pulveris de pedibus excussi, æterna maledictio relinquatur (Ibid. 14). Nescio enim quæ (c) insistenti in loco cum eo in quo institerit loco videtur esse communio, et fit inter eos quædam corporis solique conjunctio. Ergo omne domus illius habitationisque peccatum intra ipsam excusso pulvere pedum relinquitur, nihilque sanctitatis de insistentium apostolorum vestigiis mutuatur: ut quorum aditu ingressuque delicta terrenæ originis auferuntur, eorum testimonio infidelitas cum omni terræ suæ pulvere judicetur. Tolerabilius in die judicii terræ Sodomorum et Gomorrhæorum erit, quam civitati isti (Ibid. 15): quia illis ignorato Christo errasse sit levius, his vero inexpiabile sit, aut prædicatum non recepisse, aut receptum non sancte neque catholice prædicasse.

11. Serpentis prudentia quatenus imitanda secundum quosdam. Et quidem plures hos, qui vesano furore in Apostolos desævituri essent, futuros esse significat, cum se eos sicut oves in medio luporum ait mittere, prædicans simplices sicut 714 columbas, et prudentes sicut serpentes esse oportere (Ibid. 16). Sed columbæ simplicitas in absoluto est: quæ autem sit serpentis prudentia, contuendum est. Nescio quid in illo prudentiæ consiliique exstet, licet quædam hinc aliqui memoria (d) mandaverint, quod ubi se in manus hominum venisse intelligat, omni genere ab ictu caput subtrahat, idque aut collecto in orbem corpore contegat, aut foveæ immergat, cœdique partem reliquam derelinquat: nosque hoc exemplo oportere, si quid acciderit persecutionum, caput nostrum, quod est Christus, occulere; ut oblatis nobis in omnes cruciatus, fidem ab eo acceptam jactura corporis communiamus.

12. Sed omnis hic Domini de Judæis atque hæreticis sermo est: Tradet frater fratrem, et pater filium, et insurgent filii in parentes (Ibid. 21): id est, familiam inter se (e) ejusdem modi dissidere: quia de parentum cognationumque (f) nominibus, populi

(e) Editi excepto Par. ac plures mss. ejusdem domus. Quamdam veritatis speciem præ se ferunt, neque anteponendum esset cum mss. Colb. et Carn. ejusdem modi (ubi apud Par. ejusmodi), nisi Hilarius hic sensum spiritalem sectaretur.

(f) Male et absque auctoritate in postrema editione Par. hominibus. Tum in sex mss. populi quædam unitas. Exinde in vulgatis, indicatur. Nunc hostili invicem odio, diversisque judicibus, etiam et regibus: lectio mendosa, et perturbata interpunctio. Castigatior ac distinctior exprimitur ex mss. Horum enim sensus est: exemplo familiæ primum cognatione conjunctæ, post odiis divisæ, indicatur populus, qui quondam unitus, nunc hostili odio diversus sit.

31

ventu (/) in Ecclesia collocandum.

quondam unitas indicatur nunc hostili invicem odio A licet gentium, quod erit reliquum Israel, ad implendiversi; judicibus etiam et regibus terræ offerendos dum numerum sanctorum, futuro claritatis suæ ad(Ibid. 18), dum extorquere aut silentium nostrum, aut conniventiam tentant. (a) Testes enim ipsis et gentibus futuri: quo testimonio excusatio ignoratæ divinitatis adimenda sit persequentibus; gentibus vero via pandenda credendi Christum, pertinacibus inter sævientium pœnas confessorum vocibus prædicatum. Instructos igitur nos serpentis prudentia monet esse oportere.

Hunc

13. Serpens uti prædicatoribus imitandus. antequam Adam traduceret, jam sapientem Genesis nuncupavit (Gen. I, 1); et prudentiam ejus malignantis consilii ordine docuit. Primum enim animum sexus mollioris aggressus est, spe deinde illexit, communionem immortalitatis spopondit: et per hæc tanta præmia, opus consilii et voluntatis suæ gessit. Pari igitur opportunitate, introspecta uniuscujusque et natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est. Spes bonorum futurorum revelanda, et (b) sic coelestia perfectæ fidei præmia proferenda: ut quod ille mentitus est, nos prædicemus ex vero, secundum sponsionem Dei angelis similes futuros esse qui crederent: ut mentes plebium faciles et absolutas, circumsævientibus licet et lupis et hæreticis, promissis regnorum cœlestium occupemus, et rerum fidem serpentis prudentia, columbæ simplicitate tradamus.

B

14. Gentes quando credituræ, quando Judæi. Monet etiam traditis abesse oportere 715 curam responsionis, sed exspectandum potius quid Spiritus C Dei suggerat (Matth. x, 19); quia fides nostra omnibus præceptis divinæ voluntatis intenta, (c) ad responsionis scientiam instruetur in exemplo haben tes Abraham, cui postulato ad hostiam Isaac non defuit aries ad victimam (Gen. xxi, 13). Ex una deinde in duas urbes fugam suadet (Matth. x, 23). Quia prædicatio ejus primum a Judæa effugata transit ad Græciam, dehinc diversis intra Græciæ urbes apostolorum passionibus (d) fatigata, tertio in universis gentibus demoratur. Sed ut ostenderet, gentes quidem apostolorum prædicationi credituras, verum ut (e) reliquum Israel crederet, esse adventui suo debitum; ait, Non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis (Ibidem): post plenitudinem sci(a) Sic mss. potiores. At editi, testes et ipsis. Ver- D bum sunt relicetur post futuri, sicut et antea monel vel sermo est, post offerendos.

(b) Farticulam sic adjecimus auctoritate mss. Rom., Colb. et Carn., qui mox loco verbi proferenda, habent promerenda.

(c) Editi, ad responsionem scientiæ. Præferimus cum tribus prædictis mss. ad responsionis scientiam, hoc est, ut sciat quid sibi respondendum sit. Deinde sex mss. auctoritate liceret reponere in exemplo habens, pro habentes, quod cum sincerioribus retinere malu

[blocks in formation]

15. Passionum est solatium, quod per eas Domino assimilamur.- Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum (Ibid. 24). Multum proficit gnitio (g), maxime si patientiæ voluntas præsumatur ad tolerantiæ assumptionem rerum imminentium co

exemplo. Dominus noster, lumen æternum, et dux credentium, et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatia ante præmisit: ne se quis discipulus magistro potiorem, aut super dominum esse servus existimaret. Si enim patri-familias cognomentum, per invidiam, dæmonis addiderunt; quanto magis in domesticos ejus omnia injuriarum et contumeliarum genera perficient (16. 25)? Sed ea nihil nos terreant, gloriæ loco potius amplectentes, si Domino nostro vel passionum conditionibus adæquemur.

16. Judicii die occulta prodentur.— Nihil est occultum, quod non revelabitur (Ibid. 26). Diem scilicet judicii ostendit, quæ abstrusam voluntatis nostræ conscientiam prodet: et ea quæ nunc occulta existimamus, luce cognitionis publicæ deteget. Igitur non minas, non consilia, non potestates insectantium monet esse metuendas: quia dies judicii nulla bæc fuisse atque inania revelabit.

17. Dei cognitio constanter ingerenda. — Et quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecla (Ibid. 27). Non legimus Dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, et doctrinam in tenebris tradidisse. Sed quia omnis sermo ejus carnalibus tenebræ sunt, et verbum ejus infidelibus nox est; (h) et cuique quod a se dictum est, 716 cum libertate fidei et confessionis est loquendum; idcirco quæ in tenebris dicta sunt, prædicari jussit in lumine, et qua secreto aurium commissa sunt, super lecia, id est, (i) excelsa, ut loquentium præconio audiantur. Constanter enim Dei ingerenda cognitio est, et profundum doctrinæ evangelicæ secretum lumine prædicationis apostolicæ revelandum: non timentes eos, quibus cum sit licentia (j) in corpora, tamen in animam jus nullum est (Ibid. 28); sed timentes potius Deum, cui perdendæ in gehenna et animæ et corporis sit potestas.

(f) Editi, in Ecclesiam convocandum. Aliquot mss. in Ecclesia convocandum. Verius Rom., Vat., Colb. et Carn. in Ecclesia collocandum vel conlocandum. Convocari quippe etiam ad infideles pertinet: at collocari in Christi corpore quod est Ecclesia, non convenit nisi fidelibus. Sic cap. 7, num. 11, legere est omnes in Ecclesiam invitari, paucos intrare.

(g) In sex mss. continuatio, maxime si sapientiæ. Tum in tribus, voluptas.

(h) Editi, Itaque id quod a se dictum est, cum libertate fidei vult esse loquendum: castigantur ex mss.

(i) Bad. et Er. excelsum loquenda ut præconio, ete. Lips. et Par. cum ms. Turon., excelso loquentium. Quatuor alii, in excelso loquentium. Carnut., Vatic. et Colb. sequimur.

(j) Colbertinus codex cum Rom. in corpore, tamen in anima ejus nulla est.

« PoprzedniaDalej »