Obrazy na stronie
PDF
ePub

erat quam græca. Hinc enim frequentem tunc tein. A cedendum, quod in aliorum Patrum lectione etiam poris fuisse jurgiorum causam Gregorius Naz. Or. 21, n. 46, tradit did σtevótnta tās rapà toïs Italois plátτῆς καὶ ὀνομάτων πενίαν.

observandum Eulogius Alexandrinus apud Photium cod. 215, præcipit: Oportet igitur sanctorum, qui certis temporibus Ecclesiæ doctores exstiterunt, doctrinam integre perlegere, et non ex parte illorum proferre sententias, indeque de tota eorum mente non sine periculo conjecturam facere.... quando quidem ex uno aliquo dicto, sive epistola, sive lucubratione, tota scriptoris pielas ostendi non potest. Præterea verba illius non semper ad nostros loquendi modos sunt exigenda. Eorum enim plurimi, quos postea, Augustino præsertim doctore, invexit usus aut comprobavit; Hilarii ævo aut inauditi erant, aut nondum satis recepti : ut merito dixerit cum Ambrosio epist. 48, ad Sabin. num. 4: Verbum si offendero, virtutem professionis in➡

35. Gregorius idem Or. 26, n. 2, notat triplex imminere de Deo loquentibus periculum, in mente scilicet, in sermone, in auditu: Nam et res divinas, inquit, mente consequi arduum, et verbis explicare perdifficile, et purgatas aures nancisci majoris laboris et difficultatis. Triplex illud periculum sensit ac timuit Hilarius. Unde lib. 1, n. 2, vicem suam dolet, quod hæreticorum blasphemantium vitio illicita agere, ardua scandere, ineffabilia eloqui, inconcessa præsumere compellatur ut quæ contineri religione mentium oportuissent, in periculum humani eloquii proferantur. Tum vero num. 5, animi sensa propria explicare non va- B terrogato. Si, inquit idem num. 6, verba movent, non

lentis æstum et anxietatem declarat his verbis: Mihi
certe his respondenti in curis œstus est, in sensu labes
est, in intelligentia stupor est; in sermone autem non
jam infirmitatem, sed silentium confitebor : cum, in-
quit, lib. de Synod. n. 5 : difficillimum sit, sensum
ipsum propriæ meæ fidei secundum intelligentiæ inte-
rioris affectum loquendo proferre. Demum ab auditu
sibi timet, dum libri ejusdem num. 65, ait: Memen-
tote, non sensum mihi deesse, sed verba. Arguam forte
in eo naturam meam, non tamen arguam voluntatem ;
et ignosco naturæ, si loqui de quod vult non polest.
Conscius enim sibi, quod in rebus divinis verborum
adhuc significatio angustior quam intelligentia sit,
tanto magis formidabat ne aures offenderet, quanto
minus tum de vi cujusque vocis inter homines conve- C
nerat; cum plerumque, ut loquitur ipse lib. de Synod.
n. 8, ignorata verborum opinione plurimum inter se
digladiarentur. Quippe, inquit Gregorius Naz. Or. 21,
n. 97, cum exigua res quotidie accederet, quæ moles-
tiam afferret; eo tandem res adducta est, ut periculum
esset ne orbis terrarum fines una cum syllabis abrum-
perentur.

36. Quocirca verba de Deo facturus, ut sibi recte sentiendi ac loquendi difficultas complanaretur, ipsius opem supplex implorabat. Exposui, Carissimi, inquit lib. de Synod. n. 65, quantum humani sermonis consuetudo patiebatur, et Dominus mihi semper ut ipse scit a me oratus indulsit, communis fidei conscientiam. Ita etiam quo facilius cogitata ipsius ab aliis perciperentur, ea variis modis explanabat: ut si cui una ratione obscura essent, ea altera fierent apertiora. Quam ob rem eloquentiæ suæ vires exserens, de Deo quam alte sentiret, insignibus speciminibus sæpe numero comprobavit. Non enim, inquit ibid. n. 62, infinitus et immensus Deus brevibus humani sermonis eloquiis intelligi potuit, vel defendi fallit enim plerumque audientes et docentes brevitas sermonum. Cum igitur Ililarius, veritus ne falleret brevitate, sermonis copiam sectatus esset; lectorem jure ac merito admonet lib. de Synod. n. 6, ne de se ante sermonis consummationem per bitterarum exordia existimet judicandum.

37. Quam precem cum num. 66 repetat, rursumque inculcet Fragm. 1, num. 7, nemo negaverit ei con

D

præjudicant fidei. Etenim sermonem mens non dubia obumbrat, et defendit a lapsu. Ita fiet, ut neminem offendat personæ vox eo sensu accepta, quo nune naturæ vocabulum; aut cum uti Deo pro frui Deo occurret; et alia hujusmodi quæ recensere longum esset. Postremo quia in Latinis non habuit ques in rebus a se tractandis imitaretur; ad mentem Græcorum, quorum ei lectio familiaris erat, multa eum expressisse advertendum est. Ex qua, sicut et ex superiori observatione conficitur, illius sermonem cum Græcis, aut certe Latinis Patribus qui eum præcesserunt, non cum iis qui eum secuti sunt, esse comparandum. Quod si præstitissent, qui plures in eo opiniones ac dicendi modos singulares notarunt, in nullo fere eum singulariter aut sensisse aut locutum esse deprehendissent.

38. Quanto difficiliora hactenus judicata sunt Hilarii scripta, tanto operosius enitendum duximus, ut ea difficultas sublevaretur. Hujus rei gratia singulas singulis operibus præmisimus admonitiones aut præfationes, in quibus quidquid ad operis occasionem, tempus, scopum, veritatem et alia id genus spectat, pro nostra virili parte explicuimus. His interdum subnexa est totius operis synopsis : quod præsertim ad libros de Trinitate visum est quodam modo necessarium. Tum ut lector in assequendis Hilarii seusis minus laboraret, præcipua ipsius argumenta, quantum per oram libri licuit, brevibus summariis comprehendere curavimus. Ut autem haberet, ubi periodorum longitudine fatigatus requiesceret, tractatus singuli varios in numeros sunt distincti. Ea quoque ratione citationum commoditati consultum est, ne paucos versus recognoscere volentibus toti libri essent pervolvendi.

39. Sed in redintegrando textu, ex cujus depravatione obscuritas ut plurimum creabatur, nostra potissimum cura ac studium fuit. Et si autem quam plurima, nihil tamen nisi prævia diligenti ac morosa consideratione immutatum. Qua in re maxime spectavimus scriptorum codicum in unam lectionem conspirantium antiquitatem, sinceritatem, multitudinem, si præsertim alias in mendosis locis dissiderent. Nam conciliare solet veritas, quos falsitas dissidentes fa

[ocr errors]

-

DE CONCEPTIONE CHRISTI SANA SANCTI HILARIÍ
FIDES DEMONSTRATUR.

cit. Sicut autem miss. antiquitatem ex scriptura et A receptæ Ecclesiæ fidei adversa scripsisse arguitur. charactere perspeximus, ita ex constantia quadam in retinendis iis loquendi modis, qui in aliis exemplaribus ob singularitatem sæpe mutati sunt, eorum probavimus sinceritatem. Ad horum veritatem ita scrupulose expressimus omnia, ut ex iis etiam verborum ordinem revocaverimus. Si quid vero castigatum quod non oportebat, nihil tamen ereptum lectori qui ad oram libri, quidquid in prioribus editionibus, quidquid in mss. occurrit, quod alicujus momenti sit, pro libito seligendum inveniet.

41. Præpositus Johannes apud Philippum Bona Spei abbatem repetitis epistolis contendit, Hilariuna in lib. x de Trinit. asserere Dominum nostrum carporis initium non accepisse ex Maria, sed quasi ex Spiritu sancto: cum e contra, inquit, Ecclesia catholica teneat, quia in illa conceptione Domini Jesu Spiritus sanctus non fuerit causa materialis, sed efficiens; caro autem sacræ Virginis fuerit causa materialis. Quocirca, si non fallitur Johannes, duplex Hilarii in explicanda Christi conceptione error fuit: unus, quod Mariam carnis illius causam materialem negaverit

substantia carnem suam sumpsisse crediderit. Ex quo sequitur, ut in absurdam illam opinionem abierit, quæ aliquandiu inter Corinthios pervagata, Athanasii ad Epictetum epistola acriter exagitata est, qua nimirum carnem Christi divinæ naturæ consubstantialem esse disputabant.

42. Levioris forte momenti videretur illa Johannis censura, utpote hominis multis occupati, et cui cum vix spatium cogitandi, nedum scribendi suppeteret, deerat unde sententiam satis gravem dixisse judicaretur. Verum hanc falsam aut temerariam quis sibi persuadeat, cum in Erasmi præfatione legerit: Libra tertio, sed magis libro decimo, sic loquitur de corpore Christi, ut sentire videatur: Mariam virginem, præter concipiendi, gestandi et pariendi ministerium, nihil addidisse de suo; præsertim suffragante Sculteto ac dicente, Sentire videtur, Christum non accepisse carnem a beata Virgine: non enim hic Hilarii scripta aut ex parte aut celeriter percurrisse existimatur.

40. Importunæ quidem sunt, et ab auctore intentionem lectoris nonnihil abducunt notulæ frequentes. Sed plerique rescire cupiunt, quo jure quave auctoritate mutatum sit, quod prius obtinebat: et nullus est, cui si placeant sola auctoris verba, notas seor- B exstitisse; alter quod Christum ex Spiritus sancti sim ab iis positas non sit liberum præterire. Ita etiam ubi quædam notata sunt, quæ minoris momenti videbuntur; hoc paucis præstitum est, et in corn gratiam, qui in doctore Ecclesiæ antiquo ac difficili, et de re in qua ex verbis inordinate prolatis sape incurritur hæresis tractanti, nihil negligendum ducunt. In aliis majoris momenti locis mutationes factas non sola mss. auctoritate, sed et quam pauciori. bus verbis licuit, ratione est demonstratum. Quod faciendum præsertim censuimus, quoties qui Hilarium antea recognoverunt, a vero illius sensu aberrantes, falsas substituerunt lectiones, quæ quamdam veritatis speciem præ se ferrent. Iisdem notis illustrantur et explicantur locutiones inusitata, implexa phrases, sententiæ singulares. Hilarii enim scripta C non tantum a mendis pura et integra, sed et lectu faciliora exhibere fuit animus et locorum nonnullorum sensum non sine labore assecuti, nostri officii existimavimus esse, ut aliis hic labor levaretur. Eamdem ob causam ex eruditorum operibus eligere non gravati sumus, si quid ad gestorum, quæ Hilarius allingit, notitiam faciliorem conduceret. Denique quæ in eo pugnantia, quæ suspecta videbantur, componere et ab omni errore vindicare studuimus, non vanis aut aliunde accersitis rationibus, sed ex ipsiusmet verbis. Illos enim locos, aut ex adjunctis expendentes, aut comparantes cum clarioribus, deprehendimus quam jure Hilarius, de locutione non ita, ut de fide sua securus, monuerit atque enixe rogaverit, ne de ipso ante absolutum sermonem judicaretur. Quosdam ex illis celebriores atque difficiliores ab ipso exordio tractare juverit: quo cum commodius quam in oram conferre liceat, quidquid in unam eamdemque rem diversis locis dixerit ; ex mutua plurium locorum collatione vera illius sententia manifestius apparebit. Et certe visum est expedire, ut tanti viri scripta non prius offerrentur, quam præcipuæ suspicionum nebulæ prorsus fuissent dissipate. In his disputationibus aliorum etiam Patrum dicta interdum adteximus; quo Hilarius non modo secum, sed et cum veteribus consentire demonstretur. A mysteriis Christi exordium fiat, quorum primum sese offert ipsius de sacra Virgine conceptio, de qua nonnulla

D

43. Audiet igitur catholicus Præsul impietatis ejus auctor, quam ubi ab Eutychete prædicari resciit S. Leo, ut veritatis omnium nostrorum mysteriorum peremptricem exhorruit. Si enim sensit Hilarius, Christum non accepisse carnem a beata Virgine; nihil novi docuit Eutyches cum dixit: Corpus Domini, quod ex Maria factum est, non esse nostræ substantiæ, neque humanæ conspersionis; sed humanum quidem illud vocari, non tamen nobis consubstantiale, neque genetricis ejus secundum carnem. Hanc tamen doctri nam Flavianus apud Leonem editionis novæ p. 474, veluti novam et impiam denuntiat. Leo ipse ad Julianum Coensem epist. alias 11, nunc 25, non modo significat, Eutychen Unigenitum Dei filium sic de utero B. Virginis prædicare natum, ut humani quidem corporis speciem gesserit, sed humanæ carnis veritas Verbo unita non fuerit; sed et hanc sententiam prodigium appellat falsitatis, unde innumera opinionum monstra nascantur, ac restaurentur errores Valentini, Manichæi, Apollinaris, quorum nullus in Christo humanæ carnis credidit veritatem. Qua utique non recepta, fides nostra de unigeniti Dei passione, mor. te, resurrectione, etc., abnuitur. Non immerito itaque eidem papæ absurda adeo visa est hæc opinio, ut

tius transisse, quam ex ea acceptum esse volunt. At vero primæ sententiæ repugnat, quod caro Christi non simulatæ naturæ; alteri, quod non alienæ; postremæ, quod in utero el ex utero sanctæ Virginis assumpta affirmatur.

epist. alias 13, nunc 27, ad Pulcheriam c. 4 scribat, A cœlo esse advectum, aut certe illud per Mariam poeam nonnisi imperitia partum esse potuisse, longeque ab eo Eutychen futurum fuisse alienum : Si Symboli plenitudinem puro et simplici voluisset corde concipere. Non enim, inquit paulo superius, de portiuncula fidei nostræ, quæ minus lucide declarata sit, quæritur: sed hoc stultissima resultatio audet incessere, quod Dominus noster in Ecclesia neminem sexus utriusque voluit ignorare.

44. Ex his aliisque Leonis verbis, quibus Euty. chianæ impietatis stoliditatem frequens arguit, satis apparel temeritas eorum, qui doctrine tam insuls.e suspicionem in sanctissimum et non imperitum Ecclesiæ doctorem injicere non timuerunt. Huic in Hilarium contumeliæ locum nullum permiserat Chalcedonense Concilium, cum act. 1 illum cum paucis aliis B Patribus recensuit, ex quorum doctrina condendum esset fidei adversus Eutychen de Incarnationis mysterio decretum. Sed et postea Philippus Bona Spei Ordinis Præmonstratensis abbas sancto confessori ab amico illatam injuriam tribus epistolis ita propulsavit, ut ille confiteri tandem sit coactus, hæc Hilarii lib. x de Trin., n. 17, Hominem enim dicens (ApostoJus) nativitatem ex Virgine docuit, quæ officio usa materno, sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta est, in eum, qui Christum ex Maria corporis initium accepisse negaret, minime quadrare. Ea tamen est vis præjudicatæ opinionis, ea hominum philautia, ut Johannes Hilarium pugnantia, quam se temeraria locutum, respondere maluerit.

:

45. Itaque cum apud æquiores uno alterove testimonio, quo Hilarius Christum ex Mariæ Virginis carne suam sumpsisse dilucide planeque doceat, in promptu esset fidem illius ab omni suspicione vindicare pluribus tamen hoc præstandum duximus, tum ut magis perspicuum sit quam constans fuerit illius doctrina; tum ut ab hoc initio intelligat quisque, quanti faciendum sit eorum judicium, qui in Hilario nævos numerant potius, quam probant. Neque satis erit ipsius de conceptione Christi fidem sanam et orthodoxam demonstrare: insuper et unde Johanni ex Spiritu sancto velut ex causa materiali carnem Christi conceptam opinari, et unde eam ex Mariæ carne assumptam negare cum eidem Johanni, tum Erasmo et Sculteto visus sit, aperiendum erit et explanandum.

1. Carnem Christi ex Mariæ carne susceptam passim Hilarius docuit.

46. Hæreticos, qui carnem Christi ex Maria conceptam negarunt, simul omnes repellit uno Tractatu Psal. CXXXVIII, curn non tantum ait num. 2: Quæcumque homini illi, quem ex utero sanctæ Virginis assumpsit, et in quo se nasci hominem qui Deus erat vo luit, apta et congrua esse videbuntur, cum debita cœlesti hoc est divinæ naturæ suæ dignitate tractentur: sed et addit num. 3: Non alienæ aut simulatæ naturæ hominem assumpsit. Illi quippe aut Christum carnis speciem, non veritatem gestasse, aut corpus ipsius de

C

D

47. Sed ex libro x de Trinitate, unde præsertim ortæ dicuntur suspiciones, eas amovere juverit. Quid autem sibi vult illud num. 17: Quæ (B. Virgo) officio usa materno sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta est, nisi beatam Virginem in conceptu corporis Christi de carne sua suppeditasse, quod suppeditare solent aliæ matres? Hoc ipsum num. 15 disertius eloquitur, ubi in conceptu Christi Verbum quidem, quod Spiritus vocabulo intelligendum mox ostendemus, per virtutem suam supplevisse officium viri, sed Virginem nihilo minus matris munus implevisse declarat his verbis: Virgo enim non nisi ex suo sancto Spiritu genuit quod genuit : et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se feminæ edendorum corporum susceptis originibus impenderent, non tamen Jesus Christus per humanæ conceptionis coaluit naturam. Quid est ex se daret, nisi ex sua carne? Hinc et mox subjicit, Tenuit in hominis nativitate quod matris est; et paulo ante legere est, Quod si assumpta per se sibi ex Virgine carne, etc., necnon cap. xvi in Matth., num. 8: Humanæ salutis causa Christus in corpore est quod assumpsit ex homine.

:

48. Eam ob causam Christi corpus modo assumptam ex Virgine carnem, modo nostræ carnis aut nostri corporis carnem nuncupare solet: ut cum in Psalm. 65, n. 12, ait : In æternam gloriam ejus assumptæ ex Virgine carnis natura transfertur; et lib. 1 de Trin., n. 11 Ac ne Verbum caro factum aut aliud esset quam Deus Verbum, aut non nostri corporis caro esset, habitavit in nobis (quasi in nostris) : ut dum habitat, non aliud quam Deus maneret; dum autem habitat in nobis, non aliud quam nostræ carnis Deus caro factus esset : quia inquit lib. 11, n. 16, per id quod in nobis habitat Verbum caro factum, Deus est in nostri corporis veritate.

49. Qui plura volet, audiat lib. 1x, num. 7, dicentem Corporis nostri natus homo, secundum consuetudinem naturæ nostræ locutus est; et in Psalm. cxviii, lit. 14, n. 8 Unigenitus igitur Dei filius naturæ nos. træ sibi ex Virgine corpus assumens, etc. Cumque rursum in Psal. LXVm, n. 13, legerit, Christum in sanguine corporis nostri omnia reconciliasse; fateatur necesse est, Hilarium vix potuisse planius se ab iis alienum ostendere, qui Christum ex Maria nihil accepisse sentirent.

50. Neque vero tantum ex Maria, sed ex Mariæ parentibus carnem Christi procreatam asseruit: adeo ut Christus in Psal. LXVII, n. 28, de Judæ frutice suturus, et in Psal. LXVIII, n. 19, ex utero David prædicetur. Unde in Psal. cxvm, lit. 5, n. 5, David commendat, uti dignum cujus filius Jesus Christus esset. Et cum in Psal. cxxx1, n. 2, ut et alibi, Christum se

nomine David sæpe significare doceat, hanc unam A homo factus est, neque Filius hominis. Idem argumenreddit causam, quod ex ipsius genere natus sit: Qui, inquit, nomen parentis secundum originem carnis accepit, nomen sumens ejus cujus ex genere sumebat et corpus. Immo scribit ex ipsa gente Moab per Ruth Salvatoris nostri carnem acceptam ; ideoque cruditatem atque impuritatem illius, prius quam assumeretur, per varias generationes, veluti per ollam, decoctam fuisse atque mundatam. Quia, inquit in Psal. LIX, n. 11, non solum ex hac generatione sanctorum, sed etiam ex peccatorum origine huic Dei Sancto carnis nostræ ineunda esset susceptio, quia in similitudinem carnis peccati Deus Filium suum misit, idcirco Moab olla spei ejus est. Tum memorata gentis Moab maledictione, ejusque per varias generationes purgatione, subjicit Sanctusque hic ex Juda et Moab originem sumens, decocla tamquam per ollam carnis cruditate, in speciem cibi significatur æterni, cum caro ejus vere cibus vitæ sit. Qui autem Sanctus Dei Dominus noster ex Juda et Moab sumit originem, si ex Maria nihil acceperit? Altius etiam in Psal. LXVIt. Christi ortum ducit Hilarius. Nam et num. 23, naturam corporis primi Adam ab eo assumptam affirmat; et num. 10, bomines vocat ipsius secundum carnem consanguineos.

tum adversus Eutychen urget Ferrandus diaconus epist. ad Anatolium. At vero Hilarius nibil frequentius inculcat, quam ut Christum et filium Dei et filium hominis esse meminerimus. Unum e sexcentis locum seligimus de libro decimo petitum, qui unus idoneus erat omnes suspicionum nebulas eo ex libro conceptas dimovere. Sic porro habet num. 15 : Quomodo filius Dei hominis filius erit natus, vel manens in Dei forma formam servi acceperit, si non potente Verbo Deo ex se et carnem intra virginem assumere, et carni animam tribuere, homo Christus Jesus ad redemptionem animæ nostræ et corporis nostri perfectus est natus; el corpus quidem ita assumserit, ut id ex Virgine conceptum formam eum servi esse effecerit, etc. Hoc quippe B loco contendit, Christum falso filium hominis nuncupandum iri, primo nisi homo perfectus sit, ex anima scilicet et corpore nostro; deinde nisi hoc non ex quavis assumptione, sed ex nativitate obtineat ut perfectus homo natus sit; ac demum quasi hoc dixisse non sufficeret, vult corpus ita ab eo assumptum esse, ut id ex Virgine conceptum sit.

51. Adeo sensit Ililarins carnem Christi ex Adam ac posteris peccatoribus propagatam, ut eam et carnem peccati, et peccatum vocitare non dubitet. Carnem enim peccati, inquit lib. 1 de Trin. n. 13, recepit, ut assumptione carnis nostræ delicta donaret, dum ejus fit particeps assumptione, non crimine. Et alii quidem Patres Christum peccatum factum esse sic interpre- C tantur, quod factus sit hostia pro peccato. At ille Christi corpus peccati nostri corpus et peccatum non tam inde dici intellexit, quod immolatum sit pro peccato, quam quia ex peccatoribus est procreatum. Eam ob causam lib. 1x de Trin. n. 13 in illud Pauli : Quod enim mortuus est peccato, subjicit, mortem peccato, id est, corpori nostro adscribens : et paulo post, Qui peccati nostri corpus assumens, totus jam Deo vivit. Eodem respectu dixit Tertullianus: Defendimus autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis; non ma'eriam, sed nuturam; non substantiam, sed culpam. Sic et Gregorius Naz. Or. 51, n. 18, auctor est, quod a Christo assumpta sit caro damnata. Nec secum pugnat Hilarius, cum de eadem Christi carne lib. x de Trin. n. 25 dicit: Neque caro D illa caro peccati, sed similitudo carnis peccati: quam enim hic carnem peccati negat, ut ostendat a dominantibus carnis nostræ vitiis immunem, illic sane et recte affirmat, ut carnis ab hominibus accepte probet veritatem.

52. Si ad argumenta veniamus, quibus sancti Patres carnis nostræ veritatem in Christo exstitisse approbarunt, eadem ab Hilario non minus dilucide illustrata fuisse convincemur. Eo præsertim adversus hæreticos nititur Irenæus lib. I, c. 32, quod Christus vere cognominari filius hominis non potuerit, nisi ab homine vere acceperit substantiam corporis : Si, inquit, non accepit ab homine substantiam carnis, neque

53. Præterea cum Christum asserens perfectum hominem natum esse, adjicit ad redemptionem animæ nostra el corporis nostri, alteram attingit rationem, ut vulgo utuntur Patres adversus hæreticos, qui Christo negarunt humanæ naturæ integritatem. Nam, ut ait Gregorius Naz. Or. 51, n. 13, quod assumptum non est, curationis est expers : quod autem Deo unitum est, hoc quoque salutem consequitur. Si dimidia tantum ex parte Adamus lapsus sit, dimidiatum quoque sit quod assumplum est et salutem consequitur. Sic Fulgen. tius lib. ad Trasimundum c. 13: Quod si totus (homo) tenebatur captivitatis vinculo, totus eguit Liberatoris auxilio. Si autem totum debuit liberare pietas, totum debuit suscipere majestas. Neque, puto, sine causa rursum Hilarius in Matth. cap. x, n. 18, Christum non simpliciter hominis redemptorem nuncupat, sed corporis et animæ redemptorem.

54. Haud absimili ratione adversus Apellem, qui corpus Domini ex siderea materia, non ex materna substantia constare contendebat, Tertullianus de resurrect. carnis n. 2 concludit, vanam esse spem resurrectionis, si Dominus matris substantiam non accepit: Sequitur enim, inquit, ut salutem ejus substantiæ excludant, cujus Christum consortem negant. Quo spectat illud Irenæi lib. v, c. 1: Vani igitur, qui a Valentino sunt hoc dogmatizantes (Christum nihil ex Maria accepissse) uti excludant salutem carnis. At vero Hilarius, ob illud Christi nobiscum consortium, nobis resurrectionem non tantum sperandam, sed jam aliqua ratione indultam esse confirmat; ut carnem nostram jam in eo excitatam contemplemur, in quo, inquit in Psal. cxxiv, n. 4, nosmetipsos per assumptionem carnis nostræ corporisque speculamur. In eo enim sumus resurrectionem nostram resurrectione nostri in eo corporis speculantes. ·

55. Redire placet ad epistolam 25 Leonis jam suiperius laudatam? Illic porro Eutyches Christum me.

diatorem negare sic arguitur, quasi hoc ei auferat A bet: Hoc ergo corpus, in quod inductus est Spiritus nomen, quisquis ipsi matris substantiam denegat. Ita et Fulgentius lib. 1 ad Trasim. c. 15 docet Christum Dei hominumque mediatorem in cassum cognominari, nisi in se ut totum verumque Deum de Deo natum, ita totum verumque de homine natum hominem contineat. Eamdem quoque Christi nuncupationem cam sæpius explicet Hilarius, numquam aliter explicat, quam quod et ex nobis carnen, et ex Deo habens divinitatem, Deum hominemque in se uno conjungat. Unde in Psal. Lxvi, n. 37, intuens in illud Christi mediatoris officium, nos in unitatem Paternæ majestatis assumendos prædicat, dum nimirum et in eo per naturam Pater est, et ille rursum per societatem carnis in nobis est.

56. Multa alia argumenta suppeditat liber de Trinitate decimus, in quo cum Hilarius à num. 16, ac deinceps data opera refellat hæreticos, qui aut humanam Christi naturam ante quam assumeretur præexstitisse, aut corpus ejus de cœlis advectum esse asserebant, ad verba symboli, Qui conceptus est de Spiritu Sancto et natus ex Maria virgine, fidem suam constanter exigit. Juxta quæ totam disputationem concludit in hunc modum: Genuit etenim (Virgo) Ex SE corpus; sed quod conceptum esset ex SPIRITU; habens, quidem in se sui corporis veritatem, sed non habens naturæ infirmitatem. Quæ cum ita sint, nemo non mirabitur, qui nonnullis visus sit sentire, Christum non accepisse carnem a beata Virgine. Unde hoc illis in mentem venerit, nunc expendendum.

II. Spiritus sancti vocabulo quid dixerit Hilarius a

censoribus suis non intellectus est.

Sanctus maxime cum ibidem paulo ante præmiserit, Filius autem Spiritus Sanctus est. Neque aliter intelligendum videbitur illud Irenæi lib. v, c. 1, Spiritus Sanctus advenit in Mariam, ibi expensum fuerit quod proxime subjicit, Verbum Patris et Spiritus Dei adunitus antiquæ substantiæ plasmationis Adæ viventem et perfectum effecit hominem. Apertior est Justini sententía Apolog. 2, ubi primum Filium vim ac virtutem Dei esse declarat his verbis: Prima autem vis ac virtus secundum Deum omnium parentem ac Dominum Filius etiam Verbum est, quod quodam modo caro factum homo factus est: quibus post pauca subnectit, Dei vis ad Virginem adveniens, ei obumbravit, fecitque ut Virgo gravida esset : demum utramque propositioB nem conjungens concludit, Spiritum ergo vimque Dei nefas est aliud intelligi (Luca, 1, 36) nisi Verbum, quod etiam primigenium est, sicuti Moyses propheta quem diximus indicavit : atque hic suo ad Virginem adventu et adumbratione, non concubitu, sed vi eam gravidam effecit.

59. Quid de Cypriano sentiemus? Modo quidem lib. de Idol. vanit. legere est, Hic in Virginem illabitur, carnem Spiritu sancto cooperante induitur: sed horum loco antiquus optime note codex Germanensis præ se fert, fic in Virgine labitur, carne Spiritus sanctus induitur, eamque lectionem se in quatuor ms. nactum esse Pamelius testatur. Quæ sane corruptionis eo minus suspecta est, quo magis ab usitato nostro loquendi more aliena. Cypriani verbis ita emenC datis suffragatur antiquus auctor, quem ab Augustino epist. 148, n. 10, Gregorii sancti episcopi Orientalis nomine laudari valde probabile est. Hic porro apud Ambrosium in append. tom. II, novæ edit. p. 354 habet: Cum illapsus est in Mariam, cum Virginis uterum opplevit, aliud utique ex illa, quam quod venerat, natum est. Planius autem, pag. 356, Spiritus Dei veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Vides ergo ipsum Spiritum, id est Filium Dei, venisse ad Virginem, et inde Dei et hominis filium processisse.

57. Hine profecto Johanní errandi nata est occasio, quod cum lib. x de Trin. aliisque locis corpus Christi a Spiritu sancto non modo formatum, sed etiam assumptum legeret; Spiritus sancti nomine, more nostro tertiam sanctissime Trinitatis personam significari existimarit, cum intelligeret Hilarius secundam. Certe his lib. 11, n. 27, verbis, Spiritus sanctus de super veniens... naturæ se humanæ carnis immiscuit, non sentit, ut Johannes animo sibi finxit, Spiritum sanctum carnis a Verbo assumptæ fuisse causam materialem, sed Verbum ipsum sibi naturam humanam intime conjunxisse. Hæc enim Angeli ad B. Virginem verba, Spiritus sanctus superveniet in te D pus formavit: ut nobis non tenue argumentum suæ perinde ei sunt ac, Verbum et Sapientia Patris descendet in te, et ex te corpus sibi coaptabit.

58. Neque inaudita aut ei singularis videri debet hæc interpretatio. Eadem quippe Angeli verba non alio modo interpretatur Tertullianus contra Praxeam n. 26. Nec alio spectat illud ejusdem lib. de Carne Christi, n. 18: Sic denique homo cum Deo, dum caro hominis cum Spiritu Dei. Ea ipsa loquendi ratione Lactantius, lib. iv, c. 12, Verbi în uterum Virginis descensum enuntiat, cum ait : Descendens itaque de cœlo sanctus ille Spiritus, sanctum Virginem, cujus ulero se insinuaret, elegit. His adjungere licet Pastorem lib. in Similit. 5, ubi hæc de corpore Christi ha

60. Si Athanasium in eadem verba evangelica eodem sensu accepta respexisse intelligas, haud difficulter assequaris cur lib. de incarn. p. 72 dicat: Ideoque cum primum ad nos accederet, ex Virgine sibi ipsi cor

divinitatis exhiberet, eum, qui hoc sibi corpus formaverat, aliorum quoque conditorem et formatorem esse. Nam cum Patres a nobis prænominati verbis Angeli ad Virginem declarari existiment primum filii Dei ad nos adventum, ut in Virgine et ex Virgine corpus sibi formaret; hinc recte colligitur, eum corporum nostrorum conditorem ac proinde Deum esse, quem Evangelia nobis significant proprii corporis sui formatorem. Sin alio respexit; unde quæso ei constitit, filium Dei, cum ad nos primum accessit, corpus sibi formasse; ut exinde eum cætera corpora pariter condidisse ac Deum esse conficeret ? Certe Athanasius Verbum aliquando in Scripturis Spiritus sancti

« PoprzedniaDalej »