Obrazy na stronie
PDF
ePub

tatis, debelletur omnis Chananææus hostis.

Quomodo ergo ideo projecit et perdidit, quia transi- A tur in terram Jordanis, initium repromissæ hærediturus esset in locum tabernaculi usque ad domum Dei? nisi forte manifestum facit præceptum Dei, qui ait discipulis suis: Quicumque salvaverit animam suam, perdet illam; et quicumque perdiderit, salvam faciet eam (Luc. xvII, 35). Et revera ordinem tenuit: cum enim prælocutus de tribulationibus fuisset, quoniam facta essent lacrymæ ejus panis die ac nocte, dum dicitur ei quotidie, Ubi est Deus tuus? Hæc, inquit, memini, et effudi in me animam meam : in quo non aliud dixisse intelligendus est, quam projeci et perdidi et vilem habui. Quomodo ergo animam Deo projecit? Scit enim justus, quotiens superveniunt tribulationes et persecutiones et improperia propter nomen Dei, perdendam esse et projiciendam et vilem habendam animam, ut salva fiat in die Domini; ideoque et hic significanter, B non ideo se fudisse animam suam ostendit, quia desperaverit de spe vitæ futuræ; sed ideo effudisse animam, quia transiturus esset in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Docti igitur hoc psalmo, quotiens persequetur inimicus et improperabit nobis nomen Domini, effundamus ei animas nostras, perdere eas, parati, ut salvas faciamus illas: non ideo effundentes eas, quasi desperemus de fiducia adjutorii Dei; sed ideo quia certi simus reddendas illas esse nobis, et transituros nos esse in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

5. Quisquis autem hic locus sit admirabilis tabernaculi, in quo transitus erit usque ad domum Dei, jam hic interrogare incipiamus. In veteribus libris invenimus tabernaculum a Moyse factum Deo Israel, C in quo arca testamenti tenebatur (Exod. xxvi, 1), et in hoc omnia celebrata mysteria, et hic eos prius hostias offerentes apparuisse ante faciem Dei, usquequo per Salomonem ædificata est domus Dei, transivit arca ex tabernaculo pellium in templum lapidibus instructum sed illud tabernaculum quod in deserto fuerat, et illæ pelles quæ ante tecta templi cooperiebant, ministerio admirabiles fuerunt. Denique in Canticis canticorum initia sua sponsa sic laudat: Nigra sum et bona, filiæ Jerusalem, sicut tabernaculum Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. 1, 4). Et in alio psalmo David licet in atria Domini concupisceret ; laudat tamen et tabernacula ejus dicens: Quam admirabilia, inquit, Domine, concupiscit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 2). Est enim quidem admirabile D tabernaculum Dei; sed magis concupiscenda domus Dei. Denique et ipse David pacifico jam regno Israel, cum arca Dei in Sylon sub pedibus (f. pellibus) tabernaculi moraretur, concupiscit ædificare domum Dei. Sed quid illi ait propheta? Non mihi ædificabis domum (11 Reg. vii, 7) non est omnium ædificare domum Dei. Itaque quasi ad majores ascensiones, transitus nobis est faciendus in loco tabernaculi, ut perveniamus usque ad domum Dei. Et admonemur de exemplo Jerusalem, quia non prius ædificatur domus Domini, nisi hoste victo atque peccato: sed tamen tamdiu in tabernaculo sumus, quousque desertum transeatur, et intre

