Obrazy na stronie
PDF
ePub

est. Per id enim, quod voluntas ejus et operatio Deo A (Gen. 11, 23); ad expositionem dicti hujus adjecit, dedita fuit, mirificari terribiliter promeruit. Mirifi

catus autem terribiliter est, dum (a) horis crucis tenebræ sunt, dum tremit terra, dum saxa rumpuntur, dum patent sepulcra, dum mortui resurgunt, dum in eodem corpore ipse conspicitur, dum clausis januis soli sibi penetrabili aditu assistit, dum ad cœlos elevatur, dum Apostoli gentium linguis loquuntur, dum umbræ eorum morbis medentur, dum claudis nummum poscentibus cursus donatur, dum eleemosynis inopum mortuus (b) redditur, dum persecutores fiunt prædicatores, dum dissolutis catenis cantatur in carcere, dum in martyrio a Martyre videtur in cœlis: dum postremo in co quo elevatus est corpore a dextris Dei sedet, cujus in gloria et manebat et permanet.

28. Filius Patri, licet non impar virtute, omnia sua defert. — Omnem autem eam, qua terribiliter mirificatus est, dignitatem ad opus ejus refert, cujus et paruit voluntati, dicens: Mira opera tua, et anima mea novit valde. Quod enim, inquit, terribiliter mirificatus sum, opus tuum est. Eadem autem et in Evangeliis ratio servata est, ut cum ad demonstrationem virtutis suæ dixerit: Quæcumque Pater facit, eadem et Filius facil similiter (Joan. v, 19); et rursum : Sicut Paler vivificat, mortuos, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid. 21); tamen dignitatem operum omnium Patri deferens, cum dicat, Non potest facere Filius ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid. 19); contestatam de se potestatem, per reverentiæ honorem, ei cui omnia meminerat confitenda subjecit; non sibi adimens quod similia Patri posset, sed eum per quem similia posset ostendens. Hæc igitur, quibus terribiliter mirificatus est, licet quia potuit virtutis suæ fuerint; tamen Patris operibus universa ea detulit, dicens: Mira opera tua, et anima mea novit valde. Humanæ infirmitatis vox ista non est, ut mira opera Dei valde se nosse jactet. Soli hoc competit, qui ait: Nemo novit Patrem nisi Filius (Matth. xi, 27). Novit enim, non utcumque, non 576 leviter: novit autem valde, per eam fiduciam qua dicit: Pater in me, et ego in Patre (Joan. x, 38). In eo enim quod ait valde, perfectam scientiam (c) intimae cognitionis ostendit.

29. Os Christi Ecclesia. Ecclesiæ revelata sunt mysleria. Et quia omnia mira opera Dei valde anima ipsius novit; eruditionem doctrinæ in nos suæ memorat, (d) qua nobis paternæ operationis jam non sint occultata mysteria, dicens, VERS. 15: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto. Os Christi Ecclesiam esse, et prophetica et apostolica auctoritas est. Nam cum, secundum ea quæ in Genesi dicta sunt, de Adam atque Eva Apostolus tractaret, ita ait: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea

(a) In vulgatis hora crucis. Concinnius in ms. horis, nimirum a sexta ad nonam Marci xv, 33.

(b) Magis placeret mortua, scilicet Tabytha, quæ defuncta viduarum ac pauperum, quibus opem im. pendebat, lacrymis reddita est Act. ix, 36.

dicens (e): Hoc mysterium magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. v, 32). Quod autem per misericordiam Dei patris Ecclesiæ hæc occultata non fuerint, ipse Dominus in Evangelio testatus est, cum ait: Confitebor tibi, pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita Pater, quia sic fuit placitum ante le (Matth. x1, 25 et 26). Ab eo igitur nobis non occultantur, quæ facta sunt in occulto. Nobis quidem non occultata sunt, sed sæculi hujus prudentibus facta sunt in occulto.

30. Prius in occulto erant. - Quod autem omnia ecclesiasticæ spei sacramenta in occulto fuerint, testatur et Apostolus, dicens: Prout potestis intelligere B intellectum (f) meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis et prophetis in Spiritu, esse gentes cohæredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo (Ephes. 1, 4). Et iterum: Secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi ad vos, ad implendum verbum Dei, sacramentum quod absconditum fuit ante sæcula et a generationibus, nunc manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit ostendere divitias gloriæ sacramenti Dei inter gentes, quod est Christus in vobis spes gloriæ (Coloss. 1, 25 et seqq.). Occultum itaque mysterium fuit, quod revelatum est, esse Deo gentes cohæredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo. Occultum etiam mysterium est, quibus voluit ostendere divitias gloriæ sacramenti Dei inter gentes, quod est Christus in vobis spes gloriæ.

C

D

31. Pater ea revelavit infimis terræ. - Occultum igitur hoc mysterium fuit quod esset Christus in nobis: hoc Pater revelavit. Petro enim dictum est: Non caro, non sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est (Matth. xvi, 17). Revelatum autem est, Christum esse in nobis, in pauperibus spiritu, in tribulatis corde, in humilibus terræ, in purgamentis mundi, in Ecclesiæ infimis. Infimum enim Ecclesiæ, id est, omni humilitate submissum. 577 Hoc ergo occultum mysterium revelatum est, quod est Christus in nobis. Non per Apostolum hæc tantum Dominus, sed etiam in hoc eodem psalmo ita loquitur, dicens: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ. Non in inferno, sicut superius cum de passione tractabat, sed in inferioribus terræ, cum de revelatis a Patre quae in occulto fuerant prædicabat. Occultum autem fuerat, quod est Christus in nobis, id est, substantia mea in inferioribus terræ ; in inferioribus scilicet omnium humilitatis officiis. 32. Imperfectum secundum vim græci sermonis, soli Deo convenit. Procedit deinde secundum profec

(c) Prima ed. Par. ex ms. Mic. intimæ cogitationis. (d) Editi, quia nobis: emendantur ex ms. Mic. (e) Miciacensis codex, dicens in Ecclesia. (f) In vulgatis deerat meum: quod postulante sacro textu ex ms. supplemus.

quantæ erunt (Matt. vi, 22 et 23)? Extra corporalem intelligentiam locus iste est ; et idcirco spiritaliter intelligendus est. Apostoli itaque qui Ecclesiæ, id est, Christi corporis oculi sunt, lucidi et simplices jubentur esse, corpore toto lucido his simplicibus mansuro: si autem nequam fuerint, toto corpore necessario tenebroso futuro; nulla scilicet tenebris spe luminis residua, si lumen ipsum in tenebris sit. Ex quo, ingenti periculo, sacerdotes qui Ecclesiæ oculi sunt, negotiis sæculi, curis pecuniæ et familiarium rerum incrementis, et conviviorum luxibus occupantur. Ecclesiæ enim lumen sunt, id est, corporis oculi. Et si lumen ipsum avaritiæ et lasciviæ nocte tenebrescat; corpori id est, (d) Ecclesiæ cui per per naturam suam tenebræ sunt, quantæ insuper tenebræ de exemplo tenebrosi luminis invehentur ? Hi ergo oculi ejus imperfectum Dei viderunt. Imperfectum autem Dei diximus, quod factum non sit, et maneat: in quo æternitas infectæ divinitatis ostenditur.

tum evangelicum sermo psalmi, cum ait, VERS. 16: A Si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt, tenebræ ipsæ Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: die replebuntur, el nemo in his. Atque ut omnia secundum doctrinam cœlestem intelligere possimus, id quod difficultatem affert absolven. dum est. Quod enim latini translatores imperfectum interpretati sunt, id in græcis libris xaτépyaσtov scribitur: Nec querimur de translatoribus: vereor enim ne non aliter significari ab his potuerit. Id autem, quod græce est àzatépyaotov, significat id quod sine (passive) operatione maneat: ut sit id ipsum, cum factum tamen non sit. Imperfectum autem nobiscum id demonstrat, quod cœptum, nec consummatum sit. Sed si interius verbi hujus virtutem pertractemus, potest non (a) sane a græcitatis proprie tate esse diversum. Deo autem soli proprium potest B esse, ut sit, et infectus sit: quia quod est, non est necessitatis ut fiat; quod autem sit, non est quam fiat. Sed qui æternus est, manet, neque factus est. Hoc ergo imperfectum, et, ut ad intelligentia profectum dicere audeamus, inoperatum Dei oculi ejus viderunt. 33. Imperfectum enim tuum viderunt oculi mei. Sed qui tandem oculi? Numquid spiritales (divini) illi, quibus Deum Patrem solus Unigenitus videt? Sed isti non egent his quæ sequuntur: Et in libro, inquit, tuo omnes scribentur, die replebuntur, et nemo in his. Profectum indemutabilis illa unigeniti Dei natura non expetit. Et qui tandem ei erit profectus, ut omnes oculi ejus in libro scribantur, et die repleantur, ut in bis nemo sit? Hoc totum contumeliosum et impudens est opinari.

35. Apostoli Patrem viderunt in Filio. Non per naturæ, sed per operum contemplationem. - Sed audax forte est, (e) ut ininitiabilem illam Dei patris æternitatem visam ab apostolis asseramus; maxime cum dictum sit, Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joann. 1, 18). Sed nihil nostrum dicimus, nihil audax prædicamus; dicat ille qui dixit: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joann. xiv, 9), non ipsum se Patrem esse significans. Non enim roganti Philippo ut sibi Patrem ostenC deret, respondit: Ego Pater sum; sed ait: Qui vidit me, vidit et Patrem. Per indifferentis naturæ virtutem eum, de quo quærebatur, Patrem conspici et in sese (f) esse respondit: et id adhuc absolutius subjecit : Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Non credis mihi, quoniam ego in Patre et Pater in me est ? Verba, quæ ego loquor vobis, non a me loquor: sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi quoniam ego in Patre et Pater in me. Sin autem, vel propter opera credite (Joann. xiv, 9 et seqq.). Arguit non intelligentem et adhuc de Patre quærentem, et per operum efficientiam virtutem Patris in Unigenito non contuentem. Manet enim (addendum hic, in eo.) Pater. Est namque genitus ex eo, non est in eo novæ creationis aliena natura. Virtute filius est, divinitate filius est, substantia 579 filius est, generatione filius est. Opera testantur, potestates loquuntur, per naturæ progeniem in filio Patrem esse, et per legitimæ originis substantiam Filium in Patre esse. Non dissentit hæc (g) ab ingenito nata generositas unum ambo sunt. Pater videtur in Filio et videtur non per invisibilis nobis naturæ contem

34. Oculi corporis Christi, apostoli et sacerdotes. Contra illos qui negotiis sæculi occupantur. Sed quemadmodum ossi ejus, in quo Ecclesiæ corpus ostenditur, quæ occulta erant non occultata sunt; ita oculi ejus hoc quod imperfectum Dei est viderunt. Os autem ad Ecclesiam referri, quæ corpus est Chris. ti, superius admonuimus. In corpore vcro (6) oculos principalis esse officii ac virtutis, nemini dubium est. Et quia oculi potiores cæteris membris sunt, in his apostolos significari non ambigendum est : per quos lumen Ecclesia (c) et operationis divina mysteria præbentur. Quod 578 Dominus manifeste in Evangeliis ostendit. Namque cum apostolos sal terræ, lumen mundi, et lucernam domus in candelabro ob egregia et conspicabilia (ad compara- D tionis exemplum) fidei suæ opera nuncupasset ; rursum vocans eos a terrenis et corruptibilibus thesauris eta sæculi lucris, esse oculos corporis dixit ita : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex est, lolum corpus tuum erit lucidum : si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit.

(a) Ms. Mic. non satis græcitatis proprietate. (6) Prima editio Par. cum ms. Mic. oculis. Antiquiores, oculum. Malumus oculos cum postrema. (c) Ms. Mic. ad operationis. Forte ac operationis divina ministeria.

(d) Ecclesiæ vocabulo hic corpus intelligitur ut secretum a capite, ac præsertim ab oculis. Ac sicut in corpore nostro per naturam solis oculis lumen inest, PATROL. IX.

cæteris vero membris tenebræ; ita et in Ecclesia: quæ alias cum capite et membris spectata per naturam suam non tenebrosa, sed valde luminosa dicenda

est.

(e) Editi, ut initialem illam : emendantur ex ms. (f) Adjecimus esse ms. auctoritate.

(g) In vulgatis, ab unigenito: grave mendum, quod corrigitur ope ms.

26

plationem, sed per operum admirationem. Filii enim A hujus mundi accepistis, sed Spiritum qui a Deo est (I Cor.

opera, opera Patris sunt, non imbecillo ad efficienda ea Filio, (a) neque diverso virtute naturæ : sed id Filio efficiente, quidquid is a quo ipse est genitus efficiat. Atque ideo per id, quod in majestate operum Filius contemplabilis est, Pater quoque videtur in Filio.

11, 12). Neque qui mundo mortuus est, vivit sibi, sicut Apostolus docet: Vivo enim jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. n, 20). Quí die repletus est, diem tantum in se habet, et ideo ait: Die replebuntur, et nemo in his. Nemo in his erit præter diem, quo repleti sunt: non pecuniæ æstus, non voluptatum stimulus, non ambitionis ardor, non odiorum malignitas, non invidiæ aculeus, non conviciorum furor, non superbiæ amentia, non extera quæ diaboli sunt arma atque virtutes, sed lux vera, sed dies sola qua repleti sunt; cæterarum quoque jam rerum effecti sunt incapaces. Et dignum plane hi, qui sola die pleni sunt, testimonium sumunt.

36. Liber Dei memoria æterna. In libro Dei præstat scribi, quam in libro viventium. His ergo oculis, qui æternitatem in Filio paternæ virtutis contuentur, id est, apostolis id precatur, ut in Dei libro scribantur, maneant scilicet in memoriam æternam, pro quibus tali prece in Evangeliis oravit : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de sæculo; tui erant, et mihi eos dedisti, et verbum tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quoniam omnia , quæ dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et scierunt B ses, proprie Christi discipuli. Principatus eorum.— Se

38. Nimis, id est, valde. Amici Dei, Abraham et Moy

quitur enim, VERS.17,18: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis (c)c onfortati sunt principatus eorum. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quid cum his dictis homini commune, ut eos qui super arenam multiplicabuntur dinumeret? Ei tantum istud competit, cai sine recensione et calculo innumerabilis numeri cognitio est. Amici autein ejus nimis honorificati sunt, Nimis cum dicitur, non secundum latinitatis consuetudinem intelligendum est. Nimis enim nobiscum id significare solet quod necessarium modum inutiliter excedat, sed Græci id, quod nostri nimis transtulerant, Xias interpretati sunt: in quo magis valde quam nimis continetur. Valde ergo honorificati amici ejus sunt. Et amicum quidem Abra

vere quoniam a te prodii, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro his rogo; non pro sæculo rogo, sed pro his quos dedisti mihi (Joan. xv11,6 et seqq.). Pro his ergo orat ut in libro Dei scribantur. Et si qui forte ambigant cur non in libro viventium scripti sunt, mihi majoris dignitatis videtur esse in libro Dei scribi; quia peccatores de libro viventium delentur, justi autem in libro Dei scribuntur (Vid. Tract. Ps. LXVIII, n. 24). Quod utrumque sub his dictis significatur : Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Ps. LXVIII, 29). Pro resurrectionis enim diversitate, quia stella ab stella differt in gloria, plures in libro viventium erunt (I Cor. xv, 41). Justi autem in libro Dei scribentur, quia peccatores non modo cum justis non scribentur, sed ne in libro quidem Cham Deo fuisse cognoscimus. Amicum et Moysen viventium relinquentur.

lex esse Deo locata est. Evangelia vero plures jam 37. Scriptis in libro Dei dies perpetua sine nocte. Deo amicos esse significant, Domino dicente: Jam non Sed contuendum est, qui profectus eorum sit, qui in dico vos servos, quia servus nescit quid velit dominas libro Dei scribentur. Nempe isti die replebuntur, ejus: sed vos dico amicos, quoniam perstitistis mecum in nemo in his. In quibusdam codicibus ita legimus : omnibus tentationibus (Joan. xv, 15). Hos igitur, quos Die (b) formabuntur. Nec multum differt repleri et nunc amicos nuncupat, ut superius ostendimus, et a formari. Formamur enim, ut conformes simus glo- Patre sibi datos, et Patris esse confessus est; et, secunriæ corporis Dei. Et Apostoli dictum est: Filioli, dum id quod ait: Et mea omnia tua sunt, et tua mea quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Jounn.xvi, 10), amicos Patris esse eos dicit. Non solum (Gat. iv, 19). Replemur autem secundum dictum Proautem ipsi honorificati sunt, sed etiam principatus eophetæ : Replebimur ab ubertate domus tuæ (Ps. LXIV, 5). rum confortati sunt. Ipsi quidem honorificantur, cum Die itaque replebuntur, id est, vero lumine (lux enim amici sunt, cum die pleni sunt, cum in his nemo est, Christos est (Joan. 1, 9). Erat enim lux vera, quæ luci- Sed principatus eorum confortantur: Ecclesiæ scilificat omnem hominem venientem in hunc mundum); cet ab ipsis cœptæ, ab his principia sumentes: quæ non jam ignorantiæ nocte detenti, neque tenebris D super terram toto in orbe fundatæ fortibus principiis hujus sæenli cæci, sed veritatis luce illuminati et die repleti. Quod autem repletum est, nihil præter id ex quo plenum est recipit. Nox enim in eum qui die repletus est non penetrat, secundum illud Apostoli : 580 Quæ enim participatio est luci ad tenebras, II, Cor. vi, 14)? Neque sedem Spiritus Christi adit spiritas mundi, ut scriptum est: Vos enim non spiritum

(a) Editi, neque diversă virtute. Rectius ms. diverso, nempe Filio.

(b) Ita secundum LXX interpretes legendum innuit auctor Commentarii in Psal. apud Hieronymum. Apud Augustinum autem exstat per diem errabunt. In gracis exemplaribus modo habetur ἡμέρας πλασθήσονta, cujus verbi loco Hilarii interpres legerit necesse

constiterint.

39. Electorum numerus certus. İllud super arenam quidam ad angelos referunt. Et ut ad Ecclesiæ populos referri istud necessario intelligeretur, adjecit : Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur. Numquid numerus eorum incertus est, qui in libro Dei scribuntur? Ergo nulla est difficultas in numero, est #ìnolńcóvtal. Quem vero secutus est Augustinus, πλασθήσονται 2 πλάνομαι duxit.

(c) In vulgatis, confortatus est. At in ms, ut et apud Augustinum, confortati sunt, quod respondet græco et expositioni mox subjectæ. Velera Psalteria Carnut. 1 German. confirmati sunt.

[ocr errors]

poris est (c) ut a to veniam, et veniam in mundum, ut quæ prophetata sunt expleam.

581 quorum veritas maneat in scripto. Sed aliqui A xvi, 28). Adhuc ergo tecum sum : quia nondum tem. id quod dictum est: Super arenam multiplicabuntur non ad homines tantum referendum existimaverunt, quia Abrahæ dictum esset: Et erit semen tuum sicut arena maris est: ad id quod super arenam multiplicabuntur, amicis Dei multitudo angelicæ numerositatis accedat. Non enim aliter sibi convenire sicut arcua maris et super arenam maris putaverunt, nisi hominum multitudini connumeraretur copia angelorum. Sed nos uniuscujusque sensui non contraimus. Quid autem secundum donum spiritalis gratiæ senserimus, sine cujusquam contumelia tractabimus?

-

et

42. Qui occidat Christus ut vivificet.-Quod autem ait, VERS. 19 Si occidas Deus peccatorem : numquid qui venit salvare quod perierat, et peccatorem redimere, peccatorem precatur 582 occidi? Absit ut velit occidi. Sed peccator occiditur, eum sæculo moritur, cum Christo commoritur, ut vivat in Christo. Beatus Apostolus ait: Quotidie morior (I Cor. xv, 31). Et rursum : Mortuus sum legi, ut vivam Christo (Gal. n, 19). Morimur autem (d) ita, quando in nobis per fidem perempta peccata moriuntur. Audiamus adhuc quomodo Deus peccatores occidit, per id quod dicitur: Mortificate ergo membra vestra super terram, for

et avaritiam (Coloss. m, 5). Sic peccator occiditur, cum generatio vitæ spiritalis vitiorum omnium et peccatorum morte renovatur.

:

40. Gentes credituras innuit Judæos excessuras. Promissiones duas Abrahæ fuisse in Genesi accipimus. Unam (a) ante Ismael generationem, Deo di. cente: Quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo B nicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam eam, et semini tuo in æternum, et faciam semen tuum tamquam arenam maris. Si potest quis enumerare arenam maris, ita et semen tuum dinumerabitur (Gen.xii, 15 et 16). Nato vero Isaac, et in holocaustum quantum ad Abraham spectat oblato, bæc sequens repromissio fuit: Nisi benedicens benedicam tibi, multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, el sicut arenam quæ est ad oram maris (Gen. xx11, 17). Et si secundum Apostolum hæc duo Testamenta sunt, unum secundum Ismaelem in servitutem generans, aliud secundum Isaac in libertatem matris nostræ Jerusalem quæ in cœlis est educens (Gal. Iv, 24), (b) duum necesse est seminum in stellis et in arenis numerositas prædicetur. Ergo amici Dei super arenam maris dinumerantur. Quis enim ambigat, C secundum Ecclesiam toto in orbe numerosam, multitudinem gentis Judææ copia in Christo credentium præveniri? Atque ideo super arenam multiplicabuntur, quia copiosiores his erunt, qui ex legis impio populo terreni et aridi significantur in arenis.

41. Resurrectio Christi futura, prædicitur ut jam facia. Dein sequitur: Surrexi, et adhuc tecum sum. Surrexi, ad resurrectionis gloriam spectat: sed secundum præscientiam Dei id quod futurum est tamquam præteritum loquitur, quia Deo ob scientiam atque virtutem quæ futura sunt facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quæ futura esse confidimus. Id. autem, Et adhuc tecum sum, nondum temporis esse significat ut resurgat, quia nondum D tempus sit passionis, cum se adhuc esse cum Deo profiteatur. Ipse enim ait: A Deo exivi, et veni (Joan.

[blocks in formation]

(b) Bad. et Er. dum: Lips. tum: emendantar ex Par. et ms. Mic.

(c) Hactenus obtinuerat, ut ante veniam. Abstinere non potuimus, quin restitueremus, ut a te veniam : cum respiciat Hilarius illud, a Deo exivi; ubi quia seŋquitur, et veni, subjicit etiam hic cum quadam emphasi, et veniam in mundum.

(d) Pro ita, quod est, hoc genere mortis, substituerat Lipsius, ait, ac deinceps retentum fuit, absque ulla auctoritate.

43. Probatur magis contentiones quam dices.- Sequitur deinde Viri sanguinum declinate a me : quoniam dices in cogitatione: Accipient in vanitatem civitales suas. Latina translatio, dum virtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem, non discernens ambigui sermonis proprietatem. Quod enim nobiscum scribitur: Quoniam dices in cogitatione, cum Grecis hoc modo est, ὅτι ἐρεῖς εἰς διαλογισμόν, et il lud ipsis pronuntiatione (e) non distinguitur, ut aut dicis intelligatur, aut contentio; utrunque enim sub iisdem verbis significatur hoc dicto. Sed hi (f) qui he braici sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo quod ¿peis translatum est prodiderunt. Et sane id ita esse ratio et intelligentia monstrabit.

44. Viri sanguinum, quorum doctrina adulans aut dolosa. Viri, inquit, sanguinum declinale a me. Memini in Ezechiele dictum, Episcopos reos sanguinis futuros, quorum adulanti silentio plures in interitum incidissent, ita Fili hominis speculatorem dedi te domus Israel, et audies ex ore meo verbum, et com minaberis et si non distinxisti neque locutus es, ul distingueres iniquo, ut se averterel ab itineribus suis, et viveret; iniquus ille in iniquitate sua morietur, sed sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. 1, 17 et 18). Et invenio alium sanguinarium, de quo dictum est: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Deus (Psal. v, 8). Ut igitur viri sanguinum sunt

(e) In prius vulgatis deerat particula negans. Hanc ita evidenter postulat ratio dictorum, ut adjicere eam nobis licere putaverimus, maxime cum hic ut deinceps nobis non suppetat nisi ms. Miciacensis, quem Romæ servatum consulere nobis non facile est.

(f) Hieronymus ex hebræo vertit, qui contradicent tibi scelerate. Græci plerique legunt, qui contentiosi estis. Cum his psalterium Mediolan. exhibet, qui contentiosi estis in cogitationibus. Heracleotes apud Corderium ait alium legere, quia litigiosi sunt; alium, qui adversus le dixerunt cogitationem; alium, quoniam exacerbaverunt te in malo consilio.

quorum adulans doctrina est; ita et viri sanguinum A litias) in corde, tota die constituebant prælia. Acuerunt sunt, quorum dolosa est doctrina.

45. Hæretici viri sanguinum. - Dolosa autem doctrina est hæreticorum, sub nomine Dei blasphema, sub prætextu religionis impia, sub veritatis specie fallax quorum in animo et cogitatione solum contentionis studium persistit. Nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem acquirunt, nihil pacificum cogitant, ut omnis his in contentionibus labor sit, et pugnam meditentur. Isti infelices animas exstinguunt, et in vanum ecclesias sibi congregant : quas civitates Dei, secundum propheticam evangelicamque consuetudinem, nuncupari frequens et plurima auctoritas est. Hoc ergo significatur his dictis: 583 Viri sanguinum declinate a me, VERS. 20, quia contentiones in cogitatione, accipient in vanum civitates B suas. Viri sanguinum sunt, propter deperditarum animarum reatum : declinare jubentur, quia contentiones in cogitatione sunt. Hi in vanum civitates Dei accipiunt, infructuosarum ecclesiarum cœtus per schismatum dissidia reddentes.

46. Odium pium. Sed plane, quia pax et justi tia et veritas est, affectum in eos suum ostendit, dicens, VERS. 21 et 22: Nonne odientes te, Domine, odivi, el super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos; inimici facti sunt mihi. Est religiosum odium, quotiens in nobis odio est qui Deum odit. Inimicos quidem nostros amare præcipimur (Matth. v, 44); sed nostros, non et Dei. Nam, juxta Deum, et patrem et matrem et conjugem et filios et fratres odisse devotum est (Luc. xiv, 26). Odit ergo odien- C tes Deum, et inimicorum odio tabescit, et odit odio perfecto, et inimici sibi facti sunt. Non enim Filius diversus a Patre est; ut non alteri inimicus, utrique fiat inimicus.

47. Hæc Christi verba sunt. Concludit deinde libertatis sur fiduciam (f. fiducia): simulque ut ea, quæ (a) per præscientiam tamquam gesta memoraverat, nuncad demonstrationem temporis gerenda monstraret, dixit, VERS. 23 et 24: Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et scilo semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in viam æternam. Humanæ naturæ fiducia ista non est, ut probari se velit, ut sciri cor suum postulet, ut cognosci semitas suas exspectet, ut inspici nou metuat si via iniquitatis in se sit, ut per hanc cognitionem in æternam viam deducatur. Vox ista ejus tantum potest esse, qui dixit: Ecce venit princeps hujus mundi, et non invenit in me quidquam (Joan. xiv). Solus enim extra peccatum est Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

PSALMUS CXXXIX.

Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me. Quia cogitaverunt malitiam (Infra, qui cogitavit ma

(a) Postrema editio Par. cum Bad., Er. et Lips. per præsentiam. Ex prima, necnon ex ms. Mic. restituimus per præscientiam, hoc est, per certam gerendorum scientiam, qua universa utique dispo

D

linguas suas sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. DIAPSALMA. Custodi me, Domine, de manu peccatoris, ab (et ab) hominibus iniquis eripe me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. Absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt muscipula (in muscipulam) pedibus meis: continuata semitis scandala posuerunt mihi. DIAPSALMA. Dixi Domino : Deus meus es tu exaudi (inaurire), Domine, vocem orationis meæ. Domine virtus salutis meæ, obumbrasti super caput 584 meum. Non tradas me (Infra additur in die belli) a desiderio meo peccatori: cogitaverunt (adversum me. Tum ne tradas sine me) : non tradas me, Domine, ne umquam exaltentur. DIAPSALMA. Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones ignis, et dejiciet eos : in miseriis non subsistent. Vir linguosus non dirigetur super terram : virum injustum mala capient in interitum (interitu). Cognovi quoniam fecit (quia faciet) Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. Attamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum facie

tua.

TRACTATUS PSALMI.

1. David convenire polest psalmus. Aut fidelium est oratio. Cœptus est psalmus ex persona hominis inter multas infestationes inimicorum anxii, adversus quem multæ insidiæ et doli plures sint et convenire hæc omnia in personam hujus prophete David videntur, cujus vita infestata undique et plena semper periculis fuit. Saul eum in deserto, in urbibus, bello ac dolis sequebatur; persequente quoque filio ipsius Abessalon, et multa adversus regnum vitamque ejus moliente et audente. Multis præterea aliis et domesticis et extraneis insidiis subjectus semper fuit. Sed nihil speciale ex his omnibus in psalmo continetur, ut propria persons ejus oratio esse credatur. Generalis autem forte et ex spirítu prophetiæ psalmus esse noscitur, unumquemque nostrum per orationis exemplum, cum in mediis infestantium in nos odiis jactemur, erudiens quali Deum prece oporteat deprecari.

2. Christo magis convenit, non seclusis fidelibus. Alia ut homo, ut Deus alia loquitur. - Sed contuenti mihi penitus quasdam virtutes proprietatesque verborum, quæ ultra humani sermonis consuetudinem altius nescio quid et sublimius eloquuntur, ejus potius hominis, in quo ex partu Virginis ad sacramentum humanæ salutis unigenitus Dei filius natus est, repertus est psalmus iste intelligi oportere. Secundum enim eam quæ in se fuit generis utriusque naturam, Dei videlicet atque hominis, non modo in Evangeliis, sed etiam in Prophetis, ita coaptatis ad utrumque dictis locutus est, ut dum divinitatis suæ impassibilem atque indemutabilem virtutem docet, infirmitatem quoque naturæ corporeæ non taceret (Vid. lib. 1x de Trin.

nendo præsciit, et præsciendo disposuit, ut loquitur Tertullianus lib. i contra Marcion. n. 5. ubi et de eadem præscientia dicit : Tantos habet testes, quaniss habet prophetas.

« PoprzedniaDalej »