Obrazy na stronie
PDF
ePub

cundum quod significat lavatorium dicitur hic luter, hujus luteris; secundum vero quod significat animal, dicitur hic luter, hujus lutri.

mentum, per eam significatur defectus mortalium; A ait Augustinus quod luter non fuit in area Noe. Seunde in Psalmo : Et permanebit cum sole, id est quandiu tempora volvuntur, quæ per solem ideo accipiuntur, quia juxta cursum solis mutantur et distinguuntur tempora; et ante lunam, id est ante omnia tempora, quia omnia temporalia sua immortalitate præcedit. Dicitur mortalitas carnis, unde David : Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna, id est pax erit, donec, morte