6. Id autem interest inter dignitatem tabernaculi et domus, quod in tabernaculo non semper degitur; at vero in domo semper, sicut in ascensionibus significat David dicens : Quoniam elegit Dominus Sion, complacitam habuit inhabitationem sibi: hæc requies mea in sæculum sæculi (Psal. cxxx1, 13). At vero in tabernaculo non habet requiem: movendum est enim in tempore belli, in quo et recedebat nubes ab eo que significabat præsentiam Dei: quæ recte comparabitur similitudo nobis, quamdiu in hoc corpore peregrinamur, in hac æquanimitate vincamus omnia vitia ejus, ut nullus hostis vivens aut vigens relinquatur. Visitabit enim nos etiam in tabernaculo Deus, et in tempore quietis: at ubi exorta fuerit pugna cum vitiis, constringendum est tabernaculum nostrum, et ad expeditionem belli præparandum; nec poterit expandi, nec delectari in requiem Dei tempore quo fiet interpellatio vitiorum: et præcedet te Deus quidem in pugna, ut si ambulaveris post eum, facile vincas hostes tuos, habitare autem illo tempore in te non potest. Itaque licet vincas, licet exsuperes vitia carnis, ex ipsa tamen conflictatione contaminas manus tuas in sanguine tuo. Nec idoneus eris in hoc tempore ædificare domum Domini, sicut reprobatur David qui operatus esset in sanguine. Ille autem ædificat domum Domini qui intrat in requiem, qui nullis inquietatur vitiis, cui omnis hostis extinctus est, qui possit dicere: Mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. vi, 14); apud quem omnia vetera transierunt, nova facta sunt, quale regnum Salomonis in figuram nostri refertur. Sed si in hujus vitæ cursu nemo tam perfectus inveniatur, qui mundus ab omni interpellatione peccati pervenire in domum Dei possit: potero tamen ita dicere, quoniam transibo in locum tabernaculi usque ad domum Dei: id est in hac vita præsenti, ut quandiu in hoc mundo sum, in locum transeam tabernaculi; quippe cum quotidie pugna contra carnem et sanguinem, contra spiritualia nequitiae gerenda sit. At cum resoluta fuerit inhabitatio tabernaculi hujus, sicut Apostolus ait, et accipere domum non manibus fabricatam, sed æternam in cœlis; cum transfiguratum fuerit corpus humilitatis nostræ in similitudinem corporis filii Dei: tunc perveniam in domum Dei, quo tempore possit in æternum habitare in me; et recte psallam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

7. Erit autem hic transitus meus in voce exultationis et confessionis, sonus epulantis. Nec mirum autem si umbra futurorum bonorum habuit imaginem hujus jucunditatis, vel cum David transferens arcam Dei de tabernaculo Sylon, intrabat in Jerusalem cum choro et tympanis diem festum agens, vel cum Salomon ædificato templo intulit omne ministerium in multa exultatione cantantium et psallentium Deo. Nec mirum, inquam, cum unusquisque nostrum tabernaculum hoc corporis sui commutabit in illam domum non manu

factam, sed æternam in cœlis, si erit transitus ejus A commendare voluit Propheta, ibi terram Jordanis et

montem Hermonem nominavit. Sic et in Canticis canticorum ubi prima vocatio Ecclesiæ facta est: Veni, inquit, a Libano, sponsa; veni a Libano, sponsa ; veni a Libano (Cant. iv, 8): transiens transibis, et transibis ab initio fidei, a capite Hermon. Nec moveat quemquam quod in hoc loco et Sanir nominatus est, cum idem sit mons Sanir qui Hermon, quem in terra Jordanis constitutum esse historia docet per Moysem in Deuteronomio. Et accepimus, ait, in tempore illo terram de manibus duorum regum Amorrhæorum, qui erant secus Jordanem, a torrente usque Hermon Sanir (Deut. 11, 8). Amorrhæus nominavit illum Sanir. Caput ergo Hermon quod est in terra Jordanis, initium vocatur fidei.

:

Joanni primum Christus ostenditur illic Spiritu sancto Dominus adimpletur, illic paternæ vocis testimonium redditur: Hic est filius meus in quo complacui (Matth. III, 17). Hic progrediens initia virtutum, hic initia signorum quibus Filius Dei creditur operatus.

in voce exultationis et confessionis sonus epulantis. 8. Hanc igitur spem qui percepit, merito interpellavit tristitiam animæ dicendo, VERS. 6: Ut quid, anima, tristis es, et ut quid conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Et vide nisi conveniat intellectui huic quem secuti sumus, ut in tempore persecutionis et improperii nominis Dei hujusmodi spe consoletur animam justus. Ut quid tristis es, anima, et ut quid conturbas me? Spera in Deum quoniam confitebor illi. Sed quoniam fieri non potest, ut projiciens animam suam in mortem non aliqua contristatione turbetur, quippe cum ipse omnium virtutum Dominus, ipse princeps fidei, ipse Filius Dei, qui antequam in tempus crucis veniret, ac fiducia loquebatur ut diceret: Nemo au- B Ideo illic et Joannes primus præcursor auditur, et feret animam meam a me, polestatem habeo ponendi animam meam el iterum resumendi eam (Joann. x, 18); idem tamen in proxima hora mortis, perturbata est, inquit, anima mea usque ad mortem (Marc. xiv, 34 ); et, Pater, si fieri potest, transeat calix iste a me (Matth. xxvi, 39), et in novissimo gemitu : Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Matth. xxvII, 46)? Ita et psalinus iste imaginem persecutionis in ordinem ostendens, quantæ conflictiones tribulationes que sustinendæ sint justo, per quas tentanda et probanda sit fides ejus; ideo ait, VERS. 7: Deus meus, turbata est in me anima mea. Quis enim est cujus non turbetur anima in tempore persequentium nomen Dei? Præter illam enim necessitatem fragilitatis humanæ, præter corporales trepidationes, est quædam peculia- C ris fidei perturbatio, cum videantur persecutores nominis Dei increscere et dominari, nec vindicare Deus famulos suos, nec subvenire tribulationibus eorum, nec extendere adversus inimicos suos potentem dextram suam. Et ideo quia nemo in hujusmodi tempore sensum judiciorum Dei retinet, pulchra est illa exclamatio Domini: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Ibid.)? qua ostendit se non intelligere causam quare sit derelictus. Et si ille sapientiæ magister et enarrator Patris, Filius sic perturbatur, ut interroget Patrem ut quid dereliquisset ; quid facient reliqui quamlibet justi, cum judiciorum Dei altitudines supervenerint eis? Verumtamen docet psalmus, quid in his perturbationibus retinere et solum facere debeamus. Oportet enim omnem virum justum cum D tentatur, cum tribulatur, cum angustiatur, cum in perturbatione animæ venit, etsi quare hæc sibi accidant non intelligit, fidem tamen non relinquere, nec condemnare credulitatem, quam docuit propheta dicendo Propterea memor ero tui, Domine, de terra Jordanis et Hermonis a monte modico. Nam quia perturbata est in me anima mea, propterea, inquit, memor ero tui de terra Jordanis et Hermonis. 'In terra enim Jordanis introitum significat repromissæ hæreditatis populo Israel.Et quoniam nos spiritualibus spiritualia comparantes, nobis hæreditatis introitus fides existimatur. Hæc est enim janua repromissionum nostrarum. Itaque ubi initium fidei nostræ PATROL. IX.

9. Merito igitur caput Hermon initium fidei vocatur: unde memores nos esse oportet salutare vultus nostri Deum nostrum, quotiens in tentationibus anima nostra turbatur. Initium enim fidei simplex prima credulitas, qua via intramus ad fidem Dei per Jesum Christum. Sapientia vero inter perfectos quæritur(1 Cor. 11, 6): quæ varietates sint judiciorum Dei, quæ altitudines cogitationum ejus. Ita etsi in tempore persecutionum, in perturbatione mortis instantis defecerit sapientia, initium tamen fidei non relinquatur : sed saltem simplici illa et nuda credulitate memores simus Dei, scientes quia non habeat in nos inimicus potestatem, nisi quantum permittitur. Non abutamur tamen insipientis mulieris jactatione, qua dictum est : Ubi sunt opera justitiæ Dei? Job, quid profuit timor Domini (Job. xxII, 3)? Sed quoties in hanc perturbationem veniet cogitatio, justum erit secundum hujus psalmi doctrinam dicere: Deus meus, perturbata est anima mea; propterea memor tui ero de terra Jordanis et Hermonis de monte modico. Ergo et significanter monti Hermoni modici addit appellationem : fidei enim initium mons pusillus, et cui multæ ascensiones usque ad regnum cœlorum per contumelias, per injurias, per tribulationes, per mortem crucis credere in Deum primus ascensus est: quoties enim in illo vertice amarissimo crucis perturbabitur anima mea de initio fidei, de monte modico; memor ero, Domine, qui es salus vultus mei.

10. Abyssus enim abyssum invocat in voce cataractarum tuarum, id est fluctus tentationis Dei, qua terra patietur: quia altitudines cogitationum et judiciorum ejus quis novit? Diluvium est sensus Domini, cujus magnitudinem ostendere volens justus, quoniam de tribulationibus suis loquebatur: Abyssus, inquit VERS. 8, abyssum invocat, in voce cataractarum ejus. 11. Omnes altitudines tuæ et fluctus tui super me transierunt. Reddit causam cur turbata est anima ejus : 29

907

SANCTI HILARII EPISCOPI TRACT. DE PSALMO XLI.

908

abyssus enim abyssum invocat in voce cataractarum. A tus, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os

Prælocuti quidem jam sumus, quid esse abyssum puta-
verimus; reddimus tamen rationem quid de hoc ipso
propheta ait: Judicia tua, Domine, abyssus multa (Psal.
xxxv, 7): magnum enim profundum est in altitudi-
nes judiciorum Dei, quasi in nos ita frequenter ut ju-
dicium judicia consequantur quæ caro emergat, quæ
caro sustineat? Vide apostolum, licet in pace tracta-
ret, intendens tamen mysterium Dei, perturbatus ex-
clamat: 0 altitudo sapientiæ et scientiæ Dei! quam
inscrutabilia judicia ejus, quam investigabiles viæ ejus
(Rom. x1, 35)! Hæc igitur altitudo cordis Dei recte
abyssus nominatur, cujus profundum nemo cognos-
cit multæ enim altitudines, ubi nullus est finis. Et
merito hic nos abyssus ad abyssum invocat in voce
cataractarum tuarum. Species quasdam abyssorum B
constituamus, quo tractatus magis luceat. Ecce Filius
Dei in multis signis et virtutibus veniens curat multo-
rum varias ægritudines, et accusatur quod faciat sa-
nitates. Quis unquam male audivit qui bene fecerit ?
Et admittit Pater tam impiam contumeliam Filii sui :
ecce una abyssus. Judicia Dei struuntur, comparantur
falsi testes quasi adversus blasphemum et irreligio-
sum, cum esset solus verus Dei testis: et dicunt im-
pii testimonium, et obtinent causam ecce altera
abyssus consequitur priorem. Colaphizatur, flagella-
tur, in ludibriosum habitum componitur, exsultat et
subsannat inimicus, in Filium Dei longa omnis transit
impietas ecce jam tertia abyssus supervocatur,
damnatur in cruce gloriæ Dominus, inter latrones et
impios deputatur. Vide quanta judicia abyssus con- C
sequatur, ut merito ab hoc dici possit: Omnes altitu
dines et fluctus tui super me transierunt.

suum (Isa. L111,7). Est et alia vox: Foderunt manus meas

et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17). Est et illa vox: Diviserunt vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Ibid. 19) : el in sili mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII,22). Et quid necesse est nunc omnes voces cataractarum referre, cum pleni sunt libri prophetarum de contumeliis et passione Domini? Quoniam ergo omnes prædicationes etiam rerum gestarum fides secuta est, in hanc vocem cataractarum abyssus abyssum invocavit, ut suppleret scilicet effectus sonos earum. Igitur quia de talibus abyssis loquebatur propheta, opportune subjungens ait :

12. Et hic jam satis dictum puto. Sed ne aliquis requirat et studio præterisse nos existimet, quid sit quod ait: In voce cataractarum tuarum abyssus abyssum invocat, modice de cataractarum voce repetamus. Habent utique hæ visibiles aquarum cataractæ voces suas, quia emissiones fluminum sonare et strepere necesse est. Et quotics ex infinito lacu stagnorum vel fontium eructatione surgunt in exitum flumina, cujus profundum nequaquam deficere et exhauriri queat; bene de his dicitur abyssus abyssum invocat in voce cataractarum. Sed nos meminisse debemus de quibus abyssis loquatur propheta, de quibus etiam prælocuti sumus. Itaque et cataractas ho- D rum nosse debemus: omnes autem eructationes judiciorum Dei per voces prophetarum invenimus sonuisse, quas hic cataracias appellatas existimo. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum. Post prædicationem prophetarum consecută sunt Dei judicia, et velut vocarunt se in illam vocem quam præmiserat ut sequerentur. Vox cataractæ fuit: Opprimamus justum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et Filium Dei se nominat (Sap. 1, 12). Altera vox cataractæ est: Sicut ovis ad victimam adduc

13. VERS. 9 et 10. Inter diem mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte manifestavit : apud me oratio mea Deo vitæ meæ : dicam Deo, susceptor meus es, quare oblitus es? Dat videlicet doctrinam et consolationem omnibus justis, ut si ex multis tentationum fluctibus operti, perturbationem sensus patiuntur, quæ tenebræ oculorum nox vocatur; meminerint quia semper in hanc noctem manifestatur misericordia Dei potens, nisi sit tempus causa miserandi. Sed cum in periculum venerimus, et perturbatio ex desperatione vitæ quamdam cordi nostro fecerit noctem, tunc si potuerimus dicere: Apud me oratio Deo meo dicam, susceptor meus es, quare me dereliquisti? Hoc ergo in nocte retinendum est; et cum cæteri sensus perturbantur, hoc tamen deficere non debet quod clamemus ad Dominum: quare me dereliquisti ? de quo sermone prius tractavimus: quia etsi causa judiciorum Dei non intelligamus quare nos in aliquibus tentationibus relinquat; deficere tamen nos non oportet, quin ab ipso misericordiam deprecemur.

14. Quare, inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus, VERS. 11, et confringit ossa mea? Hæc ergo semper etiam in nocte apud justum erit oratio ejus. Quod autem ait : Confringit ossa mea : non utique, proxima mors, subintelligendum est; sed quia bic in tribulatione frangebatur patientia ejus, quæ est stabilimentum et fortitudo mentis nostræ, sicut ossa sunt corporis ossa patientiam vocavit, quæ cum assiduis tribulationibus confringetur dum confringit, ait, ossa mea, improperabant tribulantes me, cum dicerent quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed licet hanc gravem manum sentiat justus, quid tamen fieri necesse sit, et quod remedium obtinendum sit in persecutionibus, docet dicens, VERS. 12: Ut quid tristis es, anima mea, ut quid conturbas me? Spera in Deum, quia confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Quo nobis proposito exemplo, si qua vexatio, si qua pressura, si quod improperium nominis Dei venerit super nos, si tristis erit anima nostra, si perturbabitur, nos dicamus: Spera in Deum, quia confitebor illi, protegente Jesu Christo Domino nostro, cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ADMONITIO

DE COMMENTARIO IN EVANGELIUM SANCTI MATTHÆI.

I. In Scripturis exponendis qui primas inter Latinos A habet: Et liber hymnorum, et mysteriorum alius, et

Ililarius obtineat. Quid senserit de Tertulliani scriptis.

- Versionem tractatuum Origenis in Lucam nonnullis a se exposcentibus, hune Hilarii Commentarium una cum altero Victorini misit Hieronymus, gratulans quod Scripturis exponendis jam pridem ipsi etiam Latini operam navassent. Commentarios, inquit prologo, qui Origenis in Lucam explanationi præfixus est, viri eloquentissimi Hilarii, et B. mar tyris Victorini, quos in Matthæo diverso sermone, sed una gratia Spiritus ediderunt, post paucos dies ad vos mittere disposui, ne ignorelis quantum nostris quoque hominibus (Latinis videlicet) sanctarum Scripturarum quondam studium fuerit. Quibus verbis quodam pacto indicat Hieronymus, sacrarum litterarum intelligentiam hactenus e Græcis quæsitam, et necdum bene notos qui ex Latinis idem studium suscepissent. Ipse in lib. de Script. eccl, si Victorinum excipias, qui etiam non æque latine ut græce noverat, nullius ante Hilarium in Scripturas operam memorat, nisi Rhætici Heduorum episcopi in Cantica, et Fortunatiani Aquileiensis in quatuor Evangelia brevi et rustico sermone. His autem cum æqualis fuerit Hilarius, primas ei inter Latinos Scripturæ interpretes dare si non licebit; licebit certe cum primis eum accensere. Dubitari etiam potest, an Matthæi evangelium ab ullo Latinorum ante se explanatum scierit. Neque enim videtur expositionem illius aggressurus fuisse, si hoc latine jam confectum rescisset; cum vel in orationem Dominicam, ut testatur ipse c. 5, idcirco dumLaxat scribere supersederit, quia eamdem Cyprianus explicasset. Quo in loco non silet aptissimum etiam de eadem oratione volumen a Tertulliano scriptum, sed ob errorem consequentem hominis detractam scriptis probabilibus auctoritatem. Egre quidem daretur Victorini opera eum ignorasse, si cum Mariano in editione Hieronymi de Script. eccles. idem Victorinus Pictaviensis, et non potius cum mss. aut PiLavionensis, aut Petabionensis, aut Poetabionensis, aut denique, quod habet Germanensis codex litteris Merovingicis exaratus, Pectabionensis in superiore Pannonia episcopus scribendus esset. Sed et ex Hieronymo jam audivimus commentarios utriusque diverso sermone fuisse conscriptos. Itaque dum in his aliorum sententias affert Hilarius, non tam Græcos intelligendus est memorare, quam Latinos.

Il, An in hoc opere quidquam ex Origene mutuatus sit. Non desunt qui putent, illum ut in psalmos, ita et hic in Matthæum, Scripturæ sensus ex Origene fuisse mutualum. Hieronymi verba lib. de Script. eccl. ambigua sunt, cum Hilarii opera recensens hæc

B

C

D

commentarii in Matthæum, et tractatus in Job, quos de græco Origenis ad sensum transtulit. Anceps enim est, an solos tractatus in Job velit ex græco Origenis translatos, an etiam cum iis Commentarios in Matthæum. At ambiguitatem ipse solvit epist. LXXV, adversus Vigilantium, a quo accusatus quod Origenis lectio familiaris ei fuisset, cum primis reponit: Si hoc crimen est, arguatur et confessor Hilarius, qui psalmorum interpretationem et homilias in Job ex libris ejus, id est, ex græco in latinum transtulit. Neque enim hoc loco, ad majorem causæ suæ defensionem, Commentarios in Matthæum silentio prætermisisset, si eos etiam credidisset ex Origene translatos. Sed et hoc ipsum magis patet ex initio apologiæ ipsius adversus Ruffinum, ubi enumerans antiquos Origenis translatores, statim profert Hilarium confessorem, qui quadraginta ferme millia versuum Origenis in Job el psalmos transtulit. Certe in promptu ei magis erat commentarium integrum, quam tot versuum millia recensere. Aut si ex numero versuum putavit partes suas juvari, quidni ex multitudine operum? Quid quod Origenis traclatus expetentibus hoc Hilarii opus promittens, non mandat Origenis sententiis refertum, sed gratia Spiritus?

III. Stylus. Sed neque hujus commentarii cum lucubrationibus iis, quas ex Origene in Matthæum habemus, frequens admodum occurrit consensio. Hoc vero maxime ab iis dissentit, quod rara in rerum enarratarum probationem Scripturarum adducantur testimonia. Nusquam etiam latius divagatur oratio; sed prope semper sermo concisus, et paucis complectens multa: quod ab Origeniana discendi ratione procul abest. Brevitati autem dum studet Hilarius, nonnulla passim reticet verba, neque semper accuratis grammaticæ legibus adstringitur. Sed et quosdam Scripturae locos ita leviter tangit, ut interdum menti non occurrat quid velit, nisi partem Evangelii quam explanat prælegeris. Ipse ut plurimum evangelica dicta gestave strictim percurrendo ea animo sistit. Tum litteræ sensum nonnunquam paucis indicat. At præcipuus ac fere totus illius labor est in spiritalibus et abstrusis sensibus investigandis.

IV. Interpretandi ratio. — Non enim tantum vetus instrumentum, sed etiam novum, præter simplicem intelligentiam, altera etiam altiore, interiore et spiritali refertum esse existimabat: Sermo Dei, inquit cap. 12, n. 9, dives est, et ad argumentum positus intelligentiæ plurimam de se exemplorum copiam præbet: et vel simpliciter intellectus, vel inspectus interius, ad omnem profectum est necessarius. Sed relictis his quæ

ad communem intelligentiam patent, causis interioribus ▲ goga, Judæorum et Gentium seu Christianorum immoremur. Quibus verbis declarat, duplicem illam intelligentiam utilem ac necessariam esse, se vero interiori potissimum et spiritali adhærere; et hoc quidem, quia simplex cuique per se obvia, communem captum non superet.

V. Ex intimis ipsius Scripturæ sensibus est petita. Hanc autem adorsus interpretandi rationem, se non propriam animi sententiam sectatum, neque ad cogitata Scripturas, sed ad Scripturas cogitata accommodasse cap. 7, n. 8, profitetur his verbis: Non nos intelligentiam fingimus; sed gesta ipsa intelligentiam impertiuntur. Neque enim res intelligentiæ, sed rei intelligentia subsecundat. Fatetur quidem c. 19, n. 4, ut et sæpissime alias, quod res omnes, quæ scriptæ sunt(in evangelio) gestæ effect æque sunt. At statim admonet ea, quæ sub Deo (Christo) agebantur, præsentium effectibus, consequentium formam prætulisse: atque ita semper in Scripturis cœlestibus sermonem temperatum fuisse, ut non minus his quæ gerebantur, quam eorum quæ gerenda essent similitudini convenirent.

[ocr errors]

B

VI. Qua ratione indaget quod Spiritus sanctus latenter significavit. Ea ut assequatur, quæ in evangelicis scriptis dictisve præfigurari sibi persuasum est, observare solet ordinem rerum gestarum, verborum proprietates, nec non locorum, temporum ac personarum rationem : hisque omnibus probe perpensis atque perspectis, contendit nonnumquam fieri vix potuisse, quin, præter litteræ sensum, alium quemdam spiritalem nobis Spiritus sanctus significare voluerit. Eam ob rem factum esse putat, ut C nonnihil aliquando ad perfectam rerum præsentium tractationem desideraretur. Sicut in cæteris admonuimus, inquit cap. 21, n. 13, hic quoque meminisse nos oportet, rationi rerum præsentium aliquid interdum ea conditione deesse, ut futurorum species sine damno aliquo præfigurata (f. præfigurantis) efficientiæ expleatur.

VII. Hoc semper præstat salva historiæ veritate. Hujus autem spiritalis intelligentie, rerum circumstantium ratione habita, necessitatem ita quandoque exprimit, ut nisi sæpe sæpius obtestatus esset, illibatum se velle litteræ sensum, hunc prorsus repudiare videretur. Crederes, verbi gratia, cap. 10, n. 17, eum negare, verbis: Veni enim separare filium adversus patrem, etc., ullam a propinquis carnalibus præcipi separationem, nisi eam jam antea cap. 4, n. 19, ubi ipsi scandalo sunt, omnino,necessariam eorumdem verborum auctoritate docuisset. Quibuslibet igitur verbis declaret aliquid in Scripturis aliud, quam quod sonat, intelligendum esse, hoc ita accipiendum est, ut, quemadmodum monet cap. 2, n. 2, meminerimus veritatem non idcirco corrumpi, si gerendis rebus interioris intelligentiæ ratio subjecta sit. Quod etiam in Psal. cxx, n. 5, tradidit his aliis verbis: Fides historiæ non periclitatur, si rebus effectis inesse et connexam sibi extrinsecus significantiam existimemus. Dum autem sedulo quærit quod sub dictis gestisve evangelicis latet, nihil ei occurrit familiarius, quam legis et Evangelii, Ecclesiæ et Syna

status, quem iis dictis ac gestis præformatum esse enarrat. In his sat celebris est Judæorum distinctio, corum videlicet paucorum numero, qui Evangelio paruerunt, et eorum longe plurimorum, qui restite

runt.

VIII. Operis hujus nomenclatura. An vero ad populum ista peroraverit, incertum. Immo cum cap. 19, n. 11, libri nomine hoc opus ipse nuncupet; certum est non in modum concionum in lucem fuisse editum. In quibusdam mss. inscribitur: Tractatus super Matthæum; in aliis: Expositio super Matthæum ; in cæteris : Commentarium super Matthæum: quo nomine constanter ab Hieronymo appellatur, ipsomet Hilario suffragante, cap. 5, n. 1, ubi de oratione Dominica commentandi necessitate se a B. Cypriano liberatum memorat.

IX. Indubitatus est Hilarii fetus. - Nihil est cur in illis commentariis Hilario asserendis diutius immoremur. Non enim tantum antiqui tradidere commentarios in Matthæum ab illo editos; sed et cum iis quos præ manibus habemus consentiunt, quæ ex illis descripsere Hincmarus lib. de Prædest. c. 25, Augustinus, post Pelagium, lib. de Nat. et Grat. c. 62, et Hieronymus epist. CXLV. Qui quidem quanti illos fecerit, initio hujus admonitionis jam audivinius. Dicere etiam liceat Ambrosium ex iis plurimum profecisse. Certe Lucam exponens, iis in locis in quibus hic evangelista cum Matthæo convenit, sententias ut plurimum aut imitatur, aut memorat, quas in his commentariis noster Hilarius consignavit.

X. Præfatio deest quam ediderat. -Hos præfatione auctos viderat Joannes Cassianus. Sic enim lib. vn de Incarn. c. 24, postquam plura retulit ex libris Hilarii de Trinit. excerpta, subjicit : Item ejusdem in proœmio expositionis Evangelii secundum Matthæum : Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus Deus nostri causa homo, id quod tum non erat, gigneretur. Item in eodem : Tertium deinceps illud congruum fuit, ut quia Deus homo genitus in mundo, et cætera. Præfationem eamdem viderat et Alcuinus. Quamquam suspicamur vehementer, ex ea illum nihil aliud vidisse, quam quod apud Cassianum legerat. Hujus quippe verba describens post medium lib. IV contra Felicem Urgel. sic habet: Hilarius D (ex Cassiano addendum vir) virtutum omnium atque ornamentorum, et sicul vita, ita et eloquentia insignis, in libro fidei secundo, etc. Idem in proœmio expositionis Evangelii secundum Matthæum : Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus Deus nostri causa homo cognosceretur. Sed et ex ipsismet Hilarii verbis initio num. 2, cap. 1, apparet aliquid nobis deesse, in quo de Christi generatione præfatus sit.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »