Obrazy na stronie
PDF
ePub

jicienus. Extremum diem suum, Ilieronymo et Gre- A gorio Turonensi testibus, Pictavis obiit: quo anno, quove die, lis est inter eruditos.

[ocr errors]

114. Cum postrema hac epecha, si forte Sulpicium excipias, longe melius quam cum superiore convenit, quidquid veterum monumentis de morte Hilarii mandatum est. Ac primo quidem Gregorii Turon. testimonium est, quod quarto Valentiniani et Valentis anno S. Hilarius apud Pictavos plenus sanctitate et fide, multis undique virtutibus editis, migravit ad cœlos. At vero tertio calendas martii anni 367, initium sumpsit quartus Valentiniani et Valentis annus. Ut igitur in hunc non incidunt anni 367 idus januariæ, ita nec in Hilarii exitum. In utrumque autem apprime quadrant calende novembres. Idipsum prorsus ex Hieronymi chronico conficere est, in quo ad annum 367, ita recensetur Hilarii mors, ut Gratianus ad imperii culmen evectus prius memoretur. Nam

bris anni 367, imperium adeptus sit; apud Hieronymum apte dispositus est ordo rerum, si Hilarius calendis novembris anni 567, ex hac vita migravit; secus, si idibus januariis. Quid de Hermanno Contracto dicemus? Is quidem dum Hilarii obitum, etsi anno 367, altero tamen, postquam imperii consors Gratianus factus est, anno commemorat, pugnantia loquitur ab explicatis tamen Hieronymi atque Gregorii verbis propius recedit. Adsunt præterea historia Ariminensis synodi Fragmenta XIV et xv in quibus Singidunensis conventiculi epistola 18 decemb. die anni 366, data ac rescriptum Germinii aliquanto post missum continentur. Quis enim hace e Pannoniis ad Hilarium Pictavis commorantem deferri, et ab eo opus suum addi intra idus januarias potuisse concedat?

113. Quo die quove anno Hilarius diem suum obierit. Plerique sentiunt, obitum illius in diem 13 anni 367 incidisse. Et eo quidem die in vulgato Hlieronymi martyrologio, ut et a Beda, Floro, aliisque posterioribus notatur S. Hilarii depositio. His accedit Calendarium tom. x Spicil. e ms. Corbeiensi, ann. 900, descriptum, in quo exstat, Idus jan. Octabus Epiphaniæ et depositio sancti Clarii episcopi; nam Hilarii vel corrupte Elarii loco Clarii legendum esse perspicuum est. Absque ullo mendo codex Gellonensi monasterio a Carolo Magno datus habet: Idus januarii depositio S. Hilarii episcopi. Plurimos praeterea ac pervetustos consuluimus Sacramentorum, B cum Gratianus, Idacio teste, nono calendas septemMissarum atque Collectarum libros, in quibus idipsum legere est. Eidem opinioni favet Sulpicius, dum Hilarium sexto anno post quam redierat, in patria obiisse scribit. Sed minus commode cum ea componi queunt mox expendenda Hieronymi et Gregorii Turonensis verba. Neque vero Hilarii memoria ita in oninibus veteribus libris ad usum ecclesiasticorum officiorum consecratis consignatur idibus januariis, ut non etiam aliter, puta aut alia januarii die, aut 26 junii, aut calendis novembribus in iis recolatur. Quod cum audiunt, qui allatam sententiam tuentur, statim id ortum habere reclamant vel ex variis sancti ipsius corporis translationibus, vel ex recentioribus festorum celebrandorum ritibus, quibus non licet octavam Epiphaniorum diem, festumque S. Hilarii, C pari solemnitate simul celebrare. Alium quidem usum olim fuisse concedendum est: idque persuadet vel unus codex Sacramentorum Ratoldi abbatis Corbeiensis jussu ante annum 986 exaratus, in quo primum occurrit titulus, Idus januarii Octabas Epiphaniæ et depositio S. Hilarii: deinde Collectæ de S. Hilario præmittitur Collecta de Epiphania : tum super oblata, ordine præpostero, primo celebratur memoria S. Hilarii; cujus unius laudes postea in Prafatione resonant: sequuntur exinde tres de sola Epiphania benedictiones: ac demum ad complendum prima oratio rursum est de Epiphania, posterior de S. Hilario. Verum iis, qui mss. per se consuluerint, non satisfacit hace responsio. Nam etsi non ita multi, antiquitate tamen nihilo inferiores sunt, nec ad D nostros ritus exacti codices, in quibus S. Hilarii festivitas calendis novembris recensetur. Hoc die in vetusto exemplari ecclesiæ S. Gatiani Turonensis habentur quinque Missæ, prima de omnibus sanctis, secunda de S. Cæsario, tertia et quarta item de om. nibus Sanctis, quinta de S. Hilario, cum hac inscriptione: Eadem quippe die Solemnitas S. Hilarii episcopi et confessoris. Solemnem aliquam translationem hic indicari ultro concederemus, nisi in codice regio ab annis circiter 900 scripto et in perantiquo Ebroicensis ecclesiæ pontificali non simplex solemnitas, sed Natale sancti Hilarii calendis iisdem prænotaretur.

115. Has ob causas, qui omnium prope miss. auctoritate permoti, idus januarias die Hilarii extremo insignitas sentiunt, illum ad annum 368, vixisse existimant. Cum hac opinione apprime conveniunt Gregorii Turon. verba, neque flieronymi chronicon repugnat. In hoc enim, inquiunt, cum Hilarii obitus ad ann. 367, novissimum locum obtineat, in initium anni 368 incidet, si hæc nota numeralis 368, uno tantum versu attollatur. Ad utramlibet opinionem

grius accommodari valet quod ait Sulpicius, Hilarius sexto anno postquam redierat, in patria obiit. Nam aut circa finem anni 360, aut circa anni 361, initium eum rediisse prope certum est. At Blondellus aliique, falsa præcedentium editionum lectione decepti, ut Hilarii cum Auxentio conflictum decem annos post Ariminensem synodum habitum perperam sentiunt, ita in annum 371 illius obitum falso rejiciunt. Hunc cum terræ motus, quem Nicææ anno 358 contigisse constat, Hieronymi in chronico excipiat; liquet præclarum hoc lumen ante finem anni 358 orbi nostro ereptum, ut in cœlo clarius refulgeret.

[ocr errors]

CAP. XV. 116. S. Hilarii miracula, reliquiæ, discipuli. Non sic cœlum petiit Hilarius, ut terras penitus desereret. In his enim opem illius ac virtutem etiam post experti sunt plurimi. Tam multa ad illius tumulum patrata sunt miracula, ut Fortunatus ex

quæve superioribus adjecit Aquitanicorum annalium scriptor Bouchetus, et ex eo Bollandus transtulit. Sed prætermittendum hic non esset, nisi jam illud tetigissemus, qui Chlodoveus inagnus in certamen adversus Alaricum Gotthorum regem descendens, future victoriæ omen in ecclesia S. Hilarii acceperit, ideoque suis præceperit militibus, ut a regionis illius populatione sese abstinerent, nec quidquam ex civium bonis violenter auferrent.

iis, quæ sua ipsius ætate edita sunt, librum integrum A retur. Mittimus quæ in Ottoboniano ms. exstant, confecerit. Fortunatus idem seu alius libri primi vitæ Hilarii auctor testis est (Præf. lib. n, n. 2), tumulum ejus in dies ob prodigia, quæ usque in hodiernum diem, inquit, perseverant, celebriorem fieri. Quod Nicetius Trevirorum episcopus in epistola ad Chlodosuind. confirmat his verbis: Quid dicam de Domino Germano HILARIO, vel Lupo episcopis, ubi tanta mirabilia hodie apparent, quantum nec dicere verbis valeo. 117. Gregorius Turonensis lib. 1 Histor. Franc. c. 59, mortuos ab eo suscitatos tradit, et lib. de Gloria Confess. c. 2, satis habens ea in memoriam revocare, quæ libro Fortunati secundo continentur, aliud adjicit, quod reliquiarum illius ope in Gabalitano territorio factum est. Quanquam suspicio est, ibi Gregorium nominis similitudine deceptum Hilario Pictavensi attribuisse, quod Hilarii Gabalitani seu Mimatensis episcopi fuerat. Neque tantum intra Pictavorum fines, aut in locis in quibus asservaren. tur Hilarii reliquiæ, ipsius in edendis prodigiis virtus emicuit: testatur quippe Flodoardus (lib. iv Hist. Rem. c. 48) duas Remis in honorem sancti confessoris ecclesias exstructas, et ambas miraculis illustres extitisse.

118. Alia variis in mss. occurrunt, nono, uti videtur, sæculo ab incertis auctoribus collecta: quorum fides etsi dubia est in iis quæ a suis temporibus remota sunt, non est tamen spernenda in iis quæ suo ævo contigisse testificantur. Collectionem hujuscemodi complectitur codex Colbertinus 59, in quo primum legitur fabula de terra subito excrescente in synodo coram Leone. Tum sequitur miraculum de muliere, quæ ad sancti Hilarii sepulcrum invito conjuge pallium obtulerat. 3° Mulier memoratur alia, quæ toto corpore debilis ad basilicam S. Petri a B. Hilario missa sanatur. Hinc Godam quamdam exhibent cx cam et claudam, quæ Hilarii suffragiis recepta sanitate ad suos redire non valet, et basilica ipsius verrenda se mancipat. Narrant, 5o quo pacto sacris illius exuviis in basilicam S. Petri, nunc S. Genovefæ a Frothaldo abbate delatis, duo serpentes ab absida fugati fuerint, simulque memorant quod ipse vivus in insula Dives patraverat. 6o Nobilis feminæ mentio fit veluti auctoris ævo a dæmone liberatæ. De ea siquidem ait, quæ etiam usque hodie vivere perhibetur, et ad Sancti luminaria pro suæ

[ocr errors]

119. Hilarii nomen olim in sacro missæ canone recitabatur. Egregiam inclyti præsulis sanctitatem, quam tot prodigiis Deus testatam fecit, Ecclesia singulari semper veneratione prosecuta est. Antiqui Sacramentorum libri plerique memoriam illius in B sacro venerandi sacrificii canone proxime post martyres recolunt. Tres e Vaticana bibliotheca memorat E. C. Bona, qui sancti Confessoris nomen eo loco præ se ferunt. Quibus consentiunt Corbeiensis codex annorum circiter 700, Remigianus Caroli magni ævo scriptus, Germanensis olim Gellonensi monasterio ejusdem Caroli dono datus, et alii quam plurimi, quos enumerare longum esset ac supervacaneum. In ipsa etiam liturgia Mozarabica primum inter confessores locum obtinet.

C

120. Plurimæ basilicæ in honorem ejus extructæ. — Præterea ut suam erga eum reverentiam demonstrarent majores nostri, plurimas in honorem ipsius basilicas ubique construxerunt. Emicuit præ cæteris sancti Aredii Atanensis in agro Lemovicensi Abbatis pietas, qui quod sibi ex nobilium parentum possessione obtigerat, ad sacram ædem sub sancti Hilarii invocatione excitandam magna ex parte contulit, ibique corpus suum sepulturæ mandandum constituit. Tantum autem abbati huic in meritis Hilarii fiduciæ fuit, ut cum Nectarii Lemovicensis civis prædivitis dolorem levare cuperet, unicum illius filium exanimem ad se afferri, et ad reliquias sacratas B. Hilarii antistitis exponi præceperit, ubi facta oratione mox eum parenti incolumem reddidit.

121. Translatio prima ipsius corporis. · Sacrarum illarum reliquiarum prima ac celebris translatio (1) temporibus Chlodovei regis ac Fridelini abbatis facta memoratur. Petrus Damiani in anniversaria illius solemnitate sermone habito testatur, sanctum cor

animæ corporisque salute votivum munus annuatim D pus in locum qui præparatus ei fuerat, propriis an

videtur exsolvere. 8° Comparet puer, qui cum ore aperto intra viscera serpentem admisisset, ductus ad insulam Dives, ubi sub invocatione S. Hilarii constructa erat basilica, curatus est. Narratur denique, qui Hilarius, Leonio præsente, extremum vitæ sue diem egerit. Duo hæc postrema Vincentius Bellovacensis in historiali Speculo (lib. xiv, c. 51) descripsit. Eadem fere aliaque continet ms. codex monasterii Longi-pontis ordinis Cisterciensis, quæ ab aliis neglecta vel per inertiam prætermissa auctor se collegisse perhibet. In his tertium est de Dano, qui baptismum ficle suscepit: ut Ramnulfi Comitis manibus a sacro fonte susceptus, munificis albis poti

gelorum manibus fuisse delatum. Idem prodigium legere est in uno Bellovacensis ecclesiæ ms. in quo præterea adjicitur, neminem exinde ausum esse sacrum corpus aut tangere, aut alio transferre: eamque ob causam nusquam alibi sacras illius haberi reliquias, nisi forte vestes sacerdotales, aut ex tumulo ejus, qui argento tectus ibidem scribitur, collectum pulverem.

122. Hæc si vera sunt, saltem non diu obtinuisse videtur scrupolosa illa in sacra Hilarii ossa religio. Ea enim Gregorii Turonensis ævo distracta fuisse,

(1) De hac translatione vide Annales eccles, C. Cointii ad ann. 538, n. 41, 42 et 43.

landum relatis Pictavenses ipsi profitentur, non jam apud se, sed in sancti Dionysii monasterio sacras patroni ac pastoris sui reliquias asservari.

prope persuadet quod ipse narrat, Dei nimirum sa- A Nam duobus diplomatis an. 1394 datis et apud Bolcerdotem, cum quemdam Gabalitani territorii populum a vana circa stagnum superstitione revocare vellet, æde in honorem B. Hilarii Pictavensis constructa, in eaque collocatis ejus reliquiis, populum his verbis adhortatum esse: Nolite maculare animas vestras in his ritibus vanis; sed potius cognoscite (an colite) Deum, et amicis ejus venerationem impendite : adorale autem S. Hilarium Dei antistitem, cujus hic reliquiæ sunt condita; ipse enim potest pro vobis apud Dei misericordiam intercessor existere. Probabile quidem est, ut diximus, Gregorium similitudine nominis deceptum, Hilarii Pictavensis reliquias falso existimasse, quæ Hilarii Mimatensis fuerint: at quin illas alibi quam Pictavis haberi potuisse, ac re vera habitas esse senserit, nullus dubitandi locus relictus est. His accedit quod ex B. Aredii vita, Gregorio eodem, si titulo credas, auctore scripta superius retulimus. Hinc enim liquet, nonnullas ex B. Hilarii membris reliquias apud Lemovicenses fuisse deportatas. Id tamen certius asserere esset, nisi ea ætate non tantum ossa sanctorum, sed et quæcumque ex locis, in quibus requiescerent, essent desumpta, reliquiarum nomine donata esse constaret. Testis est præterea Bollandus, in Belgii finibus haud procul a Lætiensi monasterio vicum esse vulgo Wallers, in quo brachii ejus os theca argentea inclusum etiamnum asservatur, eoque confluere hominum multitudinem, qui debitam ei reverentiam exhibeant.

B

C

123. Translatio altera in basilicam S. Dionysii. Postmodum S. Hilarii corpus a Dagoberto rege in percelebrem sancti Dionysii basilicam translatum fuisse, traditio est: quæ licet Carolo Cointio ad ann. 638, n. 6, non videatur certa, nulla tamen evidenti ratione refellitur. Huic quidem opponi potest quod scribit Alcuinus, Beatius fecunda Pictavia B. Hilarii pontificis reliquiis exultat, quam venditionum et emptionum altercatione (Homil. in Nat. S. Villibrordi). Si enim Alcuini ævo Pictavorum civitas Hilarii reliquiis exultabat, has se Dagoberti beneficio possidere sancti Dionysii cœnobium falso gloriatur. Verum æque reponere licet, hæc illum locutum esse de S. antistitis cinere ac tumulo, ad quem populi tum confluerent, crebris virtutum signis, quæ Pictavis in dies edebantur, permoti. Ea ipsa quoque ratione commode intelliguntur Petri Damiani verba, D quibus Moysis sepultura cum Hilarii translatione comparata, quærit cur nesciatur illius tumulus, hujus vero quotidie cum tanta gloria christianæ devotionis invisatur. Et vero multa etiamnum loca sanctorum tumulis celebria magno hominum concursu invisuntur, quamvis alio translata sint eorum corpora. Et ut per multa non excurrat oratio, quis S. Fiacrii opem imploraturus, non eum locum properet tumulo illius et crebris prodigiis clarissimum, quamvis sancti ejusdem corpus Meldensis ecclesia retineat?

124. Longe minus movere debet, quod aiunt nonnulli, sancti confessoris corpus superiore sæculo Pictavis a Calyini sectariis igne consumptum esse.

125. Verum quid opponet Cointius antique Au giensis monasterii monumento circa initia sæculi noni scripto, in quo hujus monasterii cum diversis aliis societates recensentur? In eo quippe legere est, Ex Cella S. Dionysii, ubi Confessor Christi Hilarius quiescit humatus, Hilduinus abba (Anal. tom. IV, p. 644). Unde conficitur, tam notum ubique sæculo nono fuisse, quod sacræ Hilarii exuviæ in asceterio S. Dionysii in Francia requiescerent, ut etiam apinl Germanos hac una nota a cæteris ejusdem hominis monasteriis discerneretur. An reponet, non hic abbatiam S. Dionysii in Francia, sed prioratum ejusdem monasterii in Alsatia indicari? Verum ex prioribus hujus monumenti verbis, quibus proxime post monasteria S. Germani et S. Michaelis subjicitur S. Dionysii, apparet monasterium Francia intelligendum. Neque inde dubitari permittit Hilduini abbatis nomen, anno 814, S. Dionysii in Francia monachis præfecti. Sed esto, Cella hic sit, quam celebre S. Dionysii monasterium in Alsatia obtinebat, non ipsummet S. Dionysii monasterium. An id sibi volent verba superius allata, Hilarum confessorem in hac Cella quiescere? An potius hanc cellam ad celebre illud S. Dionysii monasterium pertinere, in quo confessor Christi Hilarus quiescit humatus?

126. Responderet forte, Hilarum Gabalitanum ibi designari, nisi sancti hujus in laudatum coenobium translationem recentiorem esse (ad ann. 638, n. 12) ipse approbasset. Sed et Hilarium quis audiat Confessoris Christi titulo decoratum; nec statim Pietavensem cogitet? Neque facile mihi persuaserim, tantam olim fuisse Hilari Gabalitani famam, ut a sacris ejus exuviis celeberrimum S. Dionysii monasterium maxime apud Germanos nominatum sit. Hoccine sic effectum putes, ut cum Hilarum in basilica S. Dionysii requiescere fama percrebuisset, is statim in dissitis regionibus existimatus sit, qui et ætate et gestis cae» teros ejusdem nominis anteiret? At neque id licet opinari, cum non unius Hilarii, sed utriusque, et Pictavensis scilicet et Gabalitani, reliquiis S. Diony. sii ecclesia sibi gratuletur. Nunc quidem resecata littera Gabalitanum episcopum Hilari nomine ab Hilario Pictavensi discernit at apud antiquos nulla fere est hæc distinctio, apud quos etiam Pictavensis, in gignendi præsertim casu, Hilari nomine constanter donatur. Unde antiquus scriptor apud Photium cum Hilarii nostri laudet scripta, eum ob nominis similitudinem Gabalorum episcopum cognominat. His accedit quod nondum, ut diximus, in basilicam S. Dionysii delata fuerant S. Hilarii Gabalitani sacra ossa, cum scriptum est vetus illud Augiensis monasterii monumentum. Itaque sæculo nono indubitatum erat, magnum Hilarium in illa requiescere.

127. Non immerito igitur Dionysianum cœnobium de tanto thesauro gaudeat, de cujus jactura sicut nihil

certum fertur, imo nihil nisi falsum; ita et de ejus A temptis Hilarium convenisse dicitur, ut vitæ insti

possessione nullus alius locus gloriatur. Neque hanc rem, puto, in dubium vocasset Cointius, si antiquum Augiensis monasterii monumentum ei videre licuisset. Adeo errori proximus est, qui ad respuendum quod a majoribus acceptum est, levibus quibusque conjecturis inclinatur. Nos illis potiorem habentes fidem, Hilarium Christi confessorem in monasterio S. Dionysii quiescere credimus, et sacra ejus ossa, quæ catholicis omnibus magno in honore et pretio esse meruerunt, debito cultu veneramur. Sed de his satis : reliquum est ut de sanctis Hilarii discipulis nonnulla delibemus.

tuendæ formam ab eo exciperet. Pictavis parœcialis basilica nomine illius insignita extat eo ipso in loco, in quo eam intra cellulam per multos annos ad mortem usque latuisse traditio est. Hanc nonnulli suspicantur reclusam eam esse, cujus cum laude non vulgari meminit Sulpicius (Dial. 11, p. 415), quæ virorum omnium conspectum ita sibi negaverat, ut ne sanctum quidem Martinum officii causa eam invisere cupientem voluerit admittere.

133. At si ex discipulis Hilarii gloria aucta est, quanta ei accessit ex Martini institutione? Per hunc enim in antistites ac monachos innumeros, quorum pia conversatione Gallia deinde decorata est, sanctitatis semina respersit: quæ utinam et hac nostra

128. Inter primos numerant S. Justum, a B. Hilario sacerdotii gradu donatum, et ab eo missum ad Petracorios, ac prope Lemovicos sepultum, cujus memo- B ætate utriusque Pontificis sanctissimi meritis, patroria novembris die 25, recolitur. Hilarii vita, quam ab eo scriptam dicunt, et in cimelio magni Hilarii repertam, aut falsa aut certe interpolata est. Quis enim Hilarii discipulum operis ejus auctorem sibi persuadeat, in quo Hilarii cum Leone papa in synodo romana altercatio, meraque fabula a nobis jam refutata, occurrit?

129. Apud Pictavos prima Februarii die celebris est solemnitas S. Leonii, Hilarii laborum, ut aiunt, comitis individui, quem in mss. nonnullis legimus a B. Hilario jamjam morituro accersitum, ipsius obitus testem adstitisse. Nihil præterea de eo succurrit apud antiquos Vincentio Bellovacensi superiores.

130. Gregorius Turonensis Lupianum memorat, ab Hilario institutum et baptizatum: qui mox ut sa lutari lavacro ablutus est, migraverit ex hac vita, sepultusque in vico Ratiatensi juxta Nannetes miraculis claruerit. In aliquot ecclesiis prima Julii dies S. Lupiano sacra est: et apud Clarum montem 17 februarii die recolitur translatio S. Lupiani, ejusdemne, an alterius, incertum. Certe Lupianus nullus in fastis Arvennicis.

131. Jam in superioribus actum est de Florentia, quam etsi Pictavenses 1 die decembris colunt; Ferrarius tamen, auctore Canisio, prima Julii die Florentiam commemorat Hilarii discipulam, quam et in Dania collocat.

C

ciniis, et exemplis in Ecclesia præsertim Gallicana ita repullulent ac reflorescant, ut in posterum nec hæreseos monstra admittat, nec sacerdotii dignitatem ac sanctimoniam obscurari aut contaminari patiatur.

VITA SANCTI HILARII, AUCTORE HIERONYMO. (Lib. de Script. eccl.)

Hilarius urbis Pictavorum Aquitania episcopus, factione Saturnini Arelatensis episcopi, de synodo Biterrensi Phrygiam relegatus, duodecim adversus Arianos confecit libros: et alium librum de synodis, quem ad Galliarum episcopos scripsit : et in Psalmos commentarios, primum videlicet et secundum, et a quinquagesimo primo usque ad sexagesimum secundum, et centesimo decimo octavo usque ad extremum in quo opere imitatus Origenem, nonnulla etiam de suo addidit. Est ejus et ad Constantium libellus, quem viventi Constantinopoli porrexerat: et alius in Constantium, quem post mortem ejus scripsit et liber adversus Valentem et Ursacium, historiam Ariminensis et Seleuciensis synodi continens : et ad præfectum Sallustium, sive contra Dioscorum: et liber hymnorum, et mysteriorum alius et commentarii in Matthæum; et Tractatus in Job, quos de græco Origenis ad sensum transtulit: et alius elegans libellus contra Auxentium: et nonnullæ ad diversos epistolæ. Aiunt quidam, scripsisse eum et in Cantica canticorum; sed a nobis hoc opus ignoratur. Mortuus

132. Florentiæ exemplum imitata videtur insignis illa Triasia, quæ relictis parentibus, opibusque con- D est Pictavis, Valentiniano et Valente regnantibus.

VITA SANCTI HILARII

A FORTUNATO SCRIPTA (1).

ADMONITIO IN DUOS LIBROS SUBSEQUENTES.

Etiamsi duo de vita Hilarii libri Fortunatum auctorem præ se ferant, Pascentio ambo inscribantur, et ambo eadem præfandi et incipiendi ratione conveniant: an unus tamen utriusque auctor, quisve ille fuerit, non admodum perspicuum est. Ut enim post Hilarium multi

(1) In ms. Colb. Vita S. Hilarii a servo suo Fortutunalo presbytero, postea episcopo.

leguntur Fortunati : ita et in Annalibus Aquitanicis duo memorantur Pascentii, unus scilicet Hilarii discipulus, et in Pictavensi sede successor; alter, qui ejusdem ecclesiæ regimen S. Radegundis ævo suscepit. Libri primi scriptor Hilario se corvum facere videtur, ubi hoc Opus a se susceptum testatur rogatu Pascentii, quem sacratissimus Hilarius ac ipsis cunabulis ante sua

vestigia quasi peculiarem vernulam familiariter enu- A- Religiosi pectoris, studio sollicitante commonitus,

trivit ac paulo post subjicit, æquabilius fuisse, hæc beato Ambrosio de fratre scribenda mandare. Verum, ut optime observavit Bollandus, si exponi commode possunt priora illa verba, ut bis Pascentius a puero in ecclesia Pictavensi institutus dicatur; posteriora autem, ut iis desideretur quispiam eloquentia Ambrosio similis, qui ut ille fratrem Satyrum, ila et Hilarium dignis laudibus celebret. An vero auctor Ambrosio æqualis de ipso diceret, cui verba florebant, aut Hilarium antiquissimum sacerdotem cognominaret? an de concilio Biterrensi, de Saturnino Arelatensi, de congressu cum Auxentio ne verbum quidem facere ei licuisset? Stylum quoque si attendas, sane quartum sæculum non sapit. In plerisque mss. solus exstat liber primus : et in secundo nulla mentio fit primi, neque in hoc alter promittitur.

Papa beatissime, divinis in actibus cum sacri conversatione propositi jugiter exercitaris intentus, et intendis exercitandus: ut facile sit perspicuum, ad culturam ecclesiasticæ disciplinæ et fuisse te genitum, et esse provectum; cum irrefragabiliter veteris dispositionis catholici dogmatis fundamenta custos observas, et ad ædificationem plebis amantissimæ, veluti bonus instructor, adjiciendo aliquid, culmen fabricæ continuare festinas, non sine timore divino. Cujus operis amore præventus, me dignatus es perurgere quo de actibus sacratissimi viri Hilarii confessoris, qui te ab ipsis cunabulis ante sua vestigia, quasi peculiarem vernulam, familiariter enutrivit, ut impensi muneris vel verba rependerem (1), et si non plene, vel quaB dam ex parte complexa perstringerem : quatenus dum gregis auribus vox quodam modo et vita Pastoris antiquissimi resonaret, et ille probaret ministerium et ipse tuum non celares affectum.

De altero hoc constat, eum scilicet post Chlodovei tempora vivente adhuc Probiano scriptum. Is vulgo creditur Bituricensis episcopus, qui anno 555 Porisiensi Concilio interfuit, et an. 568, juxta Cointium obiit : maxime cum eo ipso tempore, uti Gregorius Turon. lib. Iv, cap. 18, scripto mandavit, Pascentius Pictavensi ecclesiæ præfuerit. Unde quod idem Gregorius lib. de gloria Conf. cap. 2, ait: Virtutes multas ad sancti Hilarii sepulcrum ostensas narrari quas liber vitæ ejus continet, vix ad alterum librum referre licet. El quia tum Venantius Fortunatus, qui postea Pictavensis episcopus fuit, ex Italia in Gallias venerat; existimat Bollandus cum pluribus aliis, Hitarii vitam duobus libris sequentibus comprehensam ab hoc Fortunato editam C esse, ubi cam e veteribus monumentis erutum paululum expoliisset. Hinc styli a cæteris ejus operibus diversitatem explicat. Addere potuisset, et proprias quasdam Venantii locutiones in eo opere indidem deprehendi. At non dissimulavit, Gregorium Turonensem, cum Venantii sibi familiaris opera nunquam memorare soleat, quin simul et auctorem nominet; hoc tamen, ut vidimus, laudasse, nec nomen auctoris appellasse. Molanus juxta martyrologium ecclesiæ Parisiensis ad 18 Junii diem Fortunati alterius meminit, a quo S. Marcelli Parisiensis episcopi vita rogante S. Germano scripta sit, et cui ipse S. Germanus superstes fuerit; adeoque paulo antiquioris Venantio Fortunato, a quo S. Germani gesta nobis transmissa sunt. Verum diversusne sil, an unus utriusque libri scriptor; isne censendus sit Venan- D tius Fortunatus, an alter paulo superior; parvi refert. Hoc certe negari nequit, posteriorem librum saltem medio sæculo sexto esse conscriptum.

PRÆFATIO AUCTORIS IN LIBRUM I (1). DOMINO SANCTO, ET MERITIS BEATISSIMO PATRI, PASCENTIO PAPE FORTUNATUS.

1. Auctor est Fortunato ut vitam S. Hilarii scribat.

(1) Præfationis hujus loco in codice Compendiensi ab annis circiter 800 scripto brevior exstat prologus: quem mendosum licet, hic adtexere nonnihil juverit. Prologus ex gestis sancti Hilarii Piclavensis episcopi et confessoris. Idus Januarii.

Beatissimi Hilarii confessoris vitum vel opera non

2. Hoc opus superare vires reponit Fortunatus.-Sed cum mei ingenii brevitatem mensuro, adeo beati Hilarii immensitatem fortem cognosco, ut pene mihi videatur æquale, tum istud posse dicere, quam digito cœlum tangere præsertim quod etiam beati, ut audio, Hieronymi torrens illud eloquium recusaverit altentare, qui huic materiæ se imparem eatenus judicaverit, ut taceret. Ego vero, cui nullius scientiæ irrigua fluenta succurrunt, quem vix stillicidii pauperis attenuata gutta perfundit, nihil proprio de fonte respirans, qua temeritate inter ingentia flumina, Euphratem beati Hilarii, et Nilum Hieronymi, siccos velim cursus extendere, cum de illo etiam doctissimi viri quidquid dicere potuerunt, minus est quam meretur? Et cum virum sanctissimum consultius mibi sit mirari, quam loqui; æquabilius fuerat hæc beato Ambrosio de fratre scribenda mandare, cui verba virtutibus conjuncta florebant. Tamen etsi cum mea verecundia vobis quidem obedientiam, et illi impendo, de quo non digne loquor, fortasse injuriam sed concedi per veniam credimus, quod devotione peccatur. Et ne protracta pagina fastidium potius generet, quam provocet auditorem; nunc de ejus vita¡proponamus. LIBER PRIMUS.

3. S. Hilarii 'patria, generis splendor, virtutes. Igitur beatus Hilarius Pictavorum urbis episcopus regionis (2) Aquitaniæ oriundus fuit, quæ ab Oceano Bri

unius sed multorum relatione comperimus in laudem Domini nostri J. C. memoriæ traditam, et bellatorem Christi eorum opusculis contra Arii perfidiam luculentissime flore defloratum, et multiplicia in eis ad veræ pdei confessionem texere gesta. Hujuscemodi re (F.rei) beatus Hieronymus maximus stipulator enitet. Qualiter vel quomodo in synodo Ariminensi temporibus Constantii principis sub Tauro præfecto miles Christi dimicarit, exsiliumque pertulerit Phrygiæ, lustrumque exsulaverit, omnibus recte piæque fidei sequacibus notum habetur. Prologum hunc vita excipit Fortunati verbis expressa, iis tamen identidem mutatis.

(1) Aliquot mss. rependeres, seu, rependeris. Tum, etsi non plene, vel ex parte perstringerem.

(2) In veteri codice Colb. regione Aquitaniæ. In solis edit. regionis Aquitaniæ partibus. Hic Pictavensis

« PoprzedniaDalej »