Obrazy na stronie
PDF
ePub

betur, ita monemur: Ecce circumvalla possessionem A electis iniquorum non vult propheta. Meminit enim

tuam spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium el seram, el verbis tuis jugum et mensuram (Eccli. xxviu, 28 et 29). Et ostium et seram ori jussit apponi ne verbis esset facilis egressus. Iisdem autem verbis jugum mensuramque constituit; . ut rationis jugo subdita, librata per mensuram moderatione penderent.

[ocr errors]

6. Cor pravum qui delictis excusationes perquirat, præsertim hæresi. Tendit adhuc propheta ad justitiæ perfectionem. Namque post fidei clamorem, post orationem, post opera, post ostium oris, consummari se quoque officio cordis orat, dicens, VERS. 4 : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem. Cum ex innocentiæ ac justitiæ stu- B diis in vitiosam voluntatem decidimus, tum cor nostrum in mala verba declinat: non ut peccatum excusemus (omne enim peccatum inexcusabile est), sed ut excusationes excusemus. Crimen enim cædis, atque adulterii, et talium cæterorum, per naturam atque indignitatem facti inexcusabile est. Sed qui in eo deprehensus erit, non dicet: Adulterium aut cœdes non habet crimen sed dicet, Mulier importuna, incontinens, adblandiens pellexit, et in (a) voluptatem coegit. Vel alius ille dicet, Conviciis movit iram, injuriis armavit dolorem, casus litis cædem peregit, In hæc verba cor sese, postquam ab eo peccatum est, declinat; ut (b) per excusationes peccati quod admisit, se excuset. Cor autem rectum atque purum in hæc verba excusationum 595 non decli- C nat sed manet inviolatum atque constans, sine sollicitudine verborum ad excusandas excusationes quærendorum, cum vitæ innocentia peccati excusatione non egeat. Et hæc quidem in corporalibus rebus ita sunt. In his vero, quæ spiritalia existimantur, id est, in hæreseos doctrina, incredibile est quo cordis labore, qua verborum exquisitione excusationes suas hæretici excusent. In quæ omnia ne declinetur cor suum; justus exposcit: ne per hanc declinati cordis ad excusandas excusationes necessitatem, cum electis eorum combinetur.

7. Binarius numerus male sonal. Et non (c) combinabo, inquit, cum electis eorum. Combinari cum

Quirinum, n. 95, 96, 100, etc. Idem liber ab eo- D dem Scriptura divina appellatur lib, de Mortalit. Pamelius, in lib. п Cypriani ad Quirin., nota 2, recenset antiquos, qui eumdem librum Salomoni nuncupant, eique divinam attribuunt auctoritatem.

(a) Editi, voluntatem: corriguntur ex ms. (b) Ita editi excepto Par. in quo exstat, ut excusatione peccati, omisso deinde se. Non displiceret, ut excusationes peccati sine se.

(c) Bad. Er. et Lips. combinabor: quibus favet subnexa Hilarii expositio. Non male tamen apud Par. ex ms. Mic. restitutum est combinabo. Sic enim legere est apud Augustinam et in veteri psalterio German. suffragantibus plerisque græcis, qui scribunt συνδυάσω, combinabo, ubi alii praeferunt συνδιάσω, communicabo. Illi tamen verbo vim passivam Hilarius attribuit.

(d) Particulam in hactenus omissam restituimus

numerum bunc rebus immundis deputatum, cum ad Noe de recondendis in arca animalibus constituitur præceptum (Gen. vii, 2): A pecoribus autem mundis induces ad te septem et septem, et a pecoribus immundis bina et bina. Est et majus adhuc et absolutius inutilis hujus numeri exemplum. Dominus enim noster Jesus Christus omnes immunditias nostras et peccata nostra auferens, fecit secundum Apostolum utrumque unum (Ephes. I, 14); et secundum eumdem, ut duos conderet in se (d) in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliaret ambos Deo in corpore uno, internum scilicet hominem et externum fecit unum (Ibid. 15). Non ergo combinamur, sed unimur: quia unitas fidei est, at vero combinatio consortium factionis.

[ocr errors]

8. Misericordia in delinquentes utendum, sed justa. Non modo autem non combinari se propheta cum (e) electis iniquorum non optat; sed etiam, quia homini errare (f) debitum est, si quid forte secus et humanitus gesserit, corripi se a justo in misericordia et argui mavult. Formam namque in se naturæ nostræ infimitatisque constituit. Plures etenim nostrum, cum lapsi fuerint, cum erraverint; emendari se justæ misericordiæ arguitione fastidiunt ; et combinari malunt peccatoribus, quam per justorum correptionem ad pœnitentiam retorqueri. Tenuit autem egregie rationem veri propheticus 596 sermo, dicens, VERS. 5: Corripiel me justus in misericordia, et increpabit me. Est enim misericordiæ modus: et miserandi adhibenda justitia est. (g) Dolor quidem potest esse erga eos, quorum crimina gravia sunt; sed misericordiæ locus nullus est. Misericordia enim se ad ve niam de Deo orandam his quæ sunt gesta deflectit : cæterum veniam præstare illicitis, non est misericordiam præstare, sed justitiam misericordiæ non tenere. Quam rationem diligentissime apostolus Joannes retinuit, dicens: Si quis scit fratrem suum delinquere, sed non ad mortem; petat, et dabit illi Deus vitam. Est enim peccatum ad mortem, sed non pro eo dico (I Joan. v, 16). Quod autem justus in misericordia corripere atque arguere eum qui lapsus sit debeat, beatus Paulus docet, dicens: Fratres, et si præventus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui estis

auctoritate ms, et apostolici textus, Porro externum hominem corpus, internum autem animam Hilarius intelligit in psal. cxv, n. 6 et 7, et in psal. cxx:x, n. 6.

(e) Qui sint illi, exponit vulgatus Hieronymus in eumdem versum: Sicut Dominus habet electos sancios, ila et diabolus habet electos suos.

(f) Sic homini errare debitum hic dicitur, quomodo supra in psal. cxxx, n. 45: Hæc sunt infirmitati nestræ et corpori debita, mori, infirmari, egere. Quod ad hominem lapsum attinet.

(g) Ita ms. ac prima editio Par. nec debuit in postremam revocari, quod apud Bad., Er. et Lips. perperam exstabat, proh dolor, quid potest esse erga eos, etc. Proxime adeo Hilarium audivimus adversus impiam Novatianorum doctrinam disputantem, puta in psal. CXXXVII, n. 7, ut eum illis hic favere voluisse, ne vel suspicari liceat.

spiritales, consummate eum in spiritu lenitatis ( Gal. A tur deinde : Quoniam adhuc et oratio mea in benepla

v, 1). Sed ne ipse quidem rationis justæ misericordiæ immemor fuit: præventum enim in delicto, non (a) voluntate delinquentem, consummari per arguitionem jubet. Atque ideo propheta cum ait: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; et fidei suæ, et humanæ infirmitatis memor, corripiendum se in his ait, quæ justæ misericordie arguitione sunt digna.

-

citis eorum; VERS. 6: absorpti sunt continuati petræ. judices eorum. Causam cur absorbeantur continuati petræ eam dicit, quia adhuc sit oratio sua in beneplacitis eorum. Orat propheta (c) eadem quæ supe→ riora sunt, ne oleum peccatoris caput suum impinguet. Hoc Propheta orat. Sed peccatores ne hac quidem prophetæ oratione terrentur, ut ab his quæ placita sunt sibi desistant. Nemo enim in peccatis, nisi (d) quia his delectatur, perseverat: et causam in unaquaque re permanendi, voluptatis oblectatio subministrat. Ergo quia adhuc orante eo in beneplacitis eorum sunt, id est, quia quod erant, non demutatur per eos voluntate (supple permanente) peccandi, et peccatores esse persistunt; nec oratio ejus finem ac

est, quamdiu beneplacitum illis fuerit peccare.

9. Ut correptio, ita et doctrina a sancto viro quæ, renda. Orat autem adhuc et aliud, ne doctrinis videlicet peccatorum imbuatur, neve usque (b) ad peccantium misericordiam decidat Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Vult eum, qui nos doceat atque arguat, conscientia pura esse. Dominus vero in Evangeliis, cum de jejuniorum pu- B eipit ; quia tamdiu in beneplacitis eorum ejus oratio ritate loqueretur, ait: Vos autem cum jejunatis, ungile caput vestrum, et faciem vestram lavate (Matth. vi, 17). In abluenda facie, nitorem pura conscientiæ exegit; ne quid in nobis sordidum, ne quid oblitum adhæreret in capite vero ungendo, doctrinis nos atque operibus spiritalis institutionis perfectos esse præcepit. Oleum enim luminis pabulum est; et doctrina atque opus spiritale cœlestis nobis gloriæ causa est. Ut enim lumen ex 597 oleo luminis habet causam ; ita, ut lucem spiritalis gloriæ retineamus, doctrina atque operatio præstat: ut caput nostrum, sedes scilicet vita et prudentiæ et omnium sensuum, oleo operationis doctrinæque pinguescat. Sed oleum hoc non a peccatore sumendum est: et orandus est Deus, ne hoc peccatorum in- C fundat. Ut enim a sancto et fideli viro argui se velle prudentis est; quia ægris animis et peccator morbo languentibus utilis est severæ objurgationis sub honesto auctore medicina ; ita miserum est per peccati miserationem usque ad ipsam peccantium misericordiam decidisse. Hoc ergo utrumque a se detestatur propheta.

10. In peccatis permanetur, quia placent.-Sequi

(a) Hoc est, qui voluntatem ita habet in peccato obfirmatam, ut cum sciat peccatum esse, nolit ab eo discedere: sen ut Hilarius ipse explicat in psal. CXLIV, n. 19: Qui voluntate permanserit in peccato, quem vitiorum usus oblectet, quem non pæniteat admissi. Hine cum ait in psal. cxxxv, n. 4: Extra veniam est, qui peccatum cognovit, nec cognitum con D fitetur, confiteri hic pro pœnitere videtur posuisse, adeoque tantum impoenitentibus veniam negare. Licet enim hæc, nec cognitum confitetur, intelligere ex illis, quem non' pæniteat admissi. Et quidem cum in psal. CXXXV, n. 4, et in cxxxvii, n. 3, ait: Confessio est professio desinendi, ac rursum in ps. CXLIV, n. 18: Pœnitentia auctor est desinendi, satis indicat pœnitentiæ et confessionis vocabulis non aliud sæpe numero se significare. Itaque cum apud Hilarium voluntate delinquentes opponantur pœnitentibus, quia nimirum his affectus inest inviti; quos intelligere debemus voluntate delinquentes, nisi impœnitentes? His autem veniam negaus, cæteris concedit in ps. cxLiv, n. 19 : Habet enim veniæ apud Deum solatium, pœnituisse de gestis: nec temperamento severitatis indignum est, quod per admissi dolorem, affectum ita profitetur inviti. Quamquam hoc pluribus locis videtur docere, iis tantum, qui aut errore, aut carnis fragilitate,

11. Iniqui adventu Christi absorbendi.-Idcirco absorpti sunt continuati petræ judices eorum. Petram non novimus nisi Christum : quia dictum est de eo, Petra autem erat Christus (I Cor., x, 4). Quo adveniente (e), cum se hi peccatorum electi et judices ipsi continuabunt, absorbentur. Mors enim tune, et corruptio, et peccatum absorbebitur, ut scriptum est, Absorpta est mors in contentionem. Ubi est aculeus tuus ? ubi est contentio? Aculeus enim mortis peccatum est (I Cor., xv, 54 et 55). Absorbentur autem continuati petræ horum judices cum illo suo principe, de quo dictum est: Et tunc revelabitur ille impius, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit eum præsentia adventus sui (II Thess., 11, 8). Per hanc ergo adven. tus Domini præsentiam evacuabuntur absorpti, et absorpti judicio sanctorum. Sequitur enim Audient verba mea, quia potuerunt. Potuerunt vel absorbere, vel (f) audire. In præsentia enim Domini absorbentur propheticæ veritatis arguitione et impiæ suæ falsitatis opprobrio.

12. Crassitudo vitiorum comes aut causa. Vitia non sinunt hominem intra leges naturæ coerceri.

Neque

aut tentatione diaboli lapsi sint, veniam concedendam; iis autem, qui scientes ac volentes peccaverint, denegandam. Hoc præ se fert illud lib. vi de Trin. n. 45, ad insignes quosdam Arianos, quos, ut loquitur, irreligiositatis voluntas in hæresi detineret Tibi jam omnia clausa sunt ad salutem, qui negas quod jam ignorare non potes. Non enim ignoras esse filium Dei, etc. Vide similia ibid. num. 1 et alibi.

(b) In vulgatis, usque ad peccandi usum per misericordiam lectio interpolata. Sincerior est, quam exhibemus ex ms. Observandum porro est, in quibusdam psalteriis, v. g. in Germanensi, pro Oleum autem peccatoris, haberi: Misericordia autem peccatoris ; sane quia interpres pro ελαῖον legerit ἔλεος. Πίlarius autem utramque illam versionem complectens, utrique congruam interpretationem subjicit; quod non tantum liquet ex primis illis, sed et ex postremis hujusce numeri verbis. (c) In ms., idem.

(d) Ita cum ms. prima editio Par. Aliæ vero, qui. Ita infra reposuimus quia adhuc, ubi obtinebat qui adhuc.

(e) Sic ms. At editi, cum ei hi.... continuabuntur. (f) Miciacensis codex, audiri. Magis placet audire. At non displiceret prius absorberi.

meam. Ablatio animæ non abolitio ejus est : sed cum a gloria constituti sibi honoris aufertur, cum (f. tum) ab exspectatione et affectu spei suæ decidit.

solum audient verba quæ possunt, sed etiam id quod A tus est, dicens: In te speravi, non auferas animam sequitur his accidet. VERS. 7. Tamquam crassitudo terræ (a) eruptum est super terram. Quod autem crassitudo impietatis et vitiorum aut comes sit, aut causa, propheta testatur, dicens : Incrassatum est cor populi hujus. Sed et 598 Moyses irreligiositatem populi insolentis pronuntians ait: manducavit et bibit Jacob, et repletus est, et incrassatus est, et calcitravit dilectus (Deut., xxx, 15). Virtutem dicti hujus ex ipsa terræ natura absolutius intelligemus. Namque scimus crassiores pinguioresque terras in eas scrobes, e quibus effossæ, sunt, ex solido non redire ; quia erumpente earum crassitudine, rursus ipsarum sunt incapaces. Itaque secundum id quod ait, tamquam crassitudo terræ eruptum est super terram; docuit exemplo, quia omnis terræ nostræ, id est, cor- B poris crassitudo, ex naturæ suæ lege vitiis effossa erumpit, et capax sui non est, in perniciem suam, ne in se reformari possit, exæstuans.

13. Charitas aliena plorat mala quasi sua.-Erumpente autem hac crassitudine super se, habet incrorem Propheta, dicens: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Se dissipari, se dispergi, se secus infernum abigi in peccatorum calamitate existimat. Si enim unum membrum compatitur, compatiuntur et omnia (1 Cor., XII, 26). Omnes enim invicem unius corporis membra sumus, ut et in altero psalmo ait : Dispersa sunt omnia ossa mea (Ps. xx1, 15); non utique ea ossa, per quæ corpus nostrum in hanc firmitatem virtutis suæ continetur: sed quia omnes

15. Insidiis plenus omnis mundus. Laquei et scandali discrimen. Multa autem spei suæ pericula non ignorat esse, cum ait: Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Ubique laquei, ubique sunt scandala, mundus omnis plenus insidiis est, sive per principem aeris hujus, sive per spiritales virtutes in cœlestibus, sive per filios inobedientiæ in quibus spiritus erroris operatur. Habemus enim laqueos in hominibus malæ adhortationis, 599 periculosi exempli, et (6) elicita necessitatis: cum nos ad voluptates adhortantur, cum in prosperis rebus suis in Deum impii sunt, cum per contumelias et injurias ad motum nos turbulentæ voluntatis exagitant. Differt autem laqueus a scandalo. Laqueus enim est adhortatio voluptatum et incentivum appetitionis inhonestæ, quod modo laquei fallens capit. Scandalum autem est uxor irreligiosa, filius iniquus, et cætera deinceps (c) domi nomina, et omnis ex Ecclesia frater aut contumeliosus, aut avarus, aut ebriosus, aut turpis. In his enim nobis est scandalum, quotiens ad necessitatem irascendi, arguendi, inhibendi, vindicandi, ex quietæ fidei nostræ mansuetudine provocamur.

16. Iniquitatum omnium unus auctor diabolus.— Novit autem unum, qui per omnes iniquitatem ope

unum corpus sumus, et invicem membra sumus, C rantes ipse potius in his laqueis semper operetur, corporis nostri ossa sunt cæteri.

14. Oculos corporis ac mentis qui ad Deum intendat Propheta.- Vellet potius non erumpere crassitudinem terræ eorum, neque dissipari ossa secus infernum; sed omnes magis hac, quæ consequitur, voce voti uti. VERS. 8 et 9. Quia ad te, Domine, oculi mei : in te speravi, non auferas animam meam. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Intenti Prophetæ ad Dominum oculi non deflectuntur in aliquas superfluarum rerum admirationes, non ad contumeliam pudicitiæ honestas humanorum corporum species contuentur, non ca piuntur aut pretiosarum vestium opere, aut blando argenti nitore, aut illecebroso fulgore auri, aut inani honore gemmarum, aut factioso spectaculi theatralis certamine, aut ambitiosa potestatum sæcula. rium pompa sed in omnia magnifica Dei opera, ad admirationem ejus, qui ea est operatus, intendunt. Neque solum oculis, sed etiam mente semper inten

(a) Sic ms. hic et infra consentientibus psalteriis Carnut. ac German. Editi vero, erupta est. Utrumque permittit verbum græcum deep payn. Exemplo terræ, quæ effossa quodam modo amplificatur et excrescit, ut intra scrobes e quibus effossa est contineri non valeat, ostendit Hilarius carnem vitiis erumpentibus extra naturæ leges egressam, intra easdem coerceri jam non posse.

[ocr errors]

(b) Quid sint illi necessitatis elicita laquei, intelligere est ex his ps. cxvi, num. 17: Cum interdum occurrit causa iræ, doloris affectio, querelæ necessitas,

D

dicens, VERS. 10: Cadent in retiaculo ejus peccatores ejus scilicet qui operatur in plurimis. Quidquid enim iniquitatum homines gerunt, a diabolo suggeritur: quem nunc sub singulari numero demonstral, cum superius sub plurali ministeria ejus significasset in plurimis. Plures in eo, et eum significat in pluribus atque ideo iniqui laqueos prætendunt, et in re iaculo ejus cadent peccatores; quia iniqui retiaculi sui (ipsius scil. diaboli) laqueos prætendunt. Cadent autem peccatores: (d) non tunc peccatores cum ceciderint effecti, sed cadentes ob id quia peccatores sunt; captioni retiaculi effecti, per id quod peccatores sunt, opportuni.

17. Singularitas bona.-Propheta autem, per spem suam ac fidem tutus, confidenter de se ait : Singulariler sum ego donec transeam. Scit impiam esse, ut supra ostendimus, combinationem. Deo autem deditus, nullis aliis sæculi negotiis occupatus, est et singularis, donec transeat. Et quid est illud quod

malæ cupiditatis occasio. Rursum in ps. CXLII, n. 4, prædicatur necessitas per naturam corporis, vel per motum animæ semper fluctuantis admixta.

(c) Id est, quod in ps. cxvi, num. 3, et alibi carissima nobis nomina. Quomodo scandalo sint, ibi

enarratur.

(d) Similis locus est in ps. cxxm, n. 9. Hoc autem vult tantum Hilarius, semper præexistere peccatum, quo homo peccator efficiatur, antequam in laqueos diaboli cadat, seu potestati ejus tradatur.

transeat? Scandala scilicet, et retiacula, et laqueos. A Hic in spelunca orat; ille orat in corpore. Servus

Et quo transeat, quærendum est. Nempe eo quo dictum est; fidelis enim et sanctus et verus est, qui ait: Qui autem credit in me non judicabitur, sed transiet de morte in vitam (Joan., v, 24): Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

PSALMUS CXLI.

Intellectus David cum esset in spelunca oratio. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus (Infra add. orationem meam et) tribulationem meam : ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum. Et tu 600 cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Considerabam ad dexteram et videbam : quia non erat qui cognoscerel me (non est qui cognoscat me). Periit fuga a me : et non est qui requirat animam meam. Clamavi ad te, Domine: dixi: Te es spes mea, portio mea in terra viventium. Intende in (Infra abest in) orationem meam : quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine. Me exspectaverunt (exspectant) justi, donec retribuas

mihi.

TRACTATUS PSALMI.

Dominum prophetat Christum : David iste illum David omnium passionum prophetat exemplo. Atque ideo hæc non tam David de se ipso, quam de Domino per David dicta intelligitur oratio.

2. Orationis perfectæ varii gradus.—VERS. 2-4. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea 601 ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In deficiendo ex me spiritum meum. Egregie verborum ordo dispositus est. Primum voce clamatur : omnis enim fidelis viri etiam tacita et spiritalis expectatio Deo clamor est. Deinde voce oratur, id est, desiderii et fidei petitio verbis vocis effertur, secundum illud Apostoli : Psallam spiritu, psallam et B voce (I Cor., xiv, 15). Tertio in conspectu Dei oratio effunditur, non verbis scilicet de lingua excidentibus, sed de profundo et interno fidei fonte oratio precantis effunditur; et effunditur in conspectu Dei, non negligenter neque ex securitate, sed tamquam Domino præsente qui enim oratur ut exaudiat, præsens necesse est esse credatur: qui autem præsens existimatur, non absentis dissimulatione, sed præsentis honore reverendus est. Quarto quoque tribulationem suam pronuntiat. Non impeditur, cum tribulatur, quin semper ad Deum omnium angustiarum suarum et passionum molestias referat. Neque sane leves tribulationes sunt, quas ante Deum effusa oratione pronuntiat: sed in eo (supple pronuntiat) cum deficit ab eo spiritus suus. At vero nos leves tantum tentationes ab assiduitate orationis impediunt : et quantulamcumque, in secundis modo rebus, animi nostri constantiam a devotionis officio repentinus exiguæ difficultatis motus avertit. At vero hic, ne deficiente quidem spiritu suo, cessat et tribulationem suam pronuntiare, et orationem effundere, et voce orare ipsa, et spiritalis fidei voce clamare. 3. Psalmide Christo unde dignoscantur. Quædam hic nemini convenientia. - Tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Hæc tam illius, quam hujus David, oratio esse poterit existimari : quia, ut diximus, omnia Domini dicta atque gesta et servi fide et prophetæ præfiguravit exemplo. Numquam vero psalmorum prophetia, quotiescumque ex persona Domini profertur, non aliquid peculiare ejus ac proprium, quod alii cum eo commune esse non possit, adjecit: ut quia multa ex persona ejus hominis quem assumpsit commemorata, personis hominum essent naturisque communia, psalmi potius de eo prophetia ea, quæ proprie ex persona cjus dicerentur, ostenderet: ut illud nunc, VERS. 5: Considerabam ad dexteram, et videbam quia non est qui cognoscat me. Periil fuga a me : et non est qui requirat animam meam. David enim licet fuge

1. Psalmus hic est de Christo in David adumbrato ; Christum gestis suis David prophetavit.—Psalmi hujus ratio titulo continetur, sed potius spiritali quam corporali intelligentia et ideo in titulo intellectus ora- C tio est. Nam si simplex, secundum David gesta, sensus esset; oratio tantum psalmi titulo fuisset inscripta. Sed quia ad orationis cognitionem spiritali intelligentia opus esset; idcirco intellectus oratio, quia sit intelligenda, præscribitur. Scimus enim esse et illum David, cujus tabernaculum quod ceciderat excitatum est, justum, orientem, regnantem, id est, Dominum nostrum Dei filium: qui frequenter fugerit, frequenter latuerit, frequenter oraverit, in ipso quoque tempore passionis et fleverit, et ad Deum in tribulatione clamaverit, non ob naturalem quasi passionis metum, sed affectum hominis quem gerebat ostendens ut per hanc orationem et filius Dei ad quem oraret, et ipse non simulatus (a) homo, sed verus posset intelligi. Ejus itaque esse hæc intelligi- D tur oratio. David quidem in spelunca loquitur; sed prophetat in Christo. David fugit; sed fugam Domini sui non tam per verba quam per fugam prophetat. David spiritu defecit; sed et Domino tristis est anima usque ad mortem. David semitas Deus cognoscit; sed et Filium nemo novit nisi Pater. David in fidei suæ viis laquei absconsi sunt; Domino quoque in prædicationis suæ cursu ubique parantur insidiæ.

(a) Si ad hoc assumpsit hominis affectum, ut non simulatus homo, sed verus intelligeretur; verus quoque debuit esse ille affectus, vera tristitia, verus dolor, verus passionis metus: qui tamen quia assumptus, Verbo assumenti non naturalis recte præ

dicatur, ut explicatum est in ps. LXVIII, n. 18. Videsis tract. ps. LIV, n. 6. Neque frustra ait in psal. CXXXIX, n. 11: Gerens hominis Deique naturam, habebat et ex hominis infirmitate trepidationis affectum, et ex conscientia divinitatis securitatis fiduciam.

ret, non tamen incognitus erat: neque solum ad dexte- A tem crucis (Phil. 11, 8). Liberà me a persequentibus ram contuebatur, sed etiam ad sinistram ei conspectus patebat. Illud autem quomodo personæ ejus aptabitur: Periit fuga a 602 me : dehinc illud, Et non est qui requirat animam meam : postremo etiam illud quo psalmus concluditur: Me exspectant justi, donec retribuas mihi? Contraria sibi ista sunt, ex persona hominis intellecta. Si enim sunt justi expectantes; quomodo nemo cognoscit? quomodo animam nemo requirit. Per id enim nemo animam requirit, et nemo animam cognoscit, quia perspiciente eo a dextris, nemo justus est visus.

4. Christo conveniunt.-Sed hæc omnia in Domino tempore passionis impleta sunt, cum euntem eum ad crucem eorum nemo comitatus est, quos ad possessionem regni cœlestis secundum evangelicam dispo- B sitionem separatos a sinistra (a) dexteræ præparabat, ob quos et homo erat natus: cum in tot tantisque crucis ipsius signis Deum nemo cognovit cum frequenter antea latens, se his qui eum quærebant et prodidit et ingessit. Et per oblationem spontaneæ voluntatis fuga ab eo periit, cum nullus (6) virtutem vitæ ejus, quæ in anima significatur, inquirit. Corpus enim quod cruci affixerant contuentes, potestatem animæ, (c) quæ se signis et factis Deum probaverat, nemo quærebat.

5. Paradisus quid. Jam illa quæ sequuntur, licet communia videantur esse cum cæteris, tamen etiam per eum tempore passionis omnia dicta gestaque sunt. Clamavi ad te, Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. Clamans dixit: Tu es spes mea, cum ait: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc., xxш, 46). Pars ejus in terra viventium est, cum latroni die eodem incolatum paradisi promittit (ibid., 43), id est, sortem et regnum hæreditatis suæ : ut licet ad inferos adiret, tamen per spiritalem (divinam) potestatem doceret se a paradiso non abesse.

6. Resurrectionem suam cur Patri tribuat Christus. -Redit deinde ad adorationis suæ modestiam, dicens, VERS. 7: Intende orationem meam : quia humiliatus sum nimis. Humiliatus est enim, formam servi accipiens, et obediens factus usque ad mortem, et mor

(a) Ita ms. At editi, ad dexteram. (b) Ms. veritatem vitæ.

(c) Magis placeret qua. Verum illud quæ potest referri ad potestatem, vel potius ad animam prout divinitatem significat: adeoque nihil hic erit difficultatis. Si vero ad animam proprie dictam referri quis mali, eatenus se Deum factis probare intelligenda est, quatenus se ad Deum pertinere ostendat, cui substantialiter et in unitatem persona copulata sit. Ut enim Verbum caro, quia carnem suscepit; ita anima Deus prædicatur, quia ipsa cum carne a Deo suscepta est. Cum autem plerique Patres, quos recenset Pelavius, lib. tv, de Incarn., c. 13, sentiant Verbum absque ullo medio cum anima, illa vero tantam mediante cum corpore adunatum, ipsa quoque potissimum virtutis divinæ signa præ se ferre non immerito censeatur.

(d) Editi, majestatis. Concinnius ms. majestati. Ita observat Hilarius lib. 1x de Trin. n. 12, Christum

[ocr errors]

me: quia confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine. Quamquam enim potestatem haberet ponendi animam suam, et resumendi; tamen semper, per reverentiam filii, honorem paternæ (d) majestati reservavit, cum orat: Pater, clarifica me (Joan. xvII, 5); cum proclamat: Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. xx1, 2)? In his enim non est infirmitatis suæ confessio, sed paternæ virtutis prædicatio. Liberari ergo se nunc similiter a persequentibus orat, quia confortati sunt. Confortati enim sunt, cum crucifigere audent, cum per carnem Deum nesciunt, cum eos 603 habitus humilitatis et (e) forma in eo servilis hortatur.

7. Deinde rogat, ut anima sua educatur e carcere. Si in carcere positis, etiam ante Noe tempora, (f) resurrectionem secundum beatum Petrum Dominus prædicavit (1 Pel. III, 19, 20); carcer est inferi, a quo se educi rogat, ut et in altero psalmo erat precatus Non contineat super me puteus os suum (Ps. LXVII, 16). Oratio omnis ista ad confessionem, ut diximus, virtutis paternæ est. Sed adjecit et causam, cur sese de carcere oret educi : Ad confitendum, inquit, nomini tuo. Resurrectio ejus paternæ in se virtutis prædicatio est ; quia potestas ei omnis ex Patre est.

8. Fides Apostolorum ante resurrectionem Christi nulans, post firmata est.-Sed (g) per quos sit Dei nomini confitendum, subjecit dicens: Me exspectant justi, donec retribuas mihi. Omurium apostolorum fides usque ad resurrectionis tempus fuit trepida: quam in Domino contuentes, exspectationis suæ securitate firmati sunt. Et hinc illud est a Domino dietum Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Non enim ait, propter mortem : quia licet se passioni daret, non tamen Virtus æterna delorem passionis exciperet. Sed quia Apostolorum metus per humilitatem passionis exortus (adeo ut et firma superædificandæ in ea Ecclesiæ petra trepi daret), post mortem et resurrectionem Domini in eadem trepidatione esse desineret; idcirco usque ad mortem tristis est, postquam trepidantis fidei

D Patris mandato animæ resumendæ virtutem deferre, et lib. xi de Trin., n. 10, sicut et in Psal. cxxxvIII, n. 10, eumdem prædicare se non suam, sed ejus qui se misit; voluntatem venisse facere, ac demum lib. de Synod. n. 54, et in psal. cxxxvii, n. 29, se non posse ab se facere quidquam; hæc porro et alia hujusmodi eum loqui, non tantum quatenus homo est, sed etiam quatenus Deus unigenitus est, qui verbis reverentiam sonantibus ita se Patri æqualem significat, ut ab eo se natum simul declaret. Et ratione etiam verba illa, Pater major me est, ad Christum ut Deus est referre non dubitat in ps. cxxxv, n. 47, Alias hujusmodi locutiones videsis lib. de Synod., n. 51.

(e) In vulgatis, forma. Magis placet cum ms. fornia.

(f) In Psal. cxvın, num. 3, legimus exhortationem, non resurrectionem. Confer locum.

(g) Excusi, per quod castigantur ex ms.

« PoprzedniaDalej »