Obrazy na stronie
PDF
ePub

tenebras illi S. Hilarius ea nocte purgavit. Qui A sancti limina, si vellet salva fieri, properaret. Quo

nunquam viderat ornamenta diei, cœpit illi novus sol miræ claritatis nasci. Tunc illi fabricata sunt omnia, quando eorum videre meruit facturam, et ut ita dicam, quodam modo post se illi mundus est natus, cum factus est agnitus. Cæcus ad beati Martini ecclesiam festinabat (1) accedere, iste cum in suo templo dignatus est illuminare. Quanta micat gratia donatoris qui prævenit desideria supplicantis !

illa fidens nuntio, tanquam cum ipso sanitatis suæ præviatore, læta percurrit. Et dum in ecclesia psalleretur, similiter in absolutione, die Dominico, quo præcesserat pœna, secuta sunt gaudia. Ecce consuetudinem patroni singularis amabilem, qui ut inveniat quod præstet, et causas exquirit. O beatum Hilarium omnium corde, ore, voce cantandum: cujus tam larga benignitas est, ut non solum se alicui non abscondat, sed ultro ingerat! Veniamus ad alios venerandi fructus miraculi.

10. In una puella plura eduntur miracula. -Quædam paralytica, annis adulta puella non merito, sine vite vivebat officiis. Cui intra funus extincti corporis tantum superstes anima palpitabat, et in toto cada

7. Chlodoveo promissa lumine ac voce victoria præstatur. Quid etiam dignum referam de tam regali mysterio, quod ab ipso est in regem collatum? Denique Chlodoveus rex dum contra hæreticam gentem pugnaturus, armatas acies (2) commovisset, media nocle meruit de basifica beati Hilarii lumen super se veniens, adspicere, admonitus insuper ut festinanter, B vere lumina quasi sola vigebant, ac velut mortua in sed non sine venerabilis loci oratione, adversus hostes conflictaturus descenderet. Quod ille diligenter observans, et orationi occurrens, tanta prosperitate, aliero pro se pugnaturo, processit ad bellum, ut intra horam diei tertiam ultra humana vota sortiretur a Domino victoriam. Ubi multitudo occisorum cadaverum colles ex se visa est erexisse (3). Ecce terribiliter formidanda prodigia, et delectabiliter amplectenda miracula. Parum illi fuit pro solatio regis, signum Juminis ostendere, nisi aperte monita addidisset et vocis. Similis quædam contigit, Israelitici populi tempore, hujus causa virtutis. Nam ibi columna ignis populum præcesserat, hic figura lampadis admonebat.

8. Arianos debellat etiam mortuus. Vellem nosse, C quod fuerit tanti ardoris secretum mysterium, tam manifeste prolatum. Sed quantum ipso inspirante videor agnoscere, non tacebo. Nam contra hæreticas àcies, sicut olim in corpore, non cessavit spiritu dimicare. (4) Quanta fuit illi semper pro cultu catholicæ religionis aviditas; cum in requie posito, adhuc sollicitudinis non desit ubertas? Nam qui tunc in synodo ad confundendum hostem verba fidelia protulit, bic in campo arma tractavit victoriæ.

Mulier in

9. Mulieri manus arida redditur sana. vico Tonaciaco, dum aquam ad opus suum deportaret die Dominico (non est meum nosse quo præventa peccato), manus ejus adtracta est, venarum arefacto discursu. Tune revelatione commonita est, ut ad

(1) Nostri mss. ad fratrem ejus beatum Martinum festinabat.

(2) Sic mss. At editi, armatas haberet acies. De hoc miraculo legendus Gregorius Turon. lib. 1, c. 43, ubi tradit Chlodoveum quinto ante mortem anno, adeoque Christi 507, cum Alarico Gotthorum rege in campo Vocladiensi decimo ab urbe Pictavorum milliario dimicasse, ac fuso exercitu regem ipsum suapte manu peremisse.

(3) Edit. Gil. lanta jacuit in loco ut cottis ipse ob id visus sit se erexisse in altum : interpolationem sapit, Boll. et ms. Colb. Colles ex se visa sit montium erexisse. Expeditior visa est lectio Gemeticensis.

(4) Boll. ut et mss. Ottob. ae Colb. hie adjiciunt : Ita credebat sibi contra Alaricum Arianum iterum bellandi redire constantiam, Gemet. Credebat tum contra Hilarium, Arianum iterum rediisse Constantium.

se membra vigilantes oculi custodiebant. Non fingua torpens intra palati cameram, volubilis (Outob. ms. vocabulis) excurrebat, nec imo ducta de pectore vox collata poterat verba disponere: non manus, cum soluta languesceret natura, debita servitia dissolvebat, neque pes instabilis membrorum structuram sustentabat (1): adhuc insuper totius corporis infabricata massa torpebat. Quæ in festivitate B. Hilarii intra basilicam posita, cum ingenti favore spectantibus omnibus est erecta. In unius ergo debilis corpore miracula plura Sanctus complevit. Attenuata genuum vestigia roboravit, linguam rigentem flexibilitati et facilitati vocis aptavit, ad usum lanificii debiles quondam palmas armavit, lineamenta viscerum gratia pii muneris animavit. Aliquando vetus infans in verba prorupit ; et quod est conspicuum, voce prima, lactis alimenta quæsivit. Ergo ut tales cibos ante omnia posceret, quid aliud datur intelligi, nisi quando sanata est, tunc prius credidisse se nasci ?

Nec illud

11. Cera ad Hilarii sepulcrum oblata. tam fidelę mysterium oblivione noxia subtrahatur. Itaque cum duo negotiatores ad beati basilicam occurrissent, habentes formam ceræ quasi socialiter in commune; quidam ex his alloquitur alterum, ut eam etsi tani parvam reni, tamen tanto confessori vel libenter offerrent. Sed in cassum sua verba in animo socii nolentis expendit. Ipse tamen cum eodem collega suo in oratione prosternitur, ceramque illam occulte ante tremendi sepulcri cancellos exponit. D Moxque ad omnem æqualitatem ceræ ipsius species se divisit, et pars illius fidelis oblatoris accepta, pars altera, videntibus plurimis, volvendo usque ad alios cancellos, nutu divino cum omni contumelia est repulsa quasi nollet Sanctus invadere, quod alter illi devotus non obtulit: et quoniam semper abhorruit quod ex fide non venit, tam certus in judicio, quam misericors est in voto. O quam incorruptibilis arbiter claret! Castior (al. cautior) est iste in examinatione judicii, quam in electione florum illa, quæ ceram casta producit. Tunc itaque ille qui offerre noluit, admissi criminis se teste confusus, et immensi pudo

(1) Vulgati, membrorum ruinas sustinebat; corriguntur ex mss. Ottob. et Cofb.

ris reatu perculsus est: vidensque sibi a radice sux A rat, ipsa ei visa est repugnare. Sed inter hæc illud conscientiæ tantæ turpitudinis opprobria pullulasse, et in faciem suam occultæ cognitionis facinora revelata adspexit, consideravit, ingemuit et flevit: ut saltem lacrymarum fonte rigante dilueret, quod corde delinquente fœdavit. Qui postea majora obtulit exactus, ceræ judicio castigante.

12. Cereus nocte accendi solitus. - Item cum juxta consuetudinem quadam nocte cereus ibi illuminatus fuisset, casu super sepulcrum ejus, qui intercessione sua (1) mortuos vivificat, ardeus corruit: ita ut super mafortem, quo cecidit, sine læsione aliqua perarderet. Nam in quantum fuit cerei longitudo, cera jacens inventa est papyro consumpto tanquam si confinium cera ipsa fecisset inter ignem et pallium, ut ab ipsa inveniretur defendi, per quam potuisset B exuri. Attendite beneficium. Ut obediretur confessoris præcepto, quam semper scit subdere (2), hic ceram ignis expavit, et quam in ardendi auxilium sumpse

[blocks in formation]

admonet potius ut dicatur, in virtute confessoris, quas deducit cera flammas extinxisse, et converso ordine illud a quo vorari potuit, præfocasse. Diversæ species suam visæ sunt naturam mutasse: et ne quid incendia læderent, pallium pro marmore, cera fuit pro flumine. Sed quantum est apud illum cerei lumen extinguere, qui cæcorum lumen accendit? Aut cum ad alterius cadaveris sepulturam oculorum iguem redintegrat, quam facile credimus de sepulcro proprio ut flammas expellat?

15. Vellem adhuc insatiatus sacratissimi viri miracula quasi peculiariter decantare; sed vereor ne unde meam cupio devotionem ostendere, auditoris animum fastidio nascente videar obturare. Da mihi, pie, veniam de textus hujus parvitate, da casui culpam ; ne dum hominis cupio vitare fastidia, videar incurrere confessoris offensam, de quo exigua dicerem, si libros implerem. Sed præsumo plurima de te minus dicere, ut de te legere populum brevitas plus invitel: auxiliante Domino Deo nostro nunc et semper, Amen.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1. Gaudeamus et exultemus, dilectissimi, dum ad recolenda beati Hilarii sublimia merita solemniter convenimus. Ipsa quippe nos insignis vocabuli dignitas provocat, ut mens nostra spiritali lætitia affecta, plausibiliter hilarescat. Nihilo minus et hoc dignum est, ut dum beati viri translationem colimus, ipsi quoque mentes nostras a terrenis desideriis ad cœlestia transferamus: ut dum glebam corporis ejus, tenuemque pulvisculum tanto præferri apud homines honore conspicimus, quantum gloriæ pondus in cœ. lestibus possideat, ubi verus et incomparabilis honor est, mens nostra perpendat. Sed libet jam transla tionis hujus historiam succincte transcurrere, ut nulli deinceps de præclara solemnitatis hujus origine prorsus expediat dubitare.

2. Porro autem dum confessor Christi Fridelinus beati Hilarii monasterium, quod in Pictavensi suburbio situm est, laudabiliter regeret, ibique sanctæ conversationis insignibus disciplinis, et præclara morum honestate polleret; beatus Hilarius illi per visionem manifestus apparuit, at inter alia nonnulla hoc illi quadam vivacis imperii auctoritate mandavit, ut videlicet ipse simul et Pictavensis episcopus ad regem Francorum, qui tunc rerum moderabatur habenis, incunctanter accederent, et sumptus impendia, quibus ampliari et augustius fieri monasterium posset, fiducialiter postularent. Quibus verbis insuper addidit, ut instaurato noviter monasterio, locum sibi sanctus Abbas congruum provideret, in quo corpus ejus, facta translatione, reconderent. Quos nimirum

felicis oraculi legatione perfunctos rex clementer ac benigne suscepit, eisque magnifica regie liberalitatis munera contulit. A fundamentis ergo monaste. rium per latomos ac cæmentarios denuo construen. tes, et pollucibiliter instaurantes, ministri Domini C tam diu cœptis indefessi laboribus institerunt, donec non modo surgentis structuræ machinam ad consummationem usque perducerent, sed etiam utrimque parietes, hoc est, intus et extrinsecus radiantis Musivi decore vestirent. In quo videlicet opere, ubi regii muneris summa defecit, episcopus ex ecclesiasticis facultatibus supplere quod deerat non cessavit. Tandem itaque monasterio non modo consummatæ fabricæ structura perfecto, verum etiam sacerdotalis officii benedictionibus dedicato, mox demoliti sunt tumulum, in quo sanctum fuerat corpus humatum.

3. Constituto igitur die, in quo sancta membra transferrent, præcedente nocte, dum episcopus simul et abbas in vigiliis et orationibus pernoctarent, repente conspiciunt, quod beati Angeli de tumulo, D qui jam terebratus fuerat, sanctum corpus educunt, et in locum, qui sibi præparatus fuerat propriis manibus inferunt. His itaque peractis, beatus Hilarius sanctum Fridelinum per visionem admonuit, ut Scotigenam quemdam sibi cognatione propinquum, in coenobii regimine substitueret, ipse vero ad Gallinariam insulam in honorem ejusdem beati Ililarii ædificaturus ecclesiam properaret. Qui beati sacerdotis imperio mox humiliter paruit, et non solum illud, quod jussum fuerat, sed et alia quatuor monasteria

in ejus honorem construxit. Quamquam beati Fride- A illos fiant rutilantia signa virtutum, et istis accrescat lini vita, in qua hæc referri perhibetur historia, in manus nostras nequaquam devenerit. Sed quod hic scriptum est, indicio fraternæ relationis innotuit. Hæc igitur hujus sacræ solemnitatis est causa. Hæc veneranda celebritatis hodiernæ materia, ut in translatione sacri corporis merito gaudeat plebs devota fidelium, cui dependit exsequias exercitus Angelorum.

felicium cumulus meritorum. Præterea nonnulli fideles idcirco post mortem tumulis editoribus includuntur, ut sui memoriam viventibus ingerant, quatenus eis impendere pietatis officia non omittant. Hinc est, quod sepultura vocatur ex more memoria : scilicet ut per eam memorentur vivi, et percipiant refrigerium mortui.

6. Sed quid est, quod nonnulli Sanctorum tantopere studuerunt suis providere sepulcra cor, oribus? Abraham nempe quadringentis argenti siclis a filiis Heth speluncam duplicem comparat. Jacob et Joseph ad eamdem speluncam totum jam animi desiderium tendunt (Gen. xxi, 16), et corpora sua post obitum illo perferenda deposcunt. Quid ergo est, quod sanc

4. Porro autem ex occasione venerandæ translationis hujus, et cætera beati viri gesta nobis in memoriam redeunt ut quæ longis ante temporibus sunt peracta, nostris nunc reducta conspectibus quodam modo recentia videantur et nova. Mox enim ut disputare de venerabilis viri gestis incipimus, protinus occurrit memoriæ, quam impenetrabilis Ecclesia murus bæreticorum telis obstiterit, quam insuperabi- B ti Patriarchæ, qui se pulverem et cinerem esse perlis præliator perversum Arianorum dogma gratia catholicæ veritatis obtriverit. Nec illud vacat, quod cum adversus hæreticorum perfidiam pugnaturus, Seleuciam Isauriæ oppidum peteret, puella gentilis divinitus edocta, sancti sacerdotis denuntiavit adventum ; atque ideo cum patre Florentio, totaque familia divini baptismatis me uit suscipere sacramentum. Nec illud excidit insigne miraculum, quod in Gallinaria insula immanium serpentium venenata rabies virtutem tam præclari Pontificis ferre non potuit; sed tamquam fulmineo fragore perterrita, vilis etiam baculi metam, quam ipse præfixerat, transcendere non præsumpsit. Sed et illud memoria consequenter occurrit, quod idem egregius pontifex puerum sine gratia regenerationis exstinctum, non modo matri resuscita. tum et incolumem reddidit, sed et veræ fidei rudimentis instructum sanctæ Ecclesiæ filiis aggregavit. Hæc igitur, et alia multa virtutum ejus insignia nobis ex occasione venerandae hujus translationis occurrunt, quæ nos ad amorem Dei et devotionem præclari bujus sacerdotis accendunt. Plane cum multorum translationes justorum sancta veneretur Ecclesia, que diligentia procurate sunt hominum; quanto devotionis studio hac est solemniter recolenda, quæ facta est manibus Angelorum !

[ocr errors]

5. Sed quid est, quod Moysi corpus ipse per se Dominus sepelivit, et tamen sepulcrum ejus hominibus innotescere noluit; beati vero Hilarii corpus non modo coram hominibus per Angelos transtulit, sed et tanti ho oris gloriam et totius Ecclesiæ reveren tiam sublimavit? De Moyse quippe scriptum est: Mortuus est bi Moyses servus Domini in terra Moab, jubente Domino, et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor, et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem d'em (Deut. xxxiv, 5 et 6). Quid est ergo, quod ille nescitur, iste vero quotidie cum tanta gloria Christianæ devotionis invisitur? Quid est, inquam, quod Moyses ab hominum notitia removetur, nisi ut tollatur occasio, ne qui tam Deo carus et familiaris exstitisse cognoscitur, divinus honor ili ab Israelitice plebis perfidia præbeatur? Reliquorum vero Sanctorum corpora non celantur: ut dum Christianæ devotionis frequentantur accessu, et per PATROL. IX.

C

spicue perhibent, qui certe corpora et corporalia quæque cœlestium contemplatione despiciunt, in Chananæorum terra corpora sua quiescere tanto desiderio concupiscunt? Cur illum præ cæteris mundi partibus quieti suæ prævident locum, nisi quod humanæ salutis auctorem illic noverant de suo semine nasciturum? Hinc est, quod Jacob filium suum Joseph obsecrat, dicens : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum sub femore meo, et facies muhi misericordian et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto, sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de hac terra, condasque in sepulcro majorum (Gen. XLVII, 29 et 30). Cur autem ad confirmanda spon ionis indicium, Jacob manum filii supponi sui femoribus petiit, nisi quia illum, qui summa veritas est, de proprio semiue propagandum esse cognovit? Illis igitur terræ finibus beati viri jam med ullitus aggliscebant, quam per spiritum jam cernebant Salvatoris vestigiis atteri, quam in interioribus oculis jam videbant pretioso Dominici corporis sanguine purpurari: ut illic eorum corpora suam expectarent resurrectionem, ubi resurrecturum esse cognoscebant ipsum beatæ resurrectionis auctorem.

7. Ad hunc et nos, dilectissimi, perspicuam nostræ mentis aciem dirigamus. Ad hunc dum pedum progressione non possumus, æstuantis desiderii festinatione tendamus: et dum sanctorum quorumlibet reliquiis diguæ devotionis reverentiam exhibemus, ad illud unum et singulare corpus nostræ mentis diD rigamus ovtutum, quod in paternæ majestatis gloria credimus ineffabiliter sublimitatum. Illa nimirum est terra, cui tunc beati Patriarchæ atque Prophetæ suspirabant, lacte scilicet et melle mananti. Lae siquidem de carnis uberibus profluit, mel vero de superioribus venit. Et quia substantia Dominici corporis ex Virginis visceribus prodiit, divinitas autem ex paterna majestate descendit; recte corpus Salvatoris terra dicitur repromissionis. Quæ nimirum terra lacte simul et melle fluere dicitur, quia in Redemptoris nostri corpore et substantia vere et du'cedo est ineffabilis deitatis. In ipso enim, sicut Apostolus ait, babitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et alibi: Deus erat in Christo reconcilians mundum sibi (II Cor. v, 19). Ad 7

203

SELECTA VETERUM TESTIMONIA DE SANCTO HILARIO.

201

hanc viventium terram ille nos dignetur inducere, A dulcedine satiemur, qui cum Deo Patre et Spirian qui terræ nostræ mortalia non dedignatus est tole- sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

rare quatenus sic ibi lacte et melle vescamur, ut Salvatoris nostri præsentia, et melliflua divinitatis ejus

et Pictavis genitus, in Hymnorum carmine, Gallos indociles vocat.

SELECTA VETERUM TESTIMONIA DE SANCTO HILARIO. Hieronymi ex epistola vi, ad Florentium. Interpretationem quoque psalmorum Davidicorum et prolixum valde librum de Synodis sancti Hilarii, quem ei apud Treviros manu mea ipse descripseram, æque ut mihi transferas peto.

Ejusdem ex epistola vu, ad Lætam. Athanasii epistolas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet. Cæteros sic legat, ut magis judicet, quam se- B quatur.

Ejusdem ex epist. XIII, ad Paulinum.

Sanctus Hilarius Gallicano cothurno attollitur : et cum Græciæ floribus adornetur, longis interdum periodis involvitur, et a lectione fratrum simpliciorum procul est.

Ejusdem ex Apologia adversus Rufinum.

Si auctoritatem suo operi præstruebat, volens quos sequeretur ostendere; habuit in promptu Hilarium confessorem, qui quadraginta ferme millia versuum Origenis in Job et psalmos transtulit.

Ejusdem ex epist. LXXXII, ad Magnum. Hilarius meorum confessor temporum et episscopus duodecim Quintiliani libros et stylo imitatus est, et numero: brevique libello, quem scripsit C contra Dioscorum medicum, quid in litteris posset ostendit.

Ejusdem ex epist. LXXXIX, ad Augustinum. Apud Latinos autem Hilarius Pictavensis et Eusebius Vercellensis episcopus Origenem et Eusebium transtulerunt.

Ejusdem ex epist. CXLI, ad Marcellam.

Miror te in Hilarii commentariis non legisse, excussorum filios, credentium populos interpretari..... Quid igitur faciam? Tantum virum et temporibus suis disertissimum reprehendere non audeo, qui et confessionis sue merito, et vite industria, et eloquentiæ claritate, ubicumque Romanum nomen est, prædicatur, etc.

Ejusdem ex epist. CXLVII, ad Amandum.

Miror te hoc a me quærere voluisse, cum sanc. Luis Hilarius Pictavensis episcopus undecimum librum contra Arianos hac quæstione et solutione comple

verit.

Rufini de adulteratione librorum Origenis. Hilarius Pictavensis episcopus, confessor fidei catholicæ fuit. Hic cum ad emendationem eorum, qui Ariminensi perfidiæ subscripserant, librum instruetionis plenissimæ conscripsisset, etc.

Aliud ejusdem testimonium vide supra, col. 167, D.

Augustini lib. vi de Trinit. cap. 10.

Quidam cum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria, Æternitas, inquit, in Patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et assertione fidei vir exstitit, Hilarius enim hoc in libris suis posuit, horum verborum, id est patris et imaginis et muneris et æternitatis et speciei et usus abditam scrutatus intelligentiam, etc.

Ejusdem lib. 1, contra Julianum, c. 3.

Audi adhuc quod te possit amplius commovere atque turbare, et utinam in melius commutare. Ecclesia catholicæ adversus hæreticos acerrimum defen. sorem venerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit.

Et lib. 11, cap. 8, n. 26, 27 et 28.

Audi et beatissimum Hilarium ubi speret hominis perfectionem... In quadam vero homilia de libro sancti Job attende quid dicat... In expositione autem primi psalmi idem doctor non dubitat dicere... Ca. tholicus loquitur, insignis Ecclesiarum doctor loquitur, Hilarius loquitur.

Cassiani lib. vu de Incarn., cap. 24, cujus verba exscripserunt Alcuinus lib. iv, contra Felicem, et Ratramnus Spicil. tom. 1, p. 335.

Hilarius vir virtutum omnium atque ornamentorum; et sicut vita, ita eloquentia insignis: qui et D magister Ecclesiarum et sacerdos, non per sua tantum merita, sed etiam per profectus crevit aliorum: et inter procellas persecutionum ita immobilis pèrstitit, ut per invictæ fidei fortitudinem etiam Confessoris cœperit dignitatem, in libro fidei primo testa

Ejusdem præfat. in lib.
tur, etc.
Comment. in Esuiam.
VIII,
Si flumen eloquentiæ et concinnas declamatio-
nes desiderant; legant Tullium, Gallionem, Gabi-
nianum, et, ut ad nostros veniam, Tertullianum,
Cyprianum, Minutium, Arnobium, Lactantium, Hi-
larium.

Ejusdem præfat. in lib. 11. Comment. ad Galatas.
Hilarius latina eloquentiæ Rhodanus, Gallus ipse

Vincentii Lirinensis in Commonitorio. Tertullianus catholici dogmatis, id est, universalis ac vetustæ fidei parum tenax, ac disertior multo quam felicior, mutata deinceps sententia fecit ad extremum, quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit: Sequenti, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem (In Matth. c. v, n. 1)),

Facundi Hermianensis lib. 1, cap. 4. Si igitur, Hilario quoque, doctissimo antitiste et fortissimo confessore, etc.

Ejusdem lib. x, cap. 7.

Beatus Hilarius, Arianorum potentissimus atque acerrimus expugnator, et constantissimus fidei Christiana confessor in epistola, quam de exilio scripsit episcopis Germaniæ primæ et Germaniæ secundæ et primæ Belgicæ, etc.

Ejusdem lib. contra Mocanum. Reprehendere audeat Hilarium prudentem ac moderatum gubernatorem Ecclesiæ.

A Istius aspectum serpentes ferre nequibant:

Cassiodori lib. de Instit. divin. litt. cap. 17 et 18.
Tunc in illo choro sanctissimo Patrum tibi eum
eligere poteris, cum quo suavissime, colloquaris. Dif-
ficile dictu est quam frequenti occasione reperta B
Scripturas sanctas locis aptissimis potentes aperiant;
ut subito transiens discas, quod te negligenter præ-
teriisse cognoscis. Testes sunt doctissimi viri diversa
laude præcipui, quibus, velut stellis micantibus cœ-
lum, folget Ecclesia inter quos sanctus Hilarius
Pictaviensis urb's episcopus nimia profunditate subti-
lis et cautissimus disputator incedit, altasque divina-
rum Scripturarum abyssos in medium reverenter
adducens facit.

Venanti Fortunati lib. 1, de Vita S. Martini.
Et quia summus apex fidei, virtutis, honoris,
Hilarius famæ radios jaculabat in orbem,
Rite (a) sacerdotii penetralia jura gubernans
Buccina terribilis, tuba legis, præco touantis,
Pulchrior electro, ter cocio ardentior auro,
Largior Eridano, Rhodano torrentior amplo,
Uberior Nilo, generoso sparsior Histro,
Cordis inundantis docilis ructare fluenta,
Fontibus ingenii (b) sitientia pectora rorans,
Mens (c) evangelici bis bini plena libelli,
Quattuor ore suo manans nova flumina mundo,
Ornatum Ecclesiæ, pollens diadema coruscum
In membris Christi capitis velut infula fulgens,
Pectore belligerans, adamantinus arte topazos,
Ad virtutis opus mens inconcussa palæstris,
Gemmifer eloquiis, radiantior ore lapillis,
Doctor apostolicus vacuans ratione sophistas,
Dogmate, luce, fide, informans virtute sequaces.
Host bus hic quoniam gravis insuperabilis esset,
Dacitur exilio, (d) qua longa Seleucia tendit.
Regis et auxilio petit (e) hinc sua præmia miles,
Cujus in abscessu errori vaga Gallia cedit,
Et regio titubat tanta se turre movente.
Hoc ubi præpropere Martinus comperit, inde
Constituit cellam sub vertice Mediolani, etc.
Ex veteri inscriptione.

Hilarius cubat hac Pictavus episcopus urna
Defensor nostræ terrificus fidei.

[blocks in formation]
[ocr errors]

C

D

Nescio quæ in vultu spicula Sanctus habet.
Alcuini Poem. 65.

Hoc altare pater præsul Hilarius ornal,

Notus in orbe procul, doctor ubique pius. llac magis victor meritis memoratur in ara, Indita præclarus miles in arma potens.

Hincmari de prædest. c. 3.

Sanctus Leo ad Chalcedonense concilium confirmandum ejusdem B. Hilarii testimonia inter catholicorum doctorum exempla etiam prima connumerat: et B. Gelasius eum sicut et S. Augustinum et Cyprianum atque Leonem sive Hieronymum, receptissimum in catalogo Scriptorum ecclesiasticorum atque illustrium computat. Sed et de eo, ut notum est, a notissimo dicitur, Hilarius episcopus Romanorum lucifer, Ecclesiarum lucerna et pretiosa lampas, pulchro aureoque ore loquitur universa.

Et cap. 25.

Beatus Hilarius doctor catholicus, qui propter excellentem doctrinam Romanorum lucifer appella

lur.

Lanfranci testimonium videsis supra col. 53,

Fulberti Carnot. epist. xxi ad Abbonem.

D.

Tu quoque dereliquisti nos, sancte pater Hilari, qui olim unitatem Ecclesiæ Spiritus sancti gladio tuebaris.

Ex Sacramentario biblioth. reg. 386%, in quo Nicænum Symbolum sine additione filioque exstat, kal. novemb. Natale sancti Hilarii.

Adorabilem (a) populi, beatissimi Helarii antestitis festivitatem solemniter recurrentem, cujus lingua in sæculo pro sanctæ Trinitatis æqualitate sic tonuit, ut hujus mundi principem miles Christi prosterneret, et in cœlestis Regis aula victor intraret, Dominum volis uberioribus deprecemur; ut qui eum inter diversas acies ita fecit esse sollicitum, ut redderet inter bella securum, nobis concedere dignetur, ut quod in ejus honore deposcimus, eo suffragante consequi mereamur.

Ex eodem codice regio, necnon ex ms. Missali Ra-
toldi et Colb. 1927 in præfatione Missæ.
Vere dignum et justum est gratias agere, vota sol-
vere, munera consecrare, Domine sancte Pater
omnipotens æterne Deus, qui beatum Hilarium con-
fessorem tuum præelegisti tibi sacratæ confessionis
tus antistitem, ingenti lumine coruscantem, morum
lenitate pollentem, fidei fervore flagrantem, eloquii
fonte torrentem: cui quæ sit gloriatio (Reg. ms.
glorificatio,) ostendit concursus ad tumulum, puri-
ficatio incursorum, medela languentium, mirandarum
signa virtutum. Qui etsi hic natura fecit finem per
transitum, illic vivunt Pontificis merita post sepul-
crum, ubi præsentia Salvatoris est J. C. Domini
nostri per quem, etc.

:

(a) F. adorabile... festivitate... recurrente. Idem elogium iisdem kal. in ms. S. Gatiani extat in modum orationis Deo fusa.

« PoprzedniaDalej »