Obrazy na stronie
PDF
ePub

[ocr errors]

torrentes; sed hæc intolerabilis aqua animam non transiit, in qua Deus habitat. Intolerabilis autem est Deo vacuis; his autem in quibus Deus est, torrens repentinus, post paululum vero (c) ad transeundi facultatem aridus et exhaustus.

7. Diaboli dentes.-Atque ut nullus hic de aquis sensus esset; 450 consequitur, VERS. 6: Benedictus Dominus, quinon dedit nos in (d) capturam dentibus eorum. Et qui sunt horum torrentium dentes? Sunt plane ad laniandum apprehendendumque vehementes, ira, cupiditas, lascivia, odium, gula, avaritia. Ili sunt dentes mali et tenaces. Per hæc enim in nos captos laniatosque dominantur, dum vitiorum suorum aut ministros aut consortes esse nos faciunt: quibus non

manderentur.

-

gratulatione ordo, qui est iniquitatibus. Namque (ms. A furentesque procursus, et tempestatis temporarie nam qui) ab insurgentibus primum adversus nos deglutiti non erimus; sed ne postea quidem irascentibus eorum animis ab aqua,protegente Domino,absorbebimur. 5. Aquarum diversa genera. Quid significent. — Ait enim, VERS. 4: In eo cum irasceretur animus eorum adversus nos forsitan aqua absorbuisset nos. 449 Sed quid hoc est? Animi hominumiras cuntur, et aqua nos absorbet? Numquid ad motus mentium incitatarum ultrices aquæ assistunt, aut fanimales sunt ut absorbeant? Enecari in aqua qui demersi sunt possunt; absorbere autem id quod inanimale est non potest. Quærendum ergo nobis est, quid hic intelligi oporteat. Et meminisse eorum locorum necessarium est, in quibus aquæ facta sit mentio. Et quidem in exordio libri Genesis ita scriptum est: (a) Et tenebræ erant super В carnes nostræ, sed animæ, nisi Deus in nobis esset, abyssum, et spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. 1, 2); et iterum: Dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquæ, et sit dividens (b) inter aquam et aquam (Ibid. 6); et rursum : Aqua quæ super cœlos est, laudet Dominum (Psal. CXLVIII, 5, 6); et rursum : Viderunt te aquæ Deus, viderunt et timuerunt (Psal. LXXv1, 17). Ergo quia lex spiritalis est, et fides historiæ non periclitatur, si rebus effectus inesse et connexam sibi extrinsecus significantiam existimemus; videmus el aquas esse super quas sit Spiritus Dei, et aquas esse quæ super cœlos sint, esse et quæ in terris sint, et aquas esse quæ laudent, et aquas esse quæ timeant. Per quod recte significari aquas populos intelligimus, in quibus sint spiritales, sint et tenebrosa; sint cœlestes, sint et ferestres, sint gloriosum adventum Domini lau- C daturæ, sint et timentes. Ilæ ergo sunt trepida, terrenæ, tenebrose, absorbere nos volentes, animis in ira concitatis, et toto diabolici furoris impetu commotis, tamquam maxima hiemis tempestate torrentibus et per præceps ruentibus,

6. Diaboli impetus quid Deo plenis, quid vacuis ef ficiant. Atque ita in ordine confessionis nostræ ad Dominum adjecit propheta, VERS. 5: Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam. Ecce diaboli et suorum irruentes impetus, et ex turbidis motibus concitatos

(a) Ita reg. ms. secundum LXX. At excusi, Et Spiritus Dei superferebatur aquis: et rursum: Ecce tenebræ erant super faciem abyssi.

(b) Editi, inter aquam quæ est sub firmamento, el inter aquam quæ est super firmamentum: castigantur D ex ms. regio, in quo tamen omissum erat et aquam. In greco LXX legimus, καὶ ἔστω διαχωρίζον ἀνὰ μέσ σον ὕδατος καὶ ὕδατος. Quod cum nostro Hilario vertere, Augustinus lib. imperf. de Gen. ad litt. c. 8: Et sit dividens inter aquam et aquam; Ambrosius lib. n Hexaem. c. 2: Et sit discernens inter aquam et aquam.

(c) In reg. ms. deest ad transeundi facultatem. Ex hac expositione legisse videtur Hilarius aquam intolerabilem, non immensam.

(d) Regius codex, in captionem. Mox ex mss. adjecimus horum ante torrentium.

(e) In vulgatis hic et infra venantium: quamvis infra hanc lectionem expresse neget Hilarius, ac declaret verbum venatorum, huc quod ex mss. revocamus, passive intelligendum.

(f) Ita correxit Lipsius, cum in prioribus edit. ut

8. Laquei animarum. Ait enim, VERS. 7: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo (e) venatorum. Laqueos, qui venantur, occulte et fallentes prætendunt, aut absconsos vallibus, aut herbis contectos, aut cibis (f) oblitos, aut nubibus concolores. Et hæc quidem ad bestias atque aves ceteras: nobis vero adversus animam hæc parantur. Est enim nobis laqueus (g) in otio, pecunia, ambitione, lascivia. Hæc prætenduntur, hæc blandiuntur, hæc fallunt : sed ab his omnibus voluntas nostra est (h) referenda. Omnibus enim hi laquei prætensi sunt, sicut scriptum est: Non enim injuste in terra prætenduntur retia avibus (Prov. 1, 17, sec. LXX). Perfecta enim gloria est, ab his laqueis qui prætensi sunt evolare. 9. In Ecclesia constanter manendum. psalmus ita dicit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum: non utique venantium, sed corum quibus in venatione tensi sunt laquei. Non enim cum quis in laqueum inciderit, tunc fiet peccator, sed cum omnibus tendantur, (i) ille tantum qui jam sit peccator in laqueo est; sicut scriptum est: Oculus (j) meretricis, laqueus peccatoris. Ergo a peccatis omnibus abstinendum est, ne incidamus in laqueum. Spiritales enim sumus, et evolamus ut passeres. Passer (k) avis domestica, et ædificiorum incola: non

Denique

in ms. Mic. legeretur, cibis oblitteratos. In reg. ms. cibos oblitteratos.

(g) Bad., Er. et ms. reg. in otium pecunia, ambitio, etc. Lips. deinde expuncto in fegiɩ otium, pecunia, ambitio: quod tandem edit. Par. mutatum est ex ms. Mic.

(h) Etiam hic vulgatum erat refrenanda: obnitentibus mss.

(i) Ita antiquæ editiones. At Par. ille autem; reg, ms. ille tamen. Paulo ante in his, tunc fiet peccator, post tunc subintelligitur primum. Vult Hilarius nulJum esse in laqueo ac potestate diaboli nisi per peccatum, ac proinde prius peccatorem esse, quam in laqueo. Idipsum confirmat in psal. cxL, n. 14.

(j) Idem ille locus iisdem verbis denuo citatus in psal. cxxxix, n. 3, nusquam a nobis potuit invebiri. Videtur tamen summaria quædam sententia, ex his Eccle. vn, 27, expressa verbis: Inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est....... qui autem peccator est, capietur ab illa.

(k) Passer hic opponitur avibus, quæ ad tempus

momentanca, non temporaria, sed sine demutatione A habitatio Jerusalem, et montes circum eam, si nululla aut temporis observatione consistens. Nos ergo sine vicissitudine temporum Ecclesiam incolentes, abstineamus a peccatis, ut a laqueis evolemus. Laqueus enim per Deum in nos habitantem conteritur: quia ita sequitur: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. VERS. 8. Adjutorium nostrum 451 in nomine Domini, qui fecit cœlum et terram. lloc adjutorio laqueus conteritur, hoc adjutorio liberamur, in nomine Domini qui fecit cœlum et terram: quod est scilicet super omne nomen, in quo omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et inferorum : et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

PSALMUS CXXIV.

Canticum graduum.

Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in æternum qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum : quoniam non derelinquet virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi in (Infra, ad) iniquitatem manus suas. Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem : pax super Israel.

TRACTATUS PSALMI.

lam interioris intelligentiæ habent causam, inanis est psalmus, et mendax Propheta, in quo Spiritus sanctus locutus esse credatur. Est enim mons Sion civitati Jerusalem imminens; est eadem civitas, circa quam extrinsecus plures sunt montes. Qui ergo confidit in Domino, quem profectum habebit, ut sit sicuti mons Sion? ex rationabili homine fieri saxum, arborem, cespitem, et de natura animali in naturam inanimalem referri? Jam vero quomodo fidelis hic sermo sit, non commovendum eum in æternum, qui habitet in Jerusalem? Numquid Jerusalem ipsa sanctificationem habitantibus afferebat, ut habitatio ejus firmitas esset æterna: cum (b) illinc sacrilega cædes prophetarum, judicium mortis in Deum, B fuga Apostolorum, crucis scandalum sit? Habitantes autem in ea quotiens captivi, (c) quotiens perempti? Ad ultimum urbs ipsa funditus diruta est, et qui vastationi ejus residui erant, capti atque dispersi sunt: propheta hoc impietati ejus excidium antea ita nuntiante: Terra vestra deserta, civitates vestræ igni concremata regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et desolata et subversa a populis exirancis derelinquetur filia Sion, ut tabernaculum in vinea, et sicut casa custodiaria in cucumerario (Esai. 1, 7 et 8). Jam ergo inanis est sermo, inanis est prophetia, quæ addiderit: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc (d) nunc et usque in sæculum. Jerusalem eversa est, populi ejus exstincti sunt, reliquiæ ejus dissipatæ sunt: hodie in ea non habitatur, non sacerdos, non propheta, non princeps; sed ipsa obtrita, deserta, sine fructu est. Et quomodo habitator ejus non commovebitur in æter. num? et Dominus in circuitu populi ejus ex hoc nunc et usque in sæculum? Ergo non potest de ea prophetatum videri, a qua prophetiæ veritas dissidebit. Sequens igitur est, ut quæramus in quos dictorum ratio conveniat.

1. Contra eos qui litteram unice sectantur. Faciunt nobis plerique obscuritatem, volentes Scripturas propheticas solo aurium judicio æstimare, et non aliud in his intelligere, quam quod sub singulis C rerum quarumque vocabulis audiatur. Quod cum volunt, neque nobis quod intelligamus relinquunt, neque prophetas non dico cœlestia, sed nec terrena quidem rationabiliter dixisse constituunt. Quid enim aut a nobis congrue tractabitur, aut ab illis recte dictum existimabitur, cum aquas laudantes, videntes, timentes, et plaudentes manibus audiemus, nisi (a) ex auctoritatibus Scripturarum earumdem, sub aquarum nomine aliud significari quod alterius sit generis monstremus? id scilicet quod sit vivum ac sentiens, et ad rei uniuscujusque judicium suo motu sensuque se permovens: quod esse homo intelligitur, laudans, videns, timens, plaudens, judicans. Hæc enim humanæ affectionis genera in aquis esse sermo propheticus edidit: quorum quia in aquas D lex scripta sit. Est et Sion mons superimminens natura non convenit, nec propheta de aquis 452 dixerit, nec nos de aquis dictum intelligamus. Hæc propter ea, quæ in præsenti psalmo sunt, retractari convenit, quæ talia sunt.

[blocks in formation]
[ocr errors]

3. Mons Domini Ecclesia. Christus qui ex monte in lapidem, et ex lapide in montem. Et quidem priinum animadvertendum est, non alterius montis quam Sion factam mentionem. Legimus enim montem esse Domini (e) et Choreb, usque ad quem primum Moyses cum multa obisset, accessit (Exodi III, 1): esse et montem Domini Sina, in quo populo

Jerusalem. Sed quia in hunc montem453 prophetiæ nullus est fructus, videndum est quid in monte intelligi oporteat. Et habemus optimum intelligentiæ ducem Esaiam. Nam cum superius montem Domini excelsum significasset, ad quem gentes venturæ essent (Esai. 11, 2), ait: Propter hoc sic dicit Dominus: Ecce mitto in fundamenta Sion lapidem præclarum, electum, angularem, pretiosum in fundamenta ejus;

(d) In reg. ms. hic non exstat nunc, neque infra nisi semel num. 5.

(e) In ms. reg. et Horeb. Supervacanea videtur particula, et. Neque Horeb, aut secundum Græcos Choreb, in sacro textu vocatur mons Domini, sed mons Dei.

et qui crediderit in eum, non confundetur (Esai. A illa; quia hæc illius forma est, Ex parte enim cogno

scimus, et ex parte prophetamus. Et nunc videmus per speculum in ænigmaté, tunc autem facie ad faciem (I Cor. xi, 9 et 12). Sed et hæc cœlestis, et illa cœlestis s; et hæc Jerusalem (h) est, illa quidem ecclesia angelorum multitudinis frequentium sed est ecclesia primitivorum, est et ecclesia spirituum in Domino fundatorum (Hebr. xII, 22 et 23). Fundandi ergo sumus in spiritu, et in habitantibus standum est, non discurrendum, sicuti Moysi dictum est, Tu autem mecum sta (Deut. v, 31). Non simus (i) procursibus vagi, neque viis incerti, neque inanis doctrinæ vento evolantes. In æternum enim manendum est, si sine commotione steterimus.

XXVIII, 16). Et non ambiguum est Apostolum fundamentum (a) Christum significasse, per quod beata illa dominici corporis Ecclesia, cujus fundamentum est Christus, significari videtur in monte. Quam idem Apostolus et Jerusalem nuncupat, dicens : Quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis; ea autem quæ sursum est Jerusalem libera est, quæ est mater nostra (Gal. iv, 25 et 26). Habemus ergo montem Sion Domini, habemus et civitatem Dei Jerusalem: et nominis Sion interpretatio est speculatio. Sic ergo montem Domini (b) in Daniele accipimus, ex monte in lapidem, et rursum ex lapide in montem (Dan. 11, 34 et 35): exinanivit enim se in forma Dei constitutus, et formam servi accepit, et per passionem suam mundo (c) cum superstitionibus B Sed neque desunt stare volentibus sanctorum custosuis terroribusque prostrato, in gloria Dei patris est, et Deus super omnia est; propter infirmitatem carnis ex monte in lapidem exinanitus, propter gloriam passionis ex lapide rursum effectus in montem : mons superimminens et excelsus, in quo ipsi nosmetipsos per assumptionem carnis nostræ corporisque speculamur.

-

4. Resurrectionem nostram in Christo speculamur. Ecclesia præsens forma futuræ. In eo enim sumus (d) resurrectionem nostram in resurrectione nostri in eo corporis contemplantes: speculatio est enim Sion mons. (e) Loquatur interpretationem hanc hebraica lingua, qua dictum est, Mons Sion mons speculationis est. Loquatur Paulus, et dicat, Nostra autem conversatio in cœlis est, unde et salvato- C rem nostrum exspectamus (f) Dominum Jesum nostrum qui transformabit corpus humilitatis nostræ, conforma tum corpori gloriæ suæ (Phil., 11, 20 et 21); dicat et rursum, Et cum essemus mortui peccatis, vivificavit nos simul cum Christo, et coexcitavit, et collocavit in cœlestibus (Ephes. 11, 5 et 6). Dicat et Evangelium, Quotquot autem receperunt eum,'dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1, 12.) Dicat ergo nunc et Propheta, Qui confidunt in Domino, 454 sicut mons Sion, non commovebitur in æternum qui habitat in Jerusalem. Sequamur Apostolum, sequamur Evangelium, sequamur Prophetam. Confidamus in Domino, ut conformes corporis gloriæ Dei simus. Habitemus nunc Ecclesiam (g) celestem Jerusalem; ut non moveamur in æternum. In hac enim habitantes, habitabimus et in D

(a) Bad., Er., Lips. et ms. Reg. Christi. Rectius Par. ex ms. Mic. Christum : respicitur quippe illud Pauli I Cor. II, 11: Fundamentum enim aliud nemo polest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus. Deinde per quod, id est, quamobrem.

(b) Regius codex, in Danielo : cujusmodi locutio constans est in ms. Turon., etc.

(c) In ms. Reg. cum substitutionibus suis erroribusque. (d) Ita ms. Mic. Alii vero libri, in eo enim sumus resurrectio in resurrectione nostri, in eo nobis est corporis contemplatione speculatio, etc.

(e) Apud Bad., Er. et Lips. loquitur: quod et habet ms. Reg. in quo deinde, interpretatione hanc...., mons Sion speculationis est.

(f) Ms. Reg. omisso Dominum Jesum nostrum, cum Mic. subdit qui transfiguravit.

PATROL. IX.

5. Montes in circuitu nostro. Sancti atque Angeli.—

diæ, neque Angelorum munitiones. Dicitur enim, Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in sæculum. (j) Hos enim secundum superiora exempla montes esse existimabimus, humilitatem terræ excedentes, firmos et excelsos et immobiles. Cum enim et montem significari Ecclesiam, id est, Dominum in corpore legimus, et invenimus montes Dei exsultare atque lætari : scriptum est enim, Montes exsultaverunt ut arietes (Psal. cxIII, 4): quomodo possumus montes non eos significatos esse intelligere, qui super terrenam naturam gloriosi jam in Dei rebus exsultant?

6. Christi egemus ope. Pericula nostra. Deus ubique. -Ac ne leve præsidium in apostolis, vel patriarchis ac prophetis, vel potius in angelis, qui Ecclesiam quadam custodia circumsepiant, crederemus ; adjectum est, Et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in sæculum. Sed forte apostolorum vel angelorum custodia sufficiens existimetur. Verum id quidem est; sed et Moysen audiamus. Namque cum ei Dominus dixisset, Ecce angelus meus antecedet te (Exod. xxx11, 34); et ille respondit, Nisi tu mecum ambulaturus es, ne me expellas hinc (Exod. xxx, 15 ). Bonum quidem præsidium angeli, sed melius Domini. Multis anima nostra 455 laqueis appetitur, multis adversus nos armis dimicatur. Non terra, non maria, non aera fidei nostræ periculo vacant. Rapiunt oculos nostros raræ incogniti maris gemmæ, occupat animum terræ aurum, totis nostræ mortis illecebris spiritales nequitia et aeris hujus virtutes circumvo

(g) Quod proxime sequitur videtur postulare a cœlesti Jerusalem ut non moveamur. Quamquam Hilarius, quia nunc cœlestes sumus in Christo, ut loquitur in ps. cxxII, n. 3, docere videtur infra, ut et in psal. CXX1, n. 2, cœlestis Jerusalem vocabulum Ecclesiæ militanti convenire.

(h) Verbum est addimus ex ms. Magis placeret, et hæc et illa Jerusalem est. Mox editi habent multitudine frequentium refragantibus mss. Quæ hic videntur intricata, confer cum verbis Apostoli ad Hebræos.

(i) Reg. ms. procursores.

(j) In vulgatis, Hos ergo. Magis placet cum mss. Hos enim, scil. sanctos atque angelos. Hos igitur putavit Hilarius nobis consulere.

22

minum favorem, vel propter periculum et metum, facti opus bonum est. Verum nisi ex voluntate boni simus, etiamsi hominibus boni videbimur, tamen Deo boni non sumus: quia perfecta bonitas in recti cordis consistit affectu.

lant, per vitæ præsentis molestias, per alienæ volun- A in utroque significans. Multis enim vel propter hotatis mores atque lasciviam insidiantes, ut irascamur, ut oderimus, ut amemus undique exspectamur et appetimur. Sciens ergo Dominus non adversus carnem et sanguinem nobis pugnam esse, sed adversus mundi hujus potentes et nequitias spiritales, ait Evangelia consummans: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 26). Adest enim et cum fideliter invocatur, per naturam suam præsens est. Spiritus namque est omnia penetrans et continens. Non enim secundum nos corporalis est, ut cum alicubi adsit, absit aliunde: sed virtute præsenti, et se quacumque est (a) aliquid porrigenti, cum replente omnia ejus spiritu in omnibus sit, tamen ei qui in eum credat adsistit. Nam et tribus vel duobus in nomine suo congregatis erit præsens (Matth. xv, 20), et in circuitu populi B sui est ex hoc nunc et usque in æternum.

7. Virga potestatis insigne. Tribulationes nostræ breves. Opus sit et probum et voluntarium. Sed quid sibi vult, esse eum in circuitu populi sui ex hoc nunc el usque in sæculum? VERS. 3. Quia non relinquet virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. In virga potestatem intelligi convenit; insigne enim potestatis est. Virgam accepit Moyses, qua posset omnia fuit et virga Aaron. Sed fuit et virga Pharaonis, fuit et virga Nabuchodonosor. Ergo in circuitu nos Dominus custodit ne super sortem nostram peccatorum virga derelinquatur, Veniunt quidem tribulationes, sed non permanent veniunt persecutiones, sed non persistunt. Multi redigere libertatem fidei nostræ in captivitatem volunt: sed (b) confisioni nostræ, quam in Christo habemus, nemo dominatur. Non enim super sortem nostram peccatoris virga derelinquetur. Do, minus namque in circuitu populi sui est in æternum: ne victi et fatigati virgæ imperio, ad iniquitatem extendamus manus nostras. Sed virga cum inciderit, auferetur et peccator cum incubuerit, non derelin: quetur. Breve est quidquid patiemur ab adversariis Dei et habet victoriæ præmium, licet non habeat prælii longi laborem. Dominus adest. Etiam si vis aliqua compellet, abstineamus manus nostras ab iniquitatibus, non extendamus opera nostra in peccata: quia Domino in circuitu nobis constituto, virga peccatoris non derelinquetur ut maneat.

456 8. (c) Post quæ conversio fit Prophetæ, retributionem a Domino ei qui ab iniquitate manus abstinuerit imprecantis. VERS, 4. Benefac, Domine, bonis et rectis corde; probitatem et facti et voluntatis

C

9. Iniquitatis operarius declinans ex lege. Retributio autem ut bonis adest, ita et malis non abest. Nam sequitur, VERS. 5: Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Et hic quoque duplicis significantiæ sermo est, declinantium ad obligationes, et operantium iniquitates. Qui declinant, ex alio in aliud declinant, id est, ex bonis operibus recti cordis in obligationes. Et quas esse obligationes existimabimus? Eas nempe quas solvi propheta monuit, dicens, Non tale jejunium (d) elegi, dicit Dominus ; sed solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes vehementium commutationum (Esai. LVHI, 6). Si quis ergo se, a præceptis Dei declinans, his obligationibus colligaverit, adducetur cum operantibus iniquitatem, in eamdem scilicet sententiæ pœnam, trangressor et iniquus futuros. Qui enim operatur iniquitatem, ab observatione legis alienus est: qui autem declinat ex lege, legem in qua mansit aute, transgreditur.

10. Vincula fidem impedientia.-Non declinandum igitur ad obligationes est: neque libertas nostra est nexibus sæculi et mundialium negotiorum vinculis inserenda. Novit beatus Paulus solutos ligari non oportere, cum dicit, Solutus es ab uxore? noli quærere ligationem (I Cor. vii, 27). Et hoc non de criminoso vinculo necessaria ligationis ita sensit. Cæterum sunt alia vincula, quæ fidem nostram impediunt et obligant, sibique conneetunt : maxime augendæ pecuniæ labor, et negotiandi insincerus profectus. Hæc enim ita obligant peceatis, saeramentis, commerciis, ut sibi nos captos possessosque detineant. Ab his ergo mens, voluntas, studium solvendum est: quia declinantes ad obligationes una adducentur cum operantibus iniquitatem.

41. Erit autem Israel pacificus, non derelicta super se virga peccatoris sed in fide perfecta ac spe æterna manens, audiet pro portione sibi dici, Par super Israel. Ille est enim pax nostra, qui fecit utraque uuum (Ephes. 11, 14), Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in sæcula sæculorum Amen. 457 PSALMUS CXXV. Canticum graduum.

In (1) convertendo (Infra, dum auertit) Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Tune re

(1) In avertendo quod iterum habet liber, ubi versiculum repetit.

(a) Addimus aliquid ex mss, in quibus deinde porrigendi, non porrigenti. Paulo ante, secundum nos corporalis, id est, nostri ad instar, qui secundum corpus corporales sumus, et secundum animam corpori alligati. Quibus simile est illud tract. psal. cxxXIV, n. 16: Et hoc quidem ita in Domino, qui non in locis ul corporalis, sed ubique adveniens cernitur.

(b) Vulgati confessioni; castigantur ope manu

scripti Reg.

(c) Sola editio Par. postquam; aliæ, pasique. Emendantur ex mss,

(d) Ita ms. Reg. juxta LXX. At excusi, elegit Dominus. Tum Par. ex ms. Mic., sed solve omnem nodum (Mic. ms. hic addit tuum) iniquitatis. Editiones aliæ, sed solve omne vinculum, nodum iniquitatis dissolve.

intelligi. Itaque ab eo speranda intelligentia est: qui et pulsantibus (d) aperiet, et quærentibus demonstrabit, et petentibus non negabit.

pletum est gaudio os nostrum, el lingua nostra exsul- A gimus; sed ex eo, qui (c) quæ ignorabilia erant fecit tatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere nobiscum (Infra magnificavit Dominus facere cum illis): sumus (Infra facti sumus sicut) lætantes. Couverte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Infra non legitur sicut torrens in austro). Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Infra seminat..... metet). Euntes ibant et flebant, mittentes seming sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos.

TRACTATUS PSALMI.

1. Psalmorum intelligentia spiritalis nequit prorsus respui. Nisi essent in psalmis quædam tales prophetiæ, ut in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt non convenirent; profecto auderent multi pihil in psalmis spiritaliter dictum B existimare, putarentque nos quasdam commentitias assertiones, et ementitias interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid ac profundius cæterorum sensu intellexisse: perinde quasi nos sensui nostro ca quæ scripta sunt coaptemus, et non magis ex his quæ scripta sunt, sensum diligentis et sollicita intelligentia consequamur. Scriptura cnim legis manet atque est anterioribus, quam adesset Dominus, temporibus consummata a prophetis, (a) edita a Judæis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus; sed intellecta et probata a Christianis.

-

2. Legis intelligentia Christianis a Deo indulta. Hoc forte insolens existimetur. Plane insolens est, si nobis hanc gloriam præsumimus, si tantum infir- C mitati nostræ licere volumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura ætatibus, in quibus intelligendis frustra reges laboraverint, ipsi doctores et magistri legis erraverint, nos stulti sæculo, et purgamenta mundi, et deliramenta sapientibus (b) corum intelligentiam gloriemur. Sed tamen intelligimus, quia non 458 mendax est qui dicit: Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. vi, 7). Et scriptum est, quia qui dixit, Quoniam oportebat impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et in prophetis, el in psalmis de me (Luc. xxiv, 44), tunc aperuit sensum eorum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis, Quoniam sic scriptum est, Christum pati, et resurgere ex mortuis tertia die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Ibid., 45, 46). Non ergo ex nobis est quod intelli(1) Prophetæ.

(2) Ratio addimus e libro nostro.

(3) Amoto ejus captivitatis. Exinde cui pro cum.

(4) Bad, et Er. adita: ex quo Lipsius fecit audita, non male, si cum auctoritate fecisset. Probabilius tamen hic respicitur editio legis a LXX Judæis jussu Ptolemæi regis suscepta. Unde factum est ut pertractaretur a regibus et a gentibus susciperetur.

(b) Editi, de eorum intelligentia: renitentibus mss. (c) Sic prima editio Par. cum mss. Postrema cum Bad., Er. et Lips. quæ innoscibilia erant.

(d) Regius codex, aperuit........ demonstravil... uon negavit.

3. Captivitas corporalis non narratur hoc psalmo. Psalmi argumentum. Nam quomodo intelligi poterit hic psalmus, qui a rerum gestarum historia dissentit? Nusquam enim captivitas populi hujus usque ad David tempora scribitur; sed longe postea quam Salomon filius ejus regnum obtinuit, servivit captus Israel Assyriis, deline Juda Babyloniis. Quomodo ergo David in eodem psalmo tamquam captus orat? Aut quomodo aversa a se captivitate lætatur? dicens, VERS. 1-3: (e) Dum avertit Dominus captivitatem Sion, facti sumus tamquam consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere eum illis. Quamquam autem religiosum sit existimare, futuræ captivitatis demutationem dum (1) prophetiæ scientiam prænuntiatam fuisse; et ea quæ indubitate essent gerenda, per fidem gerendorum commemorasse pro gestis; tamen dictorum (2) ratio verborumque virtus ejus reditus graLulationem, qui post captivitatem Babyloniæ indultus est, nunc nos intelligere non patitur: cum præsertim eumdem reditum gravior postea sit consecuta captivitas, et indignum sit propheta, tanquam ignorantem, (3) amoto omni captivitatis opprobrio gratulari, cum indemutabili rursum opprobrio captivitas iterata successerit. Est autem nunc omnis in psalmo, sicuti singularum rerum expositione monstrabimus, ex captivitate vitiorum in libertatem cognitionis Dei redeuntis animæ gratulatio.

secun

4. Gravior est animæ, quam corporis captivitas. Et quidem gravis est captivitas corporalis, quæ, jure libertatis amisso, victorum dominatui subditur. Et serviunt tum quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animæ libertas. Testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes; testis Daniel in fame 459 leonum, prophetæ prandio saturatus; testis Eleazar inter jura dominorum, patriis suis legibus liber (II Machab. vi); testes (4) cum matre sua (f) Martyres septem, Deo gratias inter nova mortis tormenta referentes (Ibid. vii). At vero quanto infelicior est animæ captivitas! Si eam avaritia ceperit, per corpus latrocinatur (5) ae grassatur : si D libido vicerit, communicat cum corpore servitutem : si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, invidia Cum anu sua.

8

Ac grassatur non habet codex.

(e) Ms. Mic. in avertendo Dominum. Par. in advertendo Dominus. Editi alii hic, in convertendo; infra autem, dum avertit: quam lectionem retinet constanter ms. Reg.

(1) In mss. Vatic. ac Reg. cum anu sua. Tres leguntur Martyrum septem matres, eorum ad martyrium hortatrices: sed hic Hilarius Machabæorum matrem maxime videtur respexisse. Paulo ante apud Par., ut in Reg. ms. exstat, patris sui legibus, pro patriis suis legibus.

« PoprzedniaDalej »