Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

quod multa millia virorum Israel recensita sunt. A reguli; corda malorum quæ diabolus per malitiam

Rectum, proprie. Dicitur justum, unde Psalmista: Dulcis et rectus Dominus. Dicitur aliquid distincto fine informatum, unde David: Lætamini in Domino, etc., omnes recti corde. Dicitur aliquid erectum, unde Psalmista: Rectos decet collaudatio, id est illos qui non incurvantur in amorem terrenorum, sed eriguntur ad amorem divi

num.

Reddere, idem est quoa solvere, unde in Evangelio: Redde quod debes. Notat retribuere, unde legitur quod Deus reddet unicuique secundum opera sua. Notat etiam emittere, secundum quod soliti sumus dicere, ignem reddere malum calorem.

Redimere proprie liberare, unde David: Redime a calumniis hominum. Notat æquivalens pretium pro re empta ponere; unde legitur Christum redemisse genus humanum proprio sanguine, quia cum homo a diabolo emptus esset per superbiam, æquivalens pretium dedit Christus pro liberatione hominis, imo majus, quia major fuit in Christo humilitas quam in Adam superbia.

Referre. Dicitur stare, unde solet dici : Refert imperatori, id est pertinet ad imperatorem; et secundum hanc significationem hoc verbum est impersonale, et componitur ex res et hoc verbo fert et producitur prima. Aliquando ponitur ex inseparabili propositione re et fero, fers, et secundum hoc ponitur pro hoc verbo reporto, secundum quod dicitur filios Israel omnes quæstiones retulisse ad Samuelem. Notat narrare, secundum quod dicitur: Retulit mihi hoc, id est narravit.

Regnare, proprie dominari, unde Apostolus: Regnavit mors ab Adam, et alibi : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, id est dominetur. Notat regere, unde Deus dicitur regnare in sanctis. Notat gloriari, unde dicitur de justis: Judicabunt nationes, id est regnabunt in æternum.

Regnum, proprie. Dicitur etiam evangelica doctrina, unde Dominus: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Dicitur etiam Ecclesia militans, unde Dominus: Simile est regnum cælorum sagenæ. Dicitur etiam Ecclesia triumphans, unde in Evangelio: Adveniat regnum tuum, id est regnum militans ad regnum triumphans. Dicitur eliam æterna patria, unde David: Regnum tuum, regnum omnium sæculorum. Dicitur etiam conventus malorum, unde in Evangelio: Omne regnum in se divisum.

Regula, proprie, regularis ordo vivendi, unde legitur beatum Benedictum scripsisse Regulam monachorum. Dicitur etiam instrumentum geometricum, id est virga mensoria. Dicitur evangelica doctrina, unde Apostolus eos quibus scribit, dicit cito cecidisse a regula, id est ab evangelica doctrina.

Regulus proprie, unde Dominus: Erat quidam regulus. Dicitur diabolus, unde Isaias: Delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna

B

[ocr errors]

inhabitavit. Manum suam Dominus in foramine reguli vel aspidis misit, quando iniquorum corda divina potestate tenuit, id est comprehensum exinde regulum, id est captivum diabolum traxit. Dicitur Antichristus, sicut de quibusdam pravis scriptum est in Isaia: Ova aspidum ruperunt, telas aranew texuerunt; qui comederit de ovis eorum, morietur, et quod confotum est, erumpet in regulum. Ova quippe aspidum hominibus pravis rumpere est malignorum spirituum consilia quæ in eorum cordibus latent pravis operibus aperire. Telas quoque araneæ texere est pro hujus mundi concupiscentia quælibet operari; quæ de nulla stabilitate solidata sunt, ea procul dubio ventus mortalis vitæ rapit, quod autem dicitur : Qui comederit de ovis eorum morietur, quia, qui immundorum spirituum consilia recepit, vitam in se animæ occidit. Et quod confotum est erumpet in regulum, quia consilium maligni spiritus quod corde tegitur, ad plenam iniquitatem nutritur et tandem in Antichristo complebitur, qui per regulum significatur, quia sicut regulus rex est serpen-tum, ita Antichristus erit princeps malignorum.

Relinquere, proprie; gratiam subtrahere, unde in Evangelio: Non vos relinquam orphanos. Notat tribulationibus exponere, unde David: Dexs, Deus meus, etc., quare dereliquisti. Notat amorem unius alii postponere, unde in Evangelio: Nisi quis reliquerit patrem, etc., propter me, id est nisi praeposuerit amorem divinum amori terrenorum, non est me dignus. Notat reservare, unde Dominus ad Eliam in lib. Reg. Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal, id est reservavi mihi.

Reliquiæ, proprie. Dicuntur etiam ea quæ quasi vilia relinquuntur et pauca, secundum quam acceptionem ea quæ ex cibis relinquuntur in mensa dicuntur reliquiæ. Dicuntur corpora sanctorum quæ, respectu animarum, quæ digniores sunt, et quia iu terra relinquuntur ut in ipsam resolvantur, reliquiæ nuncupantur. Dicitur cupiditas terrena, unde David In reliquiis tuis præparabis vultum eorum, id est in cupiditatibus terreni regni quas non amas, præparabis ad passionem vultum, id est intentionem, D eorum, scilicet Judæorum, quia propter retinendi regni cupiditatem Christum occiderunt. Dicuntur gentiles quos sibi Christus reliquit ad convertendum, unde sic potest exponi prædicta auctoritas. In reliquiis tuis præparabis vultum eorum, id est in his quos tibi relinquis de gentibus assumendos præparabis vultum, id est cognitionem tui, vultum dico eorum, id est Judæorum, quia illa cognitio eorum deberet esse quibus credita fuerant eloquia legis et prophetarum. Dicuntur bona æterna, unde in Psalmo Custodi innocentiam et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. Dicitur passio et mors Christi, unde sic possunt prædicta verba exponi: vultum, id est malam intentionem, eorum præparasti in reliquiis tuis, id est præpara

sti ad passionem tuam et mortem, ut, cum putarent A ratio quæ comprehendit corporalia, ratio dicitur, occidere, salus mundi fieret. Paravit ergo Christus intentionem eorum bona de ea disponendo. Dicuntur peccata, unde Psalmista: Dimiserunt reliquias suas parvulis suis, id est posterioribus suis reliquerunt peccata clamantes: Sanguis ejus super nos. Dicitur maledictio, unde prædicta auctoritas sic exponi potest: Et dimiserunt reliquias suas, scilicet maledictionis, parvulis suis, id est posterioribus suis. Dicuntur finales Judæi qui ad fidem convertentur, unde legitur quod reliquiæ Israel salvæ fient.

Reminisci proprie factum, unde David Reminiscere miserationum tuarum, Domine, id est exhibe nobis misericordiam sicut exhibuisti antiquis. Notat iudicare, unde in Tob. : Ne reminiscaris, Domine, iniquitates nostras.

Remittere, proprie, condonare, unde Dominus: Remittuntur tibi peccata tua. Notat etiam extenuare vel diminuere, unde calor dicitur remitti; et David : Remitte mihi ut refrigerer.

Renes, proprie. Dicitur delectatio, unde David: Scrutans renes et corda, quia intendit Deus quid homo cogitet et quid eum delectet. Dicuntur Judæi de quibus descendit Christus secundum carnem, unde Psalmista: Usque ad noctem increpuerunt me renes mei, a quibus descendi secundum carnem, persecuti sunt me usque ad mortem. Dicitur humana Christi natura, unde potest exponi prædicta auctoritas Increpuerunt, etc., id est secundum humanam naturam, perductus sum usque ad mortem.

Replere, proprie in omnibus essentialiter esse, unde: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, id est Spiritus sanctus est essentialiter in omnibus vel Spiritus Domini, qui est Dominus, ut transitive legatur. Notat plenitudinem gratiæ conferre, unde potest sic exponi : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, id est Spiritus sanctus contulit Ecclesiæ plenitudinem gratiarum, quæ Ecclesia dicitur orbis terrarum, quia de diversis partibus orbis collecta.

B

C

Reptile. Dicitur piscis, unde in Gen. Producant aquæ reptile animæ viventis. Pisces vocat Moyses reptilia, quia impetu quodam se rapiunt. Dicitur animal quod circa terram movetur, vel ore se tra- D hens ut vermis vel serpens, vi castrorum (sic) se rapiens ut coluber, vel pedibus repens ut lacerta vel botrata, unde: Producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia. Dicitur homo curis terrenorum intendens quasi circa terrena repens, unde David Hoc mare magnum, etc., illic reptilia.

Res aliquando ita large sumitur quod tres personæ in Trinitate dicuntur res, unde Augustinus: Rerum aliæ sunt fruentium, aliæ quibus utendum. Restringitur aliquando Ecclesia in corpore, unde Donatus ait quod nomina sunt significativa aut rerum aut corporum. Aliquando sola incorporea dicuntur res, quia de his potest haberi vera notitia, unde quia ea corpora rerum dicuntur res, unde et

unde rebus ex materia formaque constantibus solus humanus animus exstitit, qui prout voluit nomina rebus impressit. Dicitur veritas quia solet dici : Non est in re, vel ut, ita habet se res. Dicitur carnale commercium, juxta quod dicitur: Iste habuit rem cum illa. Dicitur utilitas, unde Apostolus prohibet his quibus scribit ne in eis sit scurilitas quæ ad rem non pertinet, id est inutilis est. Dicitur propositum, unde solet dici: Nihil ad rem. Dicitur possessio juxta quod dicitur: Iste abstulit mihi res meas. Dicitur persona, unde Gregorius: Res quæ culpa caret in damnum vocari non convenit, elc.

Respicere, proprie, misericordiam exhibere, unde David Respice in me et miserere mei. Notat approbare, unde legitur in Gen. quod Dominus respexit ad Abel et ad munera ejus, id est Abel approbavit. Notat intendere, unde Dominus: Nemo mittens manum ad aratrum el respiciens retro, id est terrenis intendens, aptus est regno Dei. Notat convertere, unde David: Respice inimicos meos, id est converte. Notat pertinere, secundum quod solet dici : Hoc rescipit illud, id est pertinet ad illud.

Responsum, proprie, æquipollens alicui vel æquivalens aliud, unde Apostolus dicit se habuisse responsum mortis, id est sustinuisse passionem æquipollentem morti. Dicitur inspiratio divina, unde legitur de Simeone quod accepit responsum a Domino non viro. Dicitur instructio, unde legitur de magis in Evangelio quod responso accepto in somnis. Dicitur consilium prudentis editum ad consolationem alicujus, unde in legibus legitur de responsis prudentum.

Rete, proprie. Dicitur etiam prædicatio, unde dicitur retia Petri modo laxantur in capturam, modo complicantur, quia non omne tempus habile doctrinæ; quia, sicut pisces retinentur reti, ita homines prædicatione, unde Dominus : Laxate retia vestra in capturam. Dicitur diaboli deceptio, unde David: Cadent in reliaculum ejus peccatores. Dicitur hæretici persuasio, unde Salomon: Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum, quia sancti, qui sunt pennati virtutibus, non decipiuntur hæreticorum persuasionibus.

Retro notat posteritatem temporis vel loci, quod patet. Notat subjectionem, unde Christus ait ad Petrum Vade retro, Satanas, ac si diceret : Noli mihi adversari, sed subjiciaris mihi. Notat dejectionem, unde Dominus: Nemo mittens manum in aratrum et respiciens retro, id est ad terrena quæ vilia sunt et dejecta. Notat præteritionem, unde legitur quod Ezechiel viderit animalia, plena oculis unte et retro; animalia ista sunt evangelista qui habent oculos ante et retro, id est intellectum præteritorum et futurorum. Notat semiplenam cognitionem, unde Joannes dicit se audisse vocem retro, ad significandum, quia plena; scientia de divinis non potest haberi in præsenti.

Reverti, proprie. Ad Deum per gratiam accedere. A Ecclesia in suis stillicidiis lætatur. Per stillicidium Unde in Cant. Revertere, revertere, Sunamitis. Notat recordari, unde in Act. apostolorum; Petrus autem ad se reversus, ait, id est recordatus eorum quæ viderat. Notat beneficium conferre, unde in Gen. angelus ad Abraham : Juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, id est eodem die, revoluto anno, faciam ut habeas filium: Et hoc est quod dicitur: Et habebit Sara filium.

Rex, proprie. Dicitur sanctus qui se et alios regit, unde David : Et nunc, reges, intelligite. Dicitur angelus, unde Job: Nunc dormiens silerem el somno meo quiescerem coram regibus et consulibus terræ. Dicitur Christus qui nos regit, unde Psalmista : go autem constitutus sum rex. Dicitur diabolus, nde in Apoc. de malis dicitur quod habent super se regem angelum abyssi. Dicitur Deus æternitatis qui est Rex regum et Dominus dominantium.

Rhamnus, proprie. Dicitur peccatum, unde David: Priusquam produceret spinas vestras rhamnus. Rhamnus producit spinas, id est tormenta. Rhamnus frutex est primo mollis, cum est adulta spinas emittit, sic peccatum primo delectat, postea pungit. Dicitur gehenna, et secundum hoc alia reperitur littera in Psalmo : hoc scilicet: Priusquam producerent spinæ rhamnum, id est peccata gehen

nam.

Rhinoceros idem est quod unicornis et dicitur rhinoceros a rinos quod est naris, et ceros, quod est cornu, quia unicum cornu habet in nare. Dicitur potens in hoc sæculo, unde voce Dominica ad Job dicitur: Nunquid vellet rhinoceros servire tibi? quasi dicat: Nunquid hi qui fatua elatione superbiunt, sine meis adjutoriis tuæ prædicationi subduntur. Dicitur diabolus, unde in Job: Nunquid alligabis rhinocerotem ad arandum loco tuo? Solus enim Christus diabolum alligavit et potestatem ejus infirmavit.

B

C

Rivus, proprie. Dicitur principatus, unde Isaias ait quod Dominus percutiet flumen Ægypti in septem rivos, id est principatum Ægypti dividit in septem principatus,quod factum est tempore Augusti Cæsaris qui sibi subjugata Ægypto, ut regni Ægypti minueret potestatem, in Egypto constituit principatus septem. Dicitur mortale peccatum, unde dicitur Do. D minus percussisse flumen Ægypti in septem rivulos, quia cum Christus venit in carne, concupiscentiam destruxit in septem capitalibus vitiis. Dicitur motus concupiscentiæ, unde legitur in Pentateuco quod oculi primorum parentum aperti sunt per peccatum, id est rivuli concupiscentiarum. Dicuntur sententiæ sacræ Scripturæ, unde legitur in Cant.: Vidi speciosam sicut columbam descendentem desuper rivos aquarum. Dicitur prædicator, unde David : Rivos ejus inebrians, quia primitivi doctores donis sancti Spiritus primo inebriati sunt. Cum autem inebriantur, generationes Ecclesiæ multiplicantur, quia, cum uberiorem gratiam Spiritus prædicatores accipiunt, fidelium numerus augetur. Et tunc sancta

quod de tecto cadit in terram significatur gratia Spiritus sancti quæ de cœlo venit in fidelium cordibus. Dicuntur libri evangelistarum, unde sub typo Ecclesiæ Job loquitur, dicens: Et petra fundebat mihi olei rivos. Petra est Christus, qui sicut petra olei rivos fudit, quia de eo diversi libri sacræ Scripturæ exierunt: liber Matthæi, Lucæ, Marci et Joannis. Dicuntur explanationes expositorum sanctæ Scripturæ, unde Isaias: Locus fluviorum rivi latissimi et potentes. Dicitur fluentum prædicationis, unde Job de Domino ait: In petris rivos excidit. Per petras dura corda fidelium accipimus, per rivos fluvios prædicationum intelligimus In petris ergo Dominus rivos excidit, quia in duris gentilium cordibus fluvios prædicationis aperuit.

Rubrum, proprie. Dicitur cruentatum, unde in Isaia introducuntur angeli loquentes ad Christum, admirantes ejus adventum, in hunc modum : Quare rubrum est vestimentum tuum, id est vestimentum humanitatis cruentatum sanguine passionis. Dicitur malitia deformatum, unde Isaias : Si fuerint peccata vestra rubra sicut vermiculus, velu. lana alba erunt.

Rufus, proprie. Dicitur rubicundus, unde legitur in Reg. quod David erat rufus, id est rubicundus. Dicitur sanguine peccati rubricatus, unde legitur de dracone magno et rufo, id est de diabolo, qui in Isaia dicitur vestimentum contextum sanguine; et alibi legitur de equo rufo per quem intelligitur conventus malorum.

Ruina, proprie. Dicitur lapsus angelorum, unde David Judicabit in nationibus, implebit ruinas; Christus enim genus humanum sublevando in cœlum, implevit ruinas angelorum. Dicitur causa ruinæ, unde in Evangelio dicitur: Hoc erit in ruinam el resurrectionem multorum in Israel. Dicitur destructio, unde David: Non est ruina maceriæ. Maceria dicitur doctrina Pharisærum, quæ destrui non potuit nisi per Christum Dei omnipotentis Filium.

Rupes, proprie. Dicitur etiam Christus, unde David Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum. Christus ante resurrectio. nem et passionem fuit quasi petra et rupes, quia non fuit intellectus in Scripturis donec ipsis apertis velut fons influeret atque inundaret in omnes credentes, dicens: Qui sitit veniat ad me et bibat. Dicitur potestas mundana, unde in Thren. : Onagri steterunt in rupibus, quia in potestatibus hujus mundi confisi sunt. Dicitur gentilis populus qui prius consolidatus fuit in malitia, consequenter ad fidem conversus emisit doctrinæ fluenta, et hoc est:; Qui convertit petram in stagnum aquarum, id est dura corda Judæorum ad aquam, id est baptismum; et rupem, id est gentiles, in fontes aquarum, ut et ipsi emanent irriguos fontes prædicationis.

S

dici Ille firmat hoc sacramento.

Sacrarium, proprie locus ubi sacerdos lavat manus post communionem. Dicitur etiam locus quem intrant tantum presbyteri, unde dicitur in concilio Laodicensi: Non oportel diacones legitimam habere intrandi sacrarium. Dicitur locus in quo sacra vasa recipiuntur, unde in eodem concilio: Presbyteri non petant nisi per semetipsos aut per illum qui sacrarium tenet. Dicitur Ecclesia, unde Prosper ex dictis Augustini: Qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edant.

Sabbatum dicitur septima dies septimanæ, unde A Dicitur uramentum per sacra firmatum, unde solet in Evangelio: Erat dies magnus ille Sabbati. Dicitur Sabbatum septimana a dignitate Sabbati, unde in Evangelio: Jejuno bis in Sabbato. Dicitur solemnitas, unde in Thren.: Viderunt eam hostes et deriserunt Sabbata ejus. Dicitur requies, unde dicitur : Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec intraret rex Persarum, ut compleretur sermo Jeremiæ et cribrarent in terra Sabbata sua. Dicitur totum tempus præsentis vitæ, unde in Evangelio: Memento observare diem Sabbati, id est septenarium præsentis vitæ feriando ab omni opere servili et a peccato. Dicitur puritas mentis et status æternæ beatitudinis, unde in Isaia : Erit Sabbatum ex Sabbato, id est Sabbatum æternitatis sequitur post Sabbatum peccatoris.

B

Saccus, proprie. Dicitur humana Christi natura quæ sacco comparatur propter asperitatem pœnæ quam assumpsit, et sicut saccus continet frumentum, sic humanitatis natura velavit naturam divinitatis; unde David Concidisti saccum meum, hoc factum est in Christi morte quando anima separata est a corpore; et sequitur: Et circumcidisti me lætitia; hoc factum est.in resurrectione. Dicitur mortalitas quæ propter sui asperitatem sacco comparatur, unde sic potest exponi prædicta auctoritas: Concidisti saccum meum, id est liberasti me a mortalitate et sic circumcidisti me lætitia. Dicitur cilicium, unde legitur quod Achab rex Israel indutus erat sacco, id est cilicio. Dicitur propheta, quia sicut in sacco continetur frumentum, sic in pro- C phetis medulla intelligentia spiritualis, unde apostoli dicuntur filii excussorum, id est prophetarum, quos quasi saccos excusserunt quando prophetias eorum aperuerunt.

Sacerdos, proprie. Dicitur Christus, unde David : Tu es sacerdos in æternum. Dicitur sanctus, unde David Sacerdotes tui induantur justitia; sacerdos dicitur primas, unde in Exodo legitur quod Jetro fuit sacerdos Madian, id est princeps Madianitarum. Dicitur offerens sacrificium pro populo et pro aliis orans, unde Melchisedech dictus est sacerdos Dei altissimi.

Sacerdotium propric dicitur conventus sanctorum se offerens Deo in sacrificium, unde Petrus in canon. Epistola: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, id est reges et sacerdotes; reges, quia vos regitis; sacerdotes, quia oleo spirituali inuncti estis et vero Deo sacrificium offertis. Dicitur sanctitas, unde in Eccli. Et dedit illi sacerdotium magnum.

Sacramentum, dicitur sacræ rei signum, unde Augustinus Sacramentum est invisibilis gratiæ visibilis forma. Dicitur sacramentum signatum vel sacrum secretum, unde Paulus de incarnatione loquens ait quod illud abscunditum fuit a sæculis.

[ocr errors]

D

Sacrificare, proprie offerre, unde David: Sacrificabo tibi hostiam luudis. Notat etiam bene operari, unde David Sacrificate sacrificium justitiæ.

Sacrificium, proprie. Dicitur spiritus contribulatus. unde David Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Dicitur bona operatio, unde Psalmista: Sacrificate sacrificium justitiæ. Dicitur laus divina quæ erit in futuro, unde David: Sacrificium laudis honorificat me. Dicuntur injuriæ et contumelia quas Christus pro nobis tulit, unde Psalmista: Memor sit omnis sacrificii tui, id est facias nos memores omnium injuriarum et contumeliarum quas pro nobis tulisti. Dicitur sacramentum eucharistiæ, unde sic potest exponi prædicta auctoritas: 0 Ecclesia, Deus sit memor omnis sacrificii tui ad remunerandum te; sacrificium Ecclesiæ prævidebat propheta per spiritum, quæ offert non sacrificium pecudum sed corporis et sanguinis Domini.

Sacrum, idem quod sanctum, unde ordo dicitur sacer, id est sanctus. Dicitur consecratum, unde chrisma dicitur sacrum vel altare dicitur sacrum Dicitur sanctificans, unde verba quæ dicuntur in missa sacra dicuntur, id est santificantia. Notat Deo sacrificium oblatum, unde hostiæ in Veteri Testamento dicebantur sacræ. Dicitur exsecrabile, unde in Vita sancti Nicolai :

Ad quid non mortalia pectora cogit
Auri sacra fames!

Sagena idem quod rete. Dicitur Ecclesia Dei, unde Matth. Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, quia in sagena continentur boni et mali pisces, id est in Ecclesia boni et mali colliguntur. Dicitur sacra Scriptura, juxta quam significationem potest exponi prædicta auctoritas, quia a sanctis Patribus sacra Scriptura hominibus diversarum partium et proposita et exposita est, et per eam diversi in unitate Ecclesiæ colliguntur, quorum alii boni, alii mali.

Sagitta, proprie. Dicitur arundo quam mittit puer ad similitudinem sagittæ, unde: Sagittæ parvulorum facta sunt plagæ eorum, id est persecutiones Judæorum quibus persecuti sunt Christum comparabiles fuerunt sagittis parvulorum, id est efficaces sic, [quod nec Christo nec membris ejus nocue

Saliunca, proprie; infructuosus, qui est sterilis in bonis; unde Josias (66): Ac leve nonnunquam rosa vertitur in saliuncam; et in Isaia : Pro saliunca ascendit abies, id est pro vitiosis ascendent virtutibus exaltati.

Saliva, proprie; discretio sive sapientia; unde Job: Ut glutiam salivam meam, id est ut plene utar discretione vel sapientia. Saliva ex capite descendit in os, ab ore vero delabitur, a ventre conglutitur; caput divinitas, venter mens; saliva supernæ claritatis plena cognitio, os humana cogitatio; saliva ergo a capite ad os descendit, quia divinitatis cognitio aucloritate Dei sensum nostrum tangit, sed plene mentem non reficit. Salivam itaque glutire non possumus, quia in præsenti claritatis bono satiari non perB mittimur.

runt. Dicuntur verba prædicationis, unde secundum A
aliam expositionem: Sagittæ parvulorum facto
sunt plaga eorum, quia verba humilium penetrave-
runt corda sublimium; recte verba prædicationis
sagittis comparantur, quia in eo quod vitiosa fuerunt
malorum corda transfigunt. Dicuntur dogmata hæ-
reticorum, unde Psalmista Paraverunt sagittas
suas in pharetra, id est hæretici excogitaverunt
prava dogmata ut deciperent simplices, unde se-
quitur: Ut sagittent in obscuro rectos corde, quæ
eleganter dicuntur sagittæ, quia, sicut materialis
sagittal vulnerat usque ad mortem corporis, ita illa
dogmata etiam vulnerant. Dicitur sacræ Scripturæ
sententia, unde David: Sagittas suas ardentibus ef-
fecit, id est Deus sententias sacræ Scripturæ infi.
delibus charitate ardentibus efficaces fecit. Quæ
eleganter dicuntur sagittæ, quia vulnerant hominem
usque ad compunctionem cordis. Dicitur prædi-
cator, unde David: Sagittæ potentis acutæ; et
alibi: Sicut sagittæ in manu potentis. Dicitur vin-
dicta, unde legitur: Inebriabo sagittas meas san-
guine, id est gravissimam vindictam inferam malis
pro peccatis eorum. Dicitur diabolus, quia sicut sa-
gitta aliquis punitur, ita per dæmones malos punit
Deus; unde et ipse in propheta ait: Virga furoris
mei Assur, juxta quem sermonem prædicta solet
exponi auctoritas : Inebriabo sagittas meas sangui-
ne, id est dæmones gravissima pora puniam, ut
per sanguinem pœna figuretur, per inebriationem
gravitas pœnæ. Dicitur levis et aperta tentatio,
unde in Psalmo : A sagitta volante in die; quia sa-
gitta in die missa apparetet de facili caveri potest, per
eam signatur levis et aperta tentatio. Dicuntur etiam
doli pravorum, unde secundum aliam expositionem:
Paraverunt sagittas suas in pharetra. Iniqui enim cum
dolos excogitant et secretis machinationibus bonis
occultant, quasi in pharetra sagittas parant, et in
hac præsentis vitæ caligine, velut in obscuro, rectos
corde feriunt, quia malitiosa eorum jacula et sen-
tiri possunt et tamen venientia apprehendi non pos-

sunt.

C

Sal, proprie. Dicitur sapientia, unde in Evangelio: Sit ergo sal sapientiæ in vobis, id est sapientia ; et Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur, id est, si prælatus erraverit, a quo corrigetur præla- D tus. Vel sapientia eleganter dicitur sal, quia, sicut sal terram sterilem reddit, condit cibos, arcet vermes, liberat a putredine carnis: sic prælatus sua sapientia debet carnem suam a pravis operibus sterilem facere, cibos spirituales sapientia condire, vermes pravarum cogitationum arcere, carnem a putredine peccati alienare. Dicitur cibus conditus, unde in Esdra legitur quod memores essent salis quod comederent in palatio. Dicitur reprehensio vel detractio, unde venerabilis Seneca [ed Sene]. dicit: Dentes tui sine sale sint, id est non habeas verba.

[blocks in formation]

Salix, proprie. Dicitur gentilis populus, quia salix de facili credit et ad fidem venit (67). Dicitur justus ratione viriditatis, quia salix tantæ viriditatis est, ut arescere, nisi abscissa radicitus et projecta vix possit; unde Propheta: Germinabunt inter herbas sicut salices juxta præterfluentes aquas. Dicitur ma-lus qui in bono sterilis est, unde David: In salicibus in medio ejus, suspendimus organa nostra; in illis, inquam, malis qui sunt in medio Babylonis, id est in profundo concupiscentia positis, suspendimus organa nostra, id est discubuimus et subtraximus sacras Scripturas et promissa Dei; ab iis enim tanquam porcis et canibus Scripturas avertimus; non eis alligamus, sed differendo suspendimus et ab ipsis alienamus.

Salus, proprie. Dicitur sanitas corporis, unde David Et fallax equus ad salutem, id est temporalis potentia non potest homini conferre sanitatem vel conservare. Dicitur puritas mentis, unde David: Domine Deus salutis meæ. Dicitur vita æterna, unde Psalmista Salus autem justorum a Domino; ipse etiam Deus dicitur salus, quia est causa salutis ; unde David: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?

Salutare proprie Christus per quem salus; unde Jacob: Salutare tuum exspectabo. Et Simeon: Viderunt oculi mei Salutare tuum. Dicitur Deus Trinitas, unde David: Salutare vultus mei Deus meus, Et alibi: Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Dicitur salus, unde Sapientia : Quis dabit ex Sion salutare Israel? id est quis ex Judæis conferet salutem populo fideli, nisi Christus? Dicitur vita æterna, unde David: Defecit in salutare tuum anima mea.

Salvare notat a periculo liberare, unde in Evangelio: Salva nos, Domine, perimus. Notat justificare, unde item in Jerem. : Salvum me fac, et salvus ero. Notat glorificare, unde : Salva nos, Christe salvator, per virtutem.

Sanare, proprie. Notat peccatum remittere vel

quia, ut salix de facili crescit, sic gentilis populus de facili credidit, etc.

« PoprzedniaDalej »