Obrazy na stronie
PDF
ePub

nis audivit in qua regina Ecclesiæ figura est, quæ A peregrina et incognita pœnitentiæ credidit, et sapientiam desideravit audire.

Quia illic sederunt sedes in judicium, sedes super domum David. Sicut enim in cæteris locis nonien Dei ex corpore est; nunc quoque Scriptura ipsum Deum David nuncupat, nomen ei ex parente carnis

assumens.

Rogate quæ ad pacem sunt Hierusalem. Rogate non orandi, sed interrogandi sermo est: pacem discere in voluntate est audientium. Cum enim de pace ejus interrogaverint, tunc lætabuntur, tunc confidenter dicere poterunt: in domum Dei ibimus. Dehinc sequitur pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Pax atque virtus domus hujus invicem connexa sunt sibi. Sed in omni genere civitatis nihil neque firmius, neque utilius, neque excelsius turribus est. Nam cum de pace virtutis memoria esset, abundantiam beatitudinis perfectæ civitatis hujus principibus populorum, tamquam firmissimis et gravissimis deputavit, dicens:

Et abundantia in turribus tuis: Per quod intelligitur, abundantiam hanc non promiscuam omnibus esse; sed Fidelium tantum, et Sanctorum virorum, qui cæteris velut turribus ædificiorum emineant; id est Patriarche, Prophetæ, Apostoli, Martyres; de quibus Dominus in Evangelio ait: Pater, pro his le rogo, ut omnes unum simus (Jo. xvn, 21): hic est Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in secula.

INCIPIT PSALMUS CXXIV.

FELICITER CANTICUM GRADUUM.

Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion non commovetur in æternum; qui habitat in Hierusalem, montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui.

Et Dominus in circuitu populi sui ex hoc et usque in seculum. Hoc in loco in circuitu populi Evangelium significat. Namque cum ad Moysem Dominus dixisset: Ecce angelus meus antecedet te; ille respondit: Nisi tu mecum ambules, ne me expellas hinc (Ex. xxxш; 34. xxxi, 15). Bonum quidem præsidium Augeli, sed melius Domini: multis enim anima nostra laqueis appetitur, multis adversus nos armis dimicatur. Sciens ergo Dominus non adversus carnem et sanguinem nobis pugnam esse, sed adversus mundi hujus potestatem, ait Evangelia consummans: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem sæculi (Matth. xxvIII, 20).

Qui non relinquit virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi in iniquitate manus

suas.

In virga potestatem intelligi convenit. Virgam accepit Moyses, qua posset facere signa fuit et virga Aaron, fuit et virga Pharao, fuit et virga Nabuchodonosor. Ergo in circuitu nos Deus custoB dit; ne super sortem nostram peccatorum virga derelinquatur. Veniunt quidem tribulationes, sed non permanent veniunt persecutiones, sed non persistunt. Non enim super sortem nostram peccatoris virga derelinquitur; Dominus namque in circuitu populi sui est in æternum. Quam autem retributionem a Deo mereatur is, qui ab omni iniquitate manus suas abstineat, insequitur dicens :

Est enim mons Sion civitati Hierusalem imminens est autem eadem civitas ita posita, ut circa ipsam plures sint montes. Qui ergo confidit in Do- C mino, illum profectum habebit, ut sit sicut mons Sion. Non enim Hierusalem ipsa sanctificationem habitantibus afferebat, ut habitatio ejus firmata esset æterna cum exinde sacrilegia, cædes prophetarum, judicium mortis in Deum, fuga Apostolorum, Crucis scandalum sit. Habitantes autem in eam quoties captivi? quoties perempti? ad ultimum civitas eadem funditus diruta est. Hierusalem itaque eversa populi ejus exstincti sunt: hodie in ca non Sacerdos, non Propheta, non princeps. Et quomodo habitatio ejus non commovebitur in æternum? et Dominus in circuitu populi ejus? sed quia in hoc monte fructus Prophetiæ nullus est, quid in monte intelligi oporteat Esaias docet, montem Domini excelsun. significans ad quem gentes venture essent. Ecce millo in fundamenta Sion lapidem præclarum, electum, angularem, pretiosum; et qui credit in eum non conjundetur (Es. xxvIII, 16). Hoc in loco fundamentum Christum significat; per quem beata iila Ecclesia intelligi videtur, quam Apostolus alic nomine Hicrusalem nuncupat dicens: Quæ nunc est Hierusalem serviens cum filiis suis ( Gal. iv, 25): ca autem quæ sursum est Hierusalem, libera esí, quæ es mater nostra. Habemus ergo montem Sion Domini, habemus et civitatem Dei Hierusalem: & romet. montis interpretatio est speculatio. Sequamur ergo Apostolum, sequamur Evangelium, sequamur Prophetas. Confidamus in Domino, qui mons dictus est habitemus nunc in Ecclesia Hierusalem, quæ non move tur in æternum.

D

Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

Nam retributio ut bonis, ita et malis non deest; sicut subsequitur :

Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Qui enim operatur iniquitatem, legis alienus est: qui autem declinat ex lege, transgressor est legis. Ab his ergo mens nostra alienanda est, ne adducatur homo cum operantibus iniquitatem. Qui enim ista universa observaverit homo pacificus, non derelinquit super se virgam peccatoris; sed fide perfecta permanet in æternum : et audiet pro meritis sibi dici Pax super Israel. Ille est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in secula.

INCIPIT PSALMUS CXXXII. Ecce quam bonum est et jucundum habitare fratres in

unum.

Bonum et jucundum est in unum habitare fratres. Cum in unum habitant, conventu Ecclesiæ congregantur cum fratres nuncupantur unicæ voluntatis charitate concordes sunt. Ad primam enim Apostolorum prædicationem hoc magnum præceptum fuisse legimus quod dicitur: Erat enim omnium credentium cor, et anima una (Act. iv, 32). Hoc itaque populo Dei congruit, sub uno Patre fratres esse, sub uno Spiritu unum esse, sub una domo unanimes incedere, sub uno corpore unius corporis membra esse. Jucundum et bonum est habitare fratres in unum. Comparationem vero hujus boni jucundique Propheta constituit,

dicens :

Sicut unguentum de capite, quod descendit in barbam, Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus. Aaron unguentum, compositio fuit ex odoribus, unde unguitur in sacerdotem. Hanc consecrationem primum Sacerdoti suo Deo esse complacuit. Dominum quoque nostrum invisibiliter unctum esse a consortibus suis. Unctio ista terrena non est: non cornu, ut reges unguebantur, sed oleo lætitiæ unctus est. Denique post hanc unctionem Aaron.....

EPISTOLA NUNCUPATORIA

EDITIONIS BENEDICTINE

EMINENTISSIMI D. D. CESARI ESTREO S. R. E. CARDINALI.

doctoralem te disponebas, quam edito singulari eruditionis specimine, anno ætatis vigesimo primo nondum absoluto, summo omnium plansu assecutus es; deinde in variis actionibus tanto studio, tanta felicitate ac dexteritate asseruisti, ut nulla vel rèpentina occasio te umquam imparatum invenerit, nulla, quantumvis difficilis et ardua, turbatum te et anxium effecerit.

Inter præcipuos studiorum nostrorum, immo et A in prolusionibus istis publicis, quibus ad lauream totius Congregationis nostræ patronos ac fautores, cum te jam dudum in primis suspiciamus, EMINENTISSIME DOMINE; nemini mirum videri debet, quod S. Hilarii Opera, quæ novis recognita curis, et pro modulo a nobis illustrata in lucem denuo prodeunt, Eminentiæ tuæ nuncupemus et offeramus. Nam post tot honorifica testimonia, quibus non modo universum cœlum nostrum, verum etiam quorumdam e sodalibus nostris, tum in sanctorum Patrum scriptis recensendis, tum in eruendis venerande antiquitatis monumentis labores summis Pontificibus, sacro Collegio, totique Romanæ curia approbare dignatus es; sane committendum non erat, ut tam propensa in nos benevolentia et humanitas debita grati animi testificatione fraudaretur. Quod repugnante æquitate ne eveniret, nihil opportunius aptiusque nobis succurrere poterat, quam nova hæc magni Hilarii Operum editio, quæ, si quidem præsentium ac futurorum hominum oculis indigna non erit, beneficentiam istam reddet immortalem.

Neque vero tam bonum et idoneum pro nobis vadem, uti speramus, recusare volueris, EMINENTISSIME DOMINE, utpote qui et solvendo non impar sit, et futurus debitor minime morosus et ingratus, qualem certe vel optare potuisses. Si enim generis claritatem quæris, eximius ipse inclyte gentis Estrææ splendor: fuit ille, quod ex Fortunato discimus, inter Gallicanas familias lampade nobilitatis non obscurus (Fortunat. lib. 1 Vit. S. Hilarii; Hier. præf. in lib. 11 Comm. ad Gal.). Si candorem, si generosum pectus, quæ sunt animi tui dotes, amas: idem erat gratia generositatis el nitore pectoris ornatus. At fortasse eloquentiam, vir ipse eloquentissimus, ulterius cupis: Rhodanum eloquentie eum vocat Hieronymus. Placet libertas dicendi, qualem in Romanis illis comitiis sæpius exhibuisti? Nemo Hilario in dicendo liberior aut constantior, vel Constantio Augusto teste. Denique si fidei catholicæ amorem ardentissimum probas, ut certe probare te demonstrant, quæ ad detegendam et in ipsomet ortu suo configendam nefariam hæresim cum Eminentissimis collegis tuis nuper præstitisti fuit Hilarius religionis columna quæ nutantem fulsit Ecclesiam, ejusdemque beneficio Gallia monstra non habuit, hæresis periculo ab ipso liberata : qui permensus est orbem terrarum malo perfidiæ infectum, ut cunctos ad emendationem et pœnitentiam revocaret. Unde ab eo quæsitum in concilio Seleuciensi, quæ esset Gallorum fides, ibique in spectaculum mundi productus est: Tu vero in Europa theatrum identidem productus, Gallicanæ Ecclesiæ fidem ac Regni jura, primum quidem PATROL. IX.

:

B

C

D

Jam vero quanta reverentia Magnum Gallicane ecclesiæ Præsulem, pervigilem atque indefessum domus Dei speculatorem suspicies, cum tu ipse ecclesiæ Laudunensi, meritorum magis quam ætatis habita ratione, nominante rege præfectus, assiduus in lustrationibus parochiarum, sedulus in celebrandis ordinationibus, frequens in administrando populis tuis confirmationis sacramento, quorum numerum pene incredibilem sacra unctione tinxisti, quibus senectus et invaletudo decessoris tui hoc beneficium neraverant; imperatis per universam diœcesim de rerum ecclesiasticarum usu atque doctrina certo tempore recurrentibus col. loquiis, clero ad exactiorem disciplinam revocando, erecto a fundamentis seminario, fundato in commodum egenorum utriusque sexus, puerorum, senum, invalidorum. tam urbis, quam universæ diœcesis xenodochio, monitis, adhortationibus, edictis abunde ostenderis, quid deceat ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, quos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei? Cum autem Romam evocatus, ac sacro Cardinalium coetui adscriptus, Ecclesiæ et regni negotia per plures annos sustineres; ne tot recte instituta in diœcesi Laudunensi longiori absentia detererentur, annuente rege, ex tua gente tibi successorem delegisti, qui quæ a te optime præstita ac stabilita fuerant, non modo servare, sed et consummare posset, consiliorum tuorum non solum particeps, sed æmulus, qua in re nequaquam te divina bonitas destituit, aut fefellit eventus. Ad hæc cum jam plurimas Galliarum dioceses exortæ dissensiones invasissent, et ipsimet episcopi in adversas partes distrahendi viderentur; a studio partium alienus, veritatis et subjectionis amans, ea æquitate, ea prudentia ecclesix Laudunensi prospexisti, ut pacata semper et ab his procellis libera tutaque exstiterit. Nec privatæ tantum ecclesiæ tuæ tranquillitati studuisti, verum dum de componendo tanto negotio, sedandisque contentionibus, quæ in apertam discordiam erumpere potuissent, ageretur; accersitus a rege, Pontifici gratus, nemini suspectus, quis nescit quam egregie, quam feliciter laborasti in restituenda Ecclesiæ Gallicanæ pace, quæ viget adhuc, et tam altas

1

radices egit, ut victuram semper, duraturamque spe- A ignota loquimur. Vivunt adhuc tam splendidi facinoris remus?

Et quid mirum, si tanta facilitate res maximas fidei tuæ commissas geris, qui ab illustrissimo parente, in Romana legatione res Gallicas fortiter agente, fueris ad difficiliora negotia sermonibus et exemplis pene adhuc puer informatus! Scilicet, quod ex summo genere, pacis bellique muneribus clarissimo, ortus es, et quod in urbe Roma educatus, hæc te et ad purpuram, et ad magna quæque gerenda natum portendebant.

Quam non vanum omen fuerit, testantur variæ, quas in Germania, Lusitania atque Italia, præsertim vero in ipsa urbe Roma gessisti legationes, quibus tanta diligentia perfunctus es solus, ut nulli umquam negotio defueris; tanta religione ac charitate cum aliis B ut laudis emulatione ne latum quidem unguem ab of ficii sedulitate deflexeris. Sed, quod in ecclesiastico viro summopere laudandum est, gravissimis licet immmersus negotiis, amorem quem in litteras et in litteratos juvenis conceperas, ætate progrediente non minore studio retinuisti; et sicut illas neglexisti numquam, ita hos singulari semper benevolentia es complexus.

Quid dicam regias affinitates, quas dum regni commodis inservis, Estrææ genti tot olim titulis decoratæ adjunxisti? Verum ad laudum tuarum cumulum sufficit regis omnium maximi tam benigne, tam strenue, tam constanter impensum pro obtinenda tibi purpura patrocinium cujus adeo excelsum et honorificum de te judicium, purpuræ ipsi non impar, insigni fidei C et subjectionis exemplo confirmasti, cum oblatam didignitatem ea conditione quae mandatis regiis minus consona videbatur, pari constantia recusasti. Non

præclari testes, ejusque memoria vigebit semper apud posteros. Non miramur itaque si te factorum gloria ubique sequitur, quæ utinam sic ad posteros pertingat, ut inscribatur æternæ illi memoriæ, cui nihil perit: quemadmodum Hilarii fama, non contenta Gallia terminis, exteras etiam nationes, immo et cxlos ipsos implevit, meritorum gratia percurrente, idque efficiente, ut in utroque orbe sanctissimi Pontificis gloria militaret.

Dum in hæc vota desinímus, modestiæ consulimus tuæ, EMINENTISSIME ECCLESIÆ PRINCEPS, quæ nec se immodicis patitur onerari præconiis, nec cum Magno Hilario conferri. In eo siquidem multa suspicis imitatione, immo et admiratione digna, zelum pro catholica veritate et pro justitia intrepidum, fortes pró religione apologias, diuturnum exilium, aliaque præclara facta, quæ gloriosum Christi Confessoris titulum ipsi compararunt: quod unum sane quibus vis elogiis illustrius merito existimas.

Tanti Doctoris ac Pontificis Opera tuis auspiciis, VIR EMINENTISSIME, dom committimus, non Hilario ipsi, sed nobis, studiisque nostris patrocinium ex le conquirimus: quod cum antehac immeritis præstiteris, in posterum, uti ex tua benignitate sperare licet, Hilario suffragante non denegabis. Nos vero gratias tibi habebimus immortales, quod tam facile te exorari patiaris; gratiam singularem Hilario, cujus benelicio effectum est, ne simus ingrati: eritque hæc ejus Operum editio perenne observantiæ in te nostræ, adeoque grati aními monumentum. Ita vovent Eminentiæ tue

Addictissimi et obsequentissimi Monachi Benedictini Congregat. S. Mauri.

PRÆFATIO GENERALIS.

Ecclesiam sincere diligere, et inclytum illius defensorem Hilarium summa observantia noa colere difficillimum est. Dum viveret, nescio quas gravitatis simul et benignitatis notas præ se ferebat, ut cum catholicorum dux, hæreticorumque terror esset, utrorumque tamen non admirationem solum, sed et reverentiam sibi conciliarit. Eum quidem nonnulli per fraudem oppugnare, at coram illi resistere nemo umquam ausus est. Illorum dolis ab Occidente divulsus, non tam huic parti ereptus visus est, quam Orienti datus, ut nulla pars orbis illius lumine non frueretur. Tum enim Occidentis ecclesiæ consilia ipsius exquirere non desierunt, ut eorum sapientia regerentur, et ipsi morem gerere Orientis episcopi paulatim assueverunt. Quocirca tenebricosa hæresis, quæ in iis regionibus principatum tenebat, tanti sideris accessum sustinere diutius non valens, sibique aut cedendum, aut Hilarium e finibus illis exturbandum esse

D

prospiciens, eum nova splendore Galliis reddidit, cujus lucem extinguere se posse arbitrabatur. Inculpatum virum, in quem adversarii, calumniandi arte pollentes, non potuerunt tunc quidquam excogitare criminis, quo ipsum perderent! Felix culpa unica ei objecta, quod hæresis eo præsente nulla pace frui nihilque moliri sineretur! Et vero reditu ipsius in nihilum cessit, quidquid ante in Italia, Illyrico, Gallia tentaverat et apud omnes constitit, unius Hilari beneficio nostras (nominatim) Gallias a piaculó hæresis liberatas. (Sulp. Sev. lib. n Hist. sac.)

2. Hæc et alia fortissimi confessoris gesta qui probe consideraverit, facile assentietur eum Ecclesiæ datum, ne portæ inferni adversus illam prævalerent: neque inficias ibit, summa cum veneratione a catho licis excipiendam esse doctrinam ejus, qui hæreticis adeo reformidandus fuerit. Jam vero ut in eam quisque commodius utiliusque incumberet, opellam nos

:

1. De variis Operum S. Hitarii editionibus.

tram, quam in aliorum Patrum editione nonnulli fa- A recenset, ex quorum doctrina exponendum esset fidei Vore assensuque suo sese approbare testati sunt, ad de Incarnationis mysterio decretum sed et Act. u, scripta ipsius recognoscenda non recusavimus. Et p. 357, primo loco ponit quæ ex scriptis illius excerte hoc ei officium plurimis nos titulis debere con- cerpta sunt. Nunc quid in illorum variis editionibus fitemur. Cum enim eum cum omnibus Ecclesiae præstitum sit videamus. alumnis veneremur ut patrem ac magistrum, et nominatim cum Gallis ut Galliarum nostrarum decus et ornamentum amplexemur; eo tamen nomine nobis singulariter carus esse debet, quod prima in Galliis jecerit monasteriorum fundamenta. Demum si non quod nostra, sed quod Ecclesiae refert, respiciamus; quis neget tanto pluris ejus interesse, ut pura ac sincera habeat Hilarii scripta, quanto majoris sunt ad fidem illius adstruendam auctoritatis? Nam cum Ecclesia fidem suam a Christo et Apostolis teneat, illi co graviores sunt testes, quo apostolicis temporibus B viciniores. Neque multos e latinis Patribus recensere est, qui ætate lilarium præcedant. Nam post Tertullianum, Lactantium atque Cyprianum, vix unum reperias alicujus nominis eo antiquiorem. Ille vero tot fere præcones habet, quot nobis post ipsum præstitit Deus fidei Doctores.

5. Ex Roberti Fortunati Macloviensis ad Badii editionem præfatione accipimus, libros de Trinitate, ad Constantium, contra Constantium, contra Auxentium et de Synodis, primum Georgii Cribelli presbyteri opera in lucem prodiisse; tum Commentarios in Psalmorum explanationem a Johanne Solido Cracovio, adhortante Jacobo Fabro Stapulensi, e situ et squallore fuisse redemptos; ac tandem auno 1510 Badium Ascensium, cum a Guillelmo Parvo regia confessionis auditore Tractatus in Matthæum una cum epistola ad Apram e sancti Benigni Divionensis cœnobio erutos accepisset, eosdem cum prædictis Hilarii Operibus prælo suo Parisiis subjecisse ac divulgasse. Optandum fuerat, ut quemadmodum a supposititiis pura, ita et a mendis innumeris castigata prodiisset hæc editio.

3. Primum a toto Concilio Parisiensi fidelis Dominici nominis prædicator cognominatus, subinde ab Augustino audiit Ecclesiæ catholicæ adversus hæreticos acerrimus defensor: catholicus et insignis Ecclesiæ catholicæ doctor, et non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et in assertione fidei vir. (August. lib. 1 cont. Julian. cap. 5; lib. 11, c. 7; et lib. vì, de Trin., c. 10). Tum a Cassiano (lib. VII de Inc. c. 2; lib. x, c. 5; lib. 1, c. 4) laudatus est ut C Magister Ecclesiarum, et a Facundo Hermian. nunc ut Arianorum potentissimus atque acerrimus expugnator, nunc ut doctissimus antistes et fortissiius confessor. Sed elogia cætera superat illud, quo eum Facundus (Lib. contra Mocianum) idem vocat prudentem ac moderatum Ecclesiæ gubernatorem quasi qui non unius, sed totius Ecclesiæ suscepisset prudenterque moderatus esset gubernaculum. Apud Hieronymum autem, ut cæteros interim sileamus, quantæ auctoritatis fuit? Ille se satis purgatum putat, ubi ostenderit sibi præluxisse Hilarii exemplum Sic hoc crimen est, inquit epist. 75, arguatur et confessor Hilarius : et épist. 62: Hoc non solus ego feci, sed et confessor Hilarius; ac demum epist. 101, cum ipsi suppeteret unde se multorom exemplo tueretur, unum hoc protulit: Sufficit in præsenti nominasse Hilarium confessorem.

4. Ipsi etiam Græci, in laudandis Latinis quamvis parcissimi, ab illius tamen laude minime abstinuerunt. Eum cum ob sanctitatem vitæ, tum ob doctrinæ atqué eloquentiæ præstantiam egregie commendant Socrates lib. m, c. 10; Sozomenus lib. II, c. 14 et 15, necnon lib. v, c. 13. Nicephorus Callixti lib. x, cap. 17. Ipsius etiam testimoniis dicta sua firmant Theodoretus Dial. 2; Ephrem. Theopolit. apud Photium page 807, ubi Gabalitarum episcopus falso nuncupatur. Quin et Chalcedonense concilium non modo act. 1, pag. 310, et act. 11, pag. 340, inter eos illum

6. Tredecim post annis Erasmus ad libros potissimum de Trinitate castigandos animum appulit: Tractatus alios ut plurimum aut neglexit prorsus, aut propter veterum codicum penuriam emendare non valuit; laudem tamen suo ex labore relaturus, si se a declamatoria præfatione abstinuisset, quæ et sacræ inquisitioni Romanæ, et Parisiensi (1) Theologi Facultati censuris digna merito visa est. In hac quippe, ut Gillotii verbis utamur, vanissimis contumeliosisque digressionibus, quas gratiosis excusationibus involvit, plurima Hilarii dicta gestaque sini. stram in partem sic interpretatur, ut videatur ex liberiori quadam carpendi sanctum virum licentia gloriam sibi facere voluisse. Modo enim Arianos excusat, quo pium Præsulem acrius mordeat: modo quæ virtutem in eo spirant, vitio tribuit. Ubi ille summæ moderationis suæ fidem binc facere conatur, quod per totum exsilii tempus nihil contra Arianas partes famosum aut scripserit aut dixerit; eam etiam fingit Erasmus tam diuturni silentii causam, quod in lanto mundi dissidio nonnihil ambigeret illius animus quæ vera fides esset ( Lib. vi de Trin., n. 21). Quasi vero de fide vel minimum dubitasse credendus sit, qui se pro ipsa tuenda commori posse, nec ab ea posse ulla ratione divelli et dixit et vere se dixisse tam longo tamque diuturno exsilio ac multis aliis præclare gestis evidentissime comprobavit. Quid illud, quod cum sola Christi causa, ut silentium rumperet, permotum se testatur Hilarius (In Constant., n. 2 et 3), Erasmus vult hoc factum esse exsilii impatientia? His aliisque indicavit, numquam sibi satis notum fuisse fortissimi confessoris animum, seque illius Opera, in quibus intrepidam fidei suæ constantiam ubique graphice consignavit, (1) Recensetur inter libros censura notatos ab anno 1544 ad an. 1556.

D

corum non recipientem Hieronymus dialogo contra Lucifer. scripsit. Animadvertit quidem Grinæus objectari sibi posse, eum ibi ab Hieronymo Hilarium notari, qui in diaconi munere defunctus ad episcopatum numquam pervenerit: sed brevis ei succurrit expeditaque responsio, mendum in Hieronymi libros irrepsisse. Non levioris momenti est, quod in eadem vita asserit, quosdam ex D. Hilarii collegio sodales, sive Canonicos quos vocant, extitisse qui dicerent, licere ipsis honorabile conjugium contrahere ex instituto Hilarii, qui legem de cœlibatu suis minime scripsisset, tam gravis assertionis audi lepidam probationem, ut mihi narravit vir clarissimus Gasparus Hervagius J. U. consultissimus et amicus meus. Quibus ineptiis confutandis, aliisque referendis superse

festinanti animo attigisse. Hinc non satis accuratus A quæ adversus Hilarium diaconum baptisma hæretilectionum delectus, sape etiam neglectus. Hinc præpropera illius de doctoris nostri scriptis, doctrina, gestis, moribus, et plerumque falsa judicia. Hominis multis occupati lubenter excusamus lapsus, ultro etiam silentio premeremus, nisi natæ inde quædam opiniones Hilario contumeliosæ plurimorum animis altius insedissent. Quamquem nemo eum facile excusatum habeat, quod in dicenda de rebus gravissimis sententia tam facilis tamque præceps fuerit. Quis enim eum non damnet, quod quidquid Hieronymus contra Hilarium diaconum Luciferianum scribit, ad Hilarium Pictavensem episcopum referat, licet postmodum fateatur se incertum esse, an adversus ipsum Hieronymi dicta intelligenda sint? Ut enim mittamus quod non admodum abstrusa erat hujus rei percep B tio, certe ab incerto in catholicum Ecclesia doctorem ac defensorem præfracte hæresis suspicio nu!lo pacto injicienda erat. Hanc Erasmi editionem anno 1523 Basilea typis suis adornavit Frobenius apud quem, adjecto de Patris et Filii unitate pseudoTractatu, anno 1535 recusa est.

7. Erasmi tamen laborem plurimum laudavit Ludovicus Miraus, ipse diligentia vicit. Nam scriptis exemplaribus accurate collatis, quidquid in eis a Frobeniana editione diversum nactus est, non minore cura notavit. Plurimos codices miræ antiquitatis sc contulisse testatur, unos nominat Victorinos, qui certe antiquitatis titulo a multis longe superantur. Ex eadem S. Victoris bibliotheca eruit librum de essentia Patris et Filii, duas ad Augustinum epistolas, ac Metrum in Genesim: quæ cum genuinis Hilarii Operibus anno 1544 Parisiis apud viduam Carolam Guillar excudi curavit.

8. Hæc Mirai editio omnium, quæ ante et post prodiere, licet nostro judicio castigatior, ita tamen rara est, ut lustratis pluribus Parisinis bibliothecis, eam detegere nos posse jam desperaremus, cum in magno Carmelitarum Conventu offendimus. Et ea quidem neglecta, immo nec memorata, Hilarii lucubrationes, quales ab Erasmo prodierant, tertio Basileæ apud Frobenium anno 1550, vulgatæ sunt vigilantissime et ad plura exemplaria per D. Martinum Lypsium collata et recognita. Neque neganda est in mendis typicis emaculandis Lypsii vigilantia sed in conquirendis ac recensendis mss. curam posuisse videtur longe minorem, quam in excogitandis conjecturis, in quibus non semper, immo raro felix fuit.

9. Nemini hactenus venerat in mentem, ut vitam Hilarii Operibus ipsius præmitteret. Primus hoc opus suscepit Johannes Jac. Grinarus, quod anno 1570 Eusebio Episcopo Basilea in fronte lucubrationum sancti Doctoris edendum tradidit. At quam jejuna, arida, imperfecta ac falsa est illius narratio! Tem pora vix usquam recte assignat, plurima omittit Hilarii gesta, falsa aliunde adsciscit, et in nascentis hæreɛcos gratiam aliquot adjungit fabellas valde pueriles. Hæc porro vita ex iis potissimum conflata est,

C

D

demus.

10. Ut primum hujusmodi vitam, eique adhærentem Erasmi præfationem perlegit Gillotius, utrumque opus, ut sanctissimo præsuli contumeliasum, ac pietati catholicæ valde noxium, a christianis lectoribus abjiciendum judicavit. Ipse melioris voti compos commentationem eis substituit, in qua primum veniunt quæ ad Hilarii historiam spectant, ex illius aliorumque veterum scriptis collecta; tum de ipsius stylo et scriptis disserit; ac postremo locos suspectos notat, et quantum potest benigne interpretatur: opus pro illa ætate exquisitum et laude dignum, quamvis permulta in eo reperire sit, quæ historia jam limatiori atque accuratiori assuefactos nonnihil offendant. Commentationi huic Hilarii aliquot elogia, ac vitam per Hieronymum ex lib. de Script. eccl. per Fortunatum et Gregorium Turon. necnon Petri Damiani de translatione S. Hilarii Sermonem adjecit : libros autem de essentia, ac de unitate Patris et Filii, centonibus dumtaxat ex quibus constant notatis, suppressit. Ac demum in indicandis plerisque Scripturarum locis suam probavit diligentiam at illibatum prorsus reliquit Hilarii textum in quem etiam incuria Nivellii, qui hanc editionem an. 1572 typis elegantibus sed manu minus accurata adornavit, menda irrepserunt non pauca.

11. Tandem ut puriora et limpidiora Rhodani hujus latinæ eloquentiæ fluenta laberentur, anno 1605, animum adjecere typographi Parisienses; a quibus quid eo in negotio præstitum sit, nunc audiamus.

Primum, inquiunt, ab eo qui prælegere preloque adornare libros excudendos solet, Hilarii Opera curavimus cum optimis quibusque mss. codicibus conferri : quos benigne nobis ac liberaliter locupletissimis suis bibliothecis viri clarissimi atque eruditissimi suppeditarunt, ad libros de Trinitate Nicolaus Faber, ad Traclatus in Psalmos Jacobus Bongarsius, ad Commentarios in Matthæum recensendos Paulus Petaveus Senator Parisiensis. Deinde vero cum adscriptis ad oram marginis variis lectionibus suam nobis operam vir quidam doctissimus non denegasset, ut earum delectu habito, quæ jam receptis præferendæ viderentur, reliquas expungeret; visum est etiam ab altero impetrandum, ut

« PoprzedniaDalej »