Obrazy na stronie
PDF
ePub

Psal. cxx, n. 16: Exeuntes autem de corpore ad introi- A consortium concupiscit; nihil inde conficitur, ut regni

tum regni cœlestis per custodiam Domini fideles reservabuntur, in sinu scilicet interim Abrahæ collocati.

Christi et regni Dei diversa beatitudo demonstretur.

202. Id forte comprobabit efficacius, quod in Psal. CXLVIN, n. 8, de Christi regno ait: Illud sanctorum est regnum, per quod regnante Domino ad beatum regnum Dei Patris adscendent; et mox: Illis proprius hic hym nus est, qui per hoc sanctæ Jerusalem regnum beatum ælerno regno proximi, post regnum Domini Jesu Christi, in regnum Dei Patris Domino congregante transibunt ; et ad calcem : Hic ergo populus est propinquans, regno Dei Patris per regnum Filii Dei proximus. Regnat itaque Dominus, traditurus Deo Patri regnum; non regni potestate cariturus, sed nos, qui regnum ejus sumus, Deo Patri traditurus in regnum. Regni traditio, nostra provectio est; ut qui in regno Filii erimus, in regno quo

199. Ex duobus superioribus locis definire sic liceret illud Filii regnum Requies est æterna animæ justæ, quæ excedens habitaculo corporis, in susceptione Domini requiescat: aut ex postremo, Sinus est Abrahæ, in quo fideles ad introitum regni cœlestis per custodiam Domini reservantur. Regnum idem jam ex tract. Psal. CXLVII, n. 2, vocari audivimus conventum beatorum, sanctorum cœlum, civitatem vivis lapidibus exstructam, quæ, quia civitas est pacis, Jerusalem dicta sit. Rursum in Psal. 1, n. 48, sedes beatorum, in Psal. CXLVI, n. 8, sanctæ Jerusalem regnum beatum, et in Psal. CXLI, n. 5 (nisi forte alium senserit Hilarius locum latroni, alium cæteris justis concessum), terra vi- В que simus et Patris: digni per id regno Patris, quia ventium, paradisi incolatus, et regnum hæreditatis Christi cognominatur.

200. Hinc non obscurum est, eum buic Christi regno non requiem tantum, sed et beatitudinem, lætitiam, gloriam et honorem attribuere. Quod in Psal. CXVII, lit. 18, n. 10, confirmat, ubi de Lazari beato excessu hæc habet: Abrahæ sinu continetur, et miseriam vitæ laboriosa, beatæ quietis honore demutat. Hujus tamen felicitatem regni Dei beatitudini coæquare non videtur. Nam cum prologo in Psalterium, n. 11, triplicem gradum ad salutem distinguat; regno Christi non dat nisi secundum, et regno Dei supremum reservat. Cum enim primus gradus sit ad salutem in novum hominem post peccatorum remissionem renasci ; silque post pœnitentiæ confessionem regnum illud Do-C mini in sanctæ illius civitatis Jerusalem tempora reservatum; et postea consummata in nos cœlesti gloria in Dei Patris regnum per regnum Filii proficiamus, etc. Rursum in Psal. LXII, n. 7, triplicem memorans vitam, in sæculo nimirum, in Abrahæ sinu, et in cœlo; hanc quam misericordiam vocat, quia per misericordiam Dei præparatur, duabus aliis meliorem asserit : Est enim vita post vitam, qua in Abrahæ sinibus vivendum est, in qua Dei nomen pauperis quiete benedicitur, secundum illud prophetæ. Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos qui vivimus, benedicimus Domino. Super has igitur vitas misericordia ea est, quæ quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, his qui Dominum diligunt præparavit.

201. Itaque Hilarius videri aliquo modo potest re- D gnum Christi sic spectasse veluti medium quemdam statum, miseriarum quas hic patimur expertem, sed nondum ejus consortem felicitatis, quæ nobis in cœlis promissa est. Quocirca in Psal. cxix, num. 1, nobis de morte nostrorum non dolendum esse hinc probat, quod nostrorum abscessio spei communis sit accelerata properatio; et n. 11, docet, Christi jussu acceleratio nem regni cœlestis orandam esse, cum ab eo præcipiamur ut dicamus, Adveniat regnum tuum: quasi spe nostra non simus potituri, nisi cum consummatis omnibus sanctis regnum Patris adveniet. Cum tamen utrumque illum locum maxime confirmet verbis Pauli, quibus dissolutionem corporis sui et Christi

digni regno erimus et Filii; proximi tum Patris regno, cum Filii erimus in regno. Quis enim eos in eodem beatitudinis gradu constituat, qui Deo propinquant, et qui ad eum pervenerunt; qui regno æterno proximi, et qui illud sunt consecuti, quibus nonnihil superest adscendendum, et qui summum beatitudinis apicem obtinuerunt? Sed in quo sito sit illa diversitas prius quam penitius investigemus, removendæ sunt nonnullæ suspiciones, quæ e verbis superioribus

oriuntur.

II. Hilarius a Millenariorum aliorumque eis affinium errore vindicatur.

203. Cavendum in primis, ne cum Hilarius docet per regnum Filii ad regnum Patris perveniri, id eo intellectu dixisse existimetur, quo asserit Irenæus, lib. v. cap. 32, Christi regnum esse principium incorruptela, per quod regnum, qui digni fuerint, paulatim assuescunt capere Deum. Hoc quippe dixit Irenæus Papiæ ejusque sequacium chiliastarum errore imbutus: a quo sane procul est Hilarii sententia. Ille enim Domini regnum in spiritalibus deliciis constituit, puta in pace et unanimitate sanctorum, in Christi consortio et benedictione Dei; isti in terris ac voluptatibus terrenis ut merito Augustinus, lib. xx de Civ. Dei, c. 21, n. 2, carnales illos mille annos vocet, qui in carnalium rerum affluentia ponuntur. Deinde apud istos regnum Christi non adeunt sancti nisi post resurrectionem universam; apud illum autem eo gaudet justus quisque statim post mortem. Præterea ejus opinionis, qua sanctos in regno Christi detineri dicunt, donec paulatim assuescant capere Deum, nulla est apud Hilarium vel tenuis umbra. Postremo Chiliasta sic cognominati sunt, quod mille annorum curriculo regnum Domini in terris disterminarent: quod Hilarius nullo certo locorum aut temporum spatio definit, sed indefinite ad judicium usque protendit.

204. Neque vero in his tract. Psal. cxx, n. 16: Exeuntes autem de corpore ad introitum regni cœlestis per custodiam Domini reservabuntur, id existimandus est sentire, quod Lactantius, lib. vu, c. 21, ubi habet: Nec tamen quisquam pulet animas post mortem protinus judicari. Omnes in una custodia detinentur

videatur? Qui etiam sibi ipse constat, cum in Psal. LXV, n. 15, docet, Christum sæculo dominaturum, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, quod non fiet nisi extremo judicio; postquam in Psal. tx, n. 5, tradidit, eum regnaturum esse donec ponat inimicos suos sub pedibus suis, ut tempus illud, quo eum regnare donec ponat inimicos suos sub pedibus suis oportet, a generatione usque in generationem sit comprehensum, hoc est, ut ibidem exponit, à tempore mortalitatis nostræ ad illud, quo immortalia corpora recepturi, in æternam vitam regenerandi sumus? Qui in uno loco judicium novissimum regni Christi initium, in altero finis sine pugna intelligitur?

donec tempus adveniat, quo maximus Judex meritorum A Christo, non secus ac ille, regnandi finem præscribere facial examen. Etsi enim in una custodia voce cum illo consentiat, in ea tamen intelligenda longe dissidei cum custodia apud Lactantium locum quemdam clauso carceri similem sonet, apud Hilarium autem protectionem Domini, ex cujus societate sancti ab omni malo protegantur. Unde in Psal. cxix, n. 4, docet, nihil nobis a sæculi violentia timendum, cum Christi consortium mors acquirat. Sed et uterque hoc maxime discrepat, quod cum Lactantio in una custodia detineantur animæ omnes, justæ et injustæ, et quidem nullo prævio judicio; Hilario in custodia Domini reserventur une animæ fideles atque just, et, ut in Psal. LVII, n. 7, innuit, præmisso antea judicio. 205. Lactantii opinioni affinis est Tertulliani sententia (Tertull. lib. de Anima, n. 55), qua licet mar- B tyribus paradisum concedat, reliquas tamen animas in recessu intimo et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso in diem Domini detinet. Sed hanc distinctionem iguorat Hilarius, qui non martyres solos, sed jus'os omnes, non in subterranea inferorum obscuritate, sed in beatæ quietis honore, Christi consortes facit.

206. Sed ne Vigilantio quidem suffragatur, quem Hieronymus (Hieron. cont. Vigilant.), ubi memoravit sentire, vel in sinu Abrahæ, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei animas Apostolorum vel Martyrum consedisse, nec posse suis tumulis et ubi voluerint esse præsentes, eum subinde sugillat his verbis: Senatoriæ videlicet dignitatis sunt, ut non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera custodia, in fortunatorum insulis et campis Elysiis recludantur. Tu Deo leges pones? C Tu Apostolis vincula injicies, ut usque ad diem judicii teneantur custodia, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est, Sequuntur Agnum quocumque ierit. Si Agnus ubique; ergo et hi, qui cum Agno sunt, ubique esse credendi sunt. Et cum diabolus et dæmones toto vagentur orbe, et celeritate nimia ubique præsentes sint: Martyres post effusionem sanguinis sui arca operientur inclusi, et inde exire non poterunt? Et vero Ililarium cum Hieronymo potius facere quis neget? Cum eo quippe Sanctos non solum Christi comites esse asserit, sed et in Psal. cxxiv, n. 5, prædicat eosdem nostri esse tatores atque custodes. Imo lib. xi de Trin., n. 3, inter testimonia divinitatis Christi illud non silet, quod hunc apostolorum et martyrum per virtutum operationes resonant sepulcra. Quænam autem sanctorum tumulis ederentur virtutum operationes, lib. in Constantium n. 8, sic explicat: Sanctus ubique beatorum martyrum sanguis exceptus est, el veneranda ossa quotidie testimonio sunt; dum in his dæmones mugiunt, dum ægritudines depelluntur, dum admirationum opera cernuntur, etc., ut non dubium sit, quin preces nostras coram sanctorum tumulis fusas approbarit, senseritque eos illas posse percipere, iisque perceptis ea, quibus indigemus, pro sua pietate apud Dominum nobis impetrare.

207. In quo igitur regnum Filii a regno Patris discernit? Aut quomodo ei saltem errori non favet, ob quem Marcellus olim damnatus ac depositus fuit; cum

D

208. Nec pugnat ille secum, nec Marcelli errori favet. Nam ut alibi passim, ita et in ipsummet Psalmum £XV, num.13, Christum etiam modo regnare conceptis verbis profitetur. Neque docet eum a judicio regnaturum simpliciter, sed reguaturum solum, ut regnum ipsius, quod modo princeps mundi hujus nounihil perturbat, tunc integrum et absolutum futurum sit, et a nulla adversa potestate distrahendum. Tune, inquit, SOLUS in virtute sua sæculo dominabitur. Nunc enim quamvis regnet, tamen princeps hujus sæculi petiit ut modo tritici Apostolos cerneret ; et sunt spiritales nequitiæ, adversum quas spiritalibus nos armis beatus Paulus instruxit. Ilinc satis significat, se non intra tempus, quod ad judicium excurrit, regnum Christi coarctare. Sed et in Psal. Lx, ubi dixit: In æterno regno consedentem oportet regnare donec ponat inimicos suos sub pedibus suis, prudenter cavens ne cum Marcello regni finem asserere existimetur; adjecit, non ut rex ipse tum non sit sed cum tradiderit regnum Deo Patri, conregnabit his ipse qui reges sunt. Ita dum expendimus quid sit regnum Deo tradi, et quo modo Christus regno non cedat quod Patri tradiderit, sensim sine sensu discimus quid sit regnum Dei : qua parte distincte percepta, minus erit abstrusum quid Hilarius de Christi regno sentiat.

III. In quo Hilarius situm velit regnum Dei, in quo regnum Christi.

209. Regnum Dei est, ut ipse definit in Psal. n, n. 42, ubi peccatum vincitur, ubi mors perimitur, ubi non regnat hostis. Mors autem non perimitur nisi per gloriosam resurrectionem, secundum illud Augustini Serm. 233, n. 5: Morietur et in nobis mors: sed quando? In fine sæculi, in resurrectione mortuorum. Unde et Hilarius paulo post allata verba subjicit : Hoc nobis erit regnum Dei, cum omnibus vitiorum nostrorum aculeis contusis labes erit corporeæ infirmitatis absorpta. Dei igitur regnum gloria est corporis, cui mors non amplius dominatura sit, sed beata et æterna vita: adeo ut Christum Deo patri regnum tradere nibil aliud sit, quam gloriæ corporis sui nos conformes efficere. Nec latet cur hoc regnum Dei vocet, curve dicat ei a Christo tradi. Nam cum æternitas Dei propria sit, ejus proprietati nos subjicit Christus, cum æternos efficit. Hoc sensu explicans Hilarius tradi

tionem regni, ea nihil Christo demi, sed nobis mul- A tibus negari indidem non habebis, aut certe qui ini

tum acquiri non immerito testatur in his lib. x de Trin. n. 39: Tradet ergo regnum Deo Patri : non ita, tanquam tradens potestate concedat, sed quod nos conformes gloriæ corporis sui facti regnum Dei erimus. Non enim ail, Tradet suum regnum; sed, Tradet regnum, effectos nos per glorificationem corporis sui regnum Deo traditurus. Quibus similia sunt isthæc Tract. Ps. CXLVII, n. 8, jam superius relata : Regnat itaque Dominus traditurus Deo patri regnum; non regni potestate cariturus, sed nos, qui regnum ejus sumus, Deo patri truditurus in regnum. Regni traditio nostra provectio est. Enimvero si regnum Deo tum trademur, cum glorie corporis Christi efficiemur conformes; traditione illa multum accedet nobis, sed Christi regno nihil detrahetur : immo cum hanc gloriam ab eo simus mutuaturi, ei tum longe absolutius subjiciemur. Apertius et hoc approbari sic potest: Christus nos regnum tradit, cum reges efficit; reges autem efficit, cum Dei, qui maximus est rex, hæredes; hæredes autem Dei nos constituit, cum sui cohæredes. Neque hæc nostra sunt, sed Hilarii ipsius in Psal. Ir, n. 43, sic sententiam suam explicantis: Qui hæredes Dei patris, cohæredes autem Domini nostri Jesu Christi erunt, per id quod æterno Regi cohæredes sunt, id necesse est consequantur ut reges sint. Atqui Christo de hæreditate et gloria ipsius nihil tum peribit: nihil igitur et de regno; sed, ut loquitur in Psal. Lx, n. 5, conregnabit ipse qui reges sunt, cum hac scilicet speciali gloria, quod hi ab ipso habeant ut reges sint. Et tunc quemadmodum ipse regnans in gloria corporis subjicienti sibi universa subdetur, ita nos gloriæ regnantis corporis sui subdemur; ut in ea simus claritate, qua regnat in corpore: quia corpori ejus conformes erimus.

210. Itaque cum Hilarius a millenariorum opinione longe sit alienus, cumque regnum Dei, quod sanctis tautum post resurrectionem concedit, gloriam intelligat corporis; nihil vetat quominus sensisse existimetur, æternam beatitudinem ipsumque Dei conspectum sanctis statim a morte indulgeri. Neque aliud conficitur ex eo quod ait lib. xi de Trin. num. 39: Tradet antem Deo Patri regnum, et tunc quos regnum Deo tradiderit,, Deum videbunt. Inde enim non magis sequitur ut non antea viderint, quam cum in Psal. LXV, u. 13, docet Christum tune sæculo dominaturuzo cum evacuaverit omnem principatum, non sequitur ut non ante dominatus sit. Idem dicendum de his tract. Psal. LXII, num. 3: Hoc animæ desiderium, hæc sitis spei ejus est, ut Dei sibi proveniat adspectus, ut quam primum raptus in nubibus, Deo Christo obviam elevatus appareat. Imo ut hinc concludatur, verbis ul Dei sibi proveniat adspectus, judicii diem notari velut quo optatus sanctis Dei intuitus obveniat; prius impetrandum est, hæc ad idem tempus pertinere, ad quod subsequentia, ut quamprimum raptus in nubibus, etc. Sed et hoc obtento, consignatam habebis diem valde in Scripturis testatam; qua Dei conspectus universo justorum cœtui concedendus sit at hanc beatitudinem sanctis singulis quotidie a nobis migran

qua agentes ad novissimum judicium appellat, pari jure credendus sit criminum vindictam ad illum diem prorogatam arbitrari. Si vero verborum superiorum ordine rerum ordo significetur; sanctis ante Dei provenit adspectus, quam Christo ad judicium venienti obviam cant: adeoque ante judicium et in regno Christi faciem Dei contemplantur. Sed de illo Christi regno si quid expiscari distinctius liceat, indagemus. 211. Occurrit 1° in Psalm. 11, n. 42: Christus regnat in nobis, cum per eum ipsi dominorum in nos jure regnamus. Quod licet generalius dictum, et ad eos coaptari posse videatur, qui adhuc in carne degant; quamdiu tamen nobis est non modo adversus spiritales nequitias, sed et adversus carnem et sanguinem Bassidua colluctatio, quis nos pleno et absoluto dominorum in nos jure regnare concedat? Quatenus autem hoc justi per Christum obtineant, necdum exploratum.

C

D

212. Liquidius nonnihil præ se fert tractatus Psal, exix, n. 1, ubi Hilarius nixus apostoli verbis, Cupio dissolvi et esse cum Christo, disertis verbis eloquitur, quod justis consortium Christi mors acquirat. Neque aliunde quærendum putamus, cur regnum Christi nuncupet tempus illud quod justorum mortem excipit, quam ex illo Christi consortio quod apostolus dissoluto corpore sibi sperat. Ipsum etiam modum, quo justos carne exutos intelligat cum Christo habitare, in Psa!. xc1, n. 9, aliis ejusdem apostoli verbis sie explicat: Oportet autem cognosci quidem quomodo in requiem, quam impii non adibunt, pii et Deo subjecti poterunt introire : necesse est enim spem, quæ malis negata est, bonis relinqui. Sed si Christus Dei requies est, ergo hi, qui in Christo erunt, erunt in Dei requie. In Christo velle esse se Apostolus clamat, dicens: Sequor autem, si apprehendam in quo et apprehensus sum, etc., et mox concludit: Ergo per conjunctionem carnis assumptæ sumus in Christo; nos quidem interim fide, sancti autem, ut ita dicam, re. Omnes enim, inquit et in Psal. xın, n. 4, currimus apprehendere in quo apprehensi sumus a Christo, id est, inveniri in ejus corpore quod ex nobis ipse præsumpsit, in quo ante constitutionem mundi a Patre sumus electi, in quo reconciliati ex inimicis, et acquisiti sumus ex perditis, in quo apostolus cum damno universorum optat inveniri dicens, Et omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo.

213. Quid, quæso, hæc sibi volunt? Nisi nostra nos fallit opinio, Hilarius Pauli verba, Cupio dissolvi el esse cum Christo, ex istis ejusdem apostoli, Sequor autem si apprehendam in quo et apprehensus sum, interpretatus, sensit sanctos, carne deposita, carni quam Christus ex nobis assumpsit conjungi, in eaque requiescere donec proprium corpus recipiant et hanc sanctorum in corpore Christi requiem, regnum Christi nuncupavit. Intellectum hunc confirmat quod in verba Psal. XIV: Quis requiescet in monte sancto tuo, sic edisserit n. 5: Quid sublimius Christo? quidve excelsius Deo nostro? Mons autem ejus est illud, quod ex homine corpus assumpsit, in quo nunc habitat et su

blimis et excelsus super omnem principatum et potesta- A corporis Christi fieri consortem: deinde hoc ab eo tem el omne nomen. Et post pauca: Si ergo requiei nostræ spes omnis est in Christi corpore, et cum in monte sit quiescendum; montem non aliud possumus intelligere, quam corpus quod suscepit ex nobis. Ad illud enim post habitationem Ecclesiæ scanditur, in illo in Domini sublimitate requiescitur, in illo cum angelorum choris, cum et nos simus Dei civitas, sociabimur. Illud quippe quo post habitationem Ecclesiæ scanditur, nihil aliud intelligere est, quam quo proxime post mortem migrant, qui in Ecclesia sinu et charitate obierint. Quam gratiam nobis precantur postrema hæc ejusdem Tractatus verba : Habitantes in Ecclesia, tandem in gloria corporis Christi quiescamus.

inter homines qui in carne degant, et eos qui corpus exuerint, discrimen statui, quod illis ad Christi regnum patens aditus, his in eodem jam incolatus concedatur. Ex quo etiam consequitur, eorum maxime, qui ex hac vita migraverint, proprium esse ut in Christi regno habitent; quamvis alii quoque, ob indultum eis jus patentemque aditum, in corpore et perinde in regno Christi esse interdum prædicentur. Quocirca in Psal. LI, n. 19, Judæos quia a jure illo ceciderunt, et infidelitate sua aditum sibi patentem præcluserunt, avulsos vocat non modo a Christi corpore, sed et ex illo beatitudinis regno. Immo in Psal. cxvin, lit. 15, n. 12, fideles, qui in peccatis demorantur, a cœlo cadere, eoque cœli peccatores esse ubi affirmavit in hunc modum : Quisquis cœli doctrinæ et spiritalis gratiæ particeps factus, in peccato demorabitur, non terræ peccator est ille, sed cœli : hanc dicti sui rationem subjicit: Omnes enim credentes in se Dominus noster Jesus Christus coexcitavit et collocavit in cœlestibus: ex quibus qui decidet, tamquam cœli peccator arguitur. Sicut igitur hæredes vocamus filios sive quibus patris obtigerit hæreditas, sive quibus tantum destinata sit; ita et Hilarius in Christi corpore ac regno habitare dixit cum eos quibus hanc gratiam meruit Christus, tum eos quibus illam concessit. At quantum distat inter hæreditatem destinatam, et acquisitam; tantum distare credidit inter homines quibus habitandi in Christi regno potestas facta est, et inter justos quibus consortium Christi C mors acquirat.

214. Huc referri potest quod cap. 4 in Matth. n. 3, habet: Beati mites; quoniam ipsi hæreditabunt terram. B Milibus terræ hæreditatem pollicetur, id est, ejus corporis, quod ipse Dominus assumpsit, habitaculum. Neque jam obscurum esse debet, quod in Psal. LXII, n. 4, memoratis nonnullis sancti viri virtutibus adjicit: Non nisi per hæc probati (qui fuerint), vel assumpti habebuntur a Christo, vel ei obviam rapientur in nubibus. Eorum enim, qui probatæ vitæ fuerint, pro diverso tempore quo hinc excesserint, merces diversa ratione enuntiatur ut si imminente judicio obierint, cum propriis corporibus obviam Christo in nubibus rapiantur; si ante, a Christo assumpti in ejus corpore requiescant. Aut certe (quod eodem redit), sanctorum eorumdem duplex status distinguitur, ut primum post hanc vitam habeantur a Christo assumpti et in ejus corpore requiescant; ac demum judicii die, propriis corporibus receptis, obviam Christo in nubibus rapiantur. Eodem sensu in eodem loco pro diverso illo statu sancti dicuntur apparentes Filio, vel suscepti a Filio: puta apparentes Filio, dum ei obviam in nubibus rapiuntur; suscepti autem a Filio, dum in ipsius corpore requiescunt. Hinc in memoriam revocatur, quod supra ex tract. Psal. LIII, n. 10 audivimus, excedentem e corporis habitaculo animam in susceptione Dei (vel Domini) requiescere, hoc est, a Filio susceptam esse, donec recepto corpore in nubibus ei obvia appareat.

215. Hilarius quidem in Psal. LXI, n. 5, necnon in Psal. LVIII, n. 6, et alibi in unum respiciens jus, quod a Christo, ex susceptione carnis nostræ, universis hominibus factum est, ut in glorioso ejusdem corpore habitarent, generatim ait, homines in Christo coexcitatos et a dextris Dei in cœlestibus collocatos esse. At habitationis hujus gloriam eis solis, qui in Christi fide ac dilectione ad mortem usque perseverantes, ab indulto jure non ceciderint, obtingere haud ambigue in Psal. LI, n. 17, declarat his verbis : Qui enim non manebit in Christo, regni Christi incola non erit. Non erit autem, non quod sibi non patuerit incolatus; universis enim patet ut consortes sint corporis Dei atque regni; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, naturam scilicet in se totius humanı generis assumens, etc. Ex eo quippe loco observare est, 1° unum Hilario et idem esse, regni Christi et

[ocr errors]

216. An vero sancti illi, quibus nova quadam ratione consortium Christi mors acquirit, aliter in Christo habitent, quam quod ei per dilectionem cohærentes in beata corporis illius contemplatione conquiescant, donec propriis corporibus receptis gloriæ corporis illius conformes efficiantur, ut non explicat Hilarius, ita nec definire libet. Aliis etiam definiendum permittimus, utrum eis, præter corporum gloriam, nihil ad beatitudinem deesse senserit. Quanquam quid eis desiderandum, si Deo fruantur? Aut qui eos Deo frui non sensit, quos cum Christo et in Christo esse credidit? Ut enim ratiocinatur Gregorius, lib. 1v Dial., c. 25, veritas per se testatur : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ : quia ubi ipse redemptor noster est corpore, illuc procul dubio colliguntur justorum animæ. Et Paulus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Qui ergo Christum in cœlo esse non dubitat, nec Pauli animam in cœlo esse negat. Hoc certe non negarit Hilarius, qui cum Christum in cœlo esse non dubitet, nihilominus ibi justos, ubi Christus est, post mortem esse affirmat. Nam cum, inquit lib. ix de Trin. num. 50, Pater velit credentes in Filio vitam æternam habere, Filius vult illic ubi ipse sit esse credentes. Nisi forte cohabitare Christo non sit æternitas. Si autem Christo cohabitare vita æterna est, æterna igitur vita potiuntur qui cum Christo sunt. Atqui ex sententia Hilarii cum Christo sunt, qui in regno ejus sunt ; illi

ergo potiuntur vita æterna. Potest et illinc hoc aliud A qui tamen de fide, qua cœlum a Christo apertum confici argumentum. Qui Christo cohabitant, illic sunt ubi Christus est : atqui Christus est in cœlis: in cœlis itaque sunt qui Christo cohabitant. Porro qui in regno Christi sunt, Christo cohabitant: illi igitur pariter sunt in cœlis.

217. Præterea eos, qui post hanc vitam Christi consortes fieri merentur, faciem Dei intueri in Psal. CXLII, num. 9, non obscure significat his verbis: Non avertas faciem a me; et similis ero descendentibus in lacum. Lacum pœnalem inferorum locum Scriptura commemorat.... Ergo nisi facies Dei, qui utique Christus est, qui imago Dei invisibilis est, unicuique sancto adfuerit; erit illis similis, qui pœnæ inferni deputati e vita hac sine spe quietis excesserint. Unde in Psal. cx+x,

n.

4 Adam jam gloria donatum dicere non dubitat: B Adam confessus, veniæ reservatus, glorificatus in Christo est.

218. Aliunde etiam constat, nunquam cam Hilarii sententiam fuisse, ut nulli sancto ante judicium cœlum pateret. Hujus hodieque incolas esse qui in passione Domini resurrexerint, se existimare declarat in Psal. 11, n. 26. Neque eum de Domini sui benignitate tam male sensisse crediderim, ut cum in Psal. LXVII, num. 27, narret eum Virtutibus cœlestibus animisque Sanctorum iter ejus præeuntibus cœlum conscendisse; Christus beatos illos Sanctorum animos itineris sui comites passus, eos secum in patriam cœlestem recipere dedignatus sit. Immo etiam post Christi in cœlos adscensum, protomartyrem Stephanum eo se recepisse, ac venienti ei a Patre in primoribus cœli occursum esse innuit in Psal. LVII, num. 6, ut ibi observabitur. Hanc quoque cæterorum Martyrum spem fuisse ut, mactatis corporibus, in cœlum evolarent, sic in Psal. LXV, num. 23, testificatur: Per hæc igitur genera pœnarum martyres in fidei testimonium corpora sua holocausta voverunt, ut in Dei domum, id est, in cœlestis domicilii habitationem, consummatis hostiarum suarum sacrificiis introirent. Certe si, ut ait Ambrosius, epist. 29 ad Irenæum, num. 8, ipse est Dominus Jesus summum bonum; ægre admodum percipi potest, quomodo ii, quibus consortium Christi mors acquisivit, non fruantur summo bono, aut non summe felices sint; maxime ex sententia Hilarii superiore § explicata, qua Christum etiam secundum hominem totum Deum profitetur. Et vero libro x de Trin. n. 34, latronem Christi regni, quod confessus fuerat, sic consortem facit, ut in eo non qualemcumque felicitatem, sed consummatæ beatitudinis delicias sit adeptus.

219. Hanc de justorum a nobis migrantium statu disputationem curiosius prosecuti, an eis cœlum continuo donari firma Ecclesiæ traditione demonstrari posset, inquisivimus. Hinc non modica parata erat dissertatio, in qua primo quid de martyribus tum quid de cæteris justis majores nostri senserint, exponebatur. Sed ne præfatio, quæ modum jam excessit, in immensum crescat, et ne extra Hilarii nostri fines excurrere videamur, eam supprimendam duximus. Si PATROL. IX.

C

D

sanctis numquam non patere credimus, adhuc dubitant; ultro hic expendant ipsi momenta præcipua, quibus eamdem in Ecclesia semper viguisse, nobis constitit. Et martyres quidem coelo gaudere græci latinique Patres, si paucos excipias qui millenariorum errore imbuti sunt, magno consensu docent. Immo fidem nostram jam ævo suo receptam probat Irenæi atque Tertulliani labor, ut eam ex animis fidelium extorqueant. Tum sincera martyrum acta relegentes, vix unum reperient Justinum, qui non hac spe passus sit, quod moriens cœlum migraret. Hanc fidem, quami conceptis verbis plerique profitentur, sæpe Deus visis certiorem fecit. Adeo vero publica erat, ut martyres Christi de ea et a judicibus suis interrogatos, et ab ethnicis populis irrisos legamus. Nec leve ejusdem fidei testimonium est pia plebis christianæ consuetudo, qua ad martyres festinare solebant, cosque rogare, ut cum ad Deum in cœlum pervenissent, sui apud eum memores esse dignarentur. Quid eos memoremus qui martyrum acta conscripserunt, cum illos coelo ac Deo potiri quam plurimi significent, ne unus quidem neget? Denique fidem eamdem olim in publicis Ecclesiæ precibus consignatam non negabit, qui antiquum Ordinem Romanum, aut Missale Gotthicum lib. In de Liturgia Gallic. editum, necnon Sacramentarium Gallicanum, quod e ms. ante annos mille exarato tom. 1 Musæi italici insertum est, aliaque id genus sacræ antiquitatis monumenta consulet. Jam vero cum cœlum non sanguis noster, sed charitas aperiat; co martyribus aperto, cæteris quoque justis patere facile comprobatur: idque revera Patrum eorumdem auctoritate et iisdem fere argumentis compertum babuimus.

[blocks in formation]

220. Scripsit non ita pridem vir celeberrimus, Hilarii de judicio novissimo non ferendum esse errorem. Ac licet in quo situs sit ille error, ibi non declaret,antea tamen satis significat hanc censuram suam in id cadere, quod in Psal. 1, n. 16, ait : Cum enim dicit: Qui credit in me non judicabitur, › exemit judicio fideles; et cum subjecit : « Qui autem non credit jam judicatus est, non admisit ad judicium infideles; et num. 17: Sed adempto in credentes non credentesque judicio, causam Dominus judicii et auctores in quos judicari necesse esset, adjecit. Sunt enim aliqui inter impios piosque qui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprie, quia in idipsum constiterint ex utroque; nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum; nec infidelitati deputandi, quia aliquid habeant et fidei. Et post pauca : Hi ergo judicabuntur, qui neque ut pii non judicabuntur, neque jam fuerint ut impii judicati. Quod rursum in Psal. LVII, n. 7, explicat.

221. Jam olim monuerat Origenes tom.1, edit.Huetii, p. 42, nonnullos his verbis Psalmi Ideo non resur4

1

« PoprzedniaDalej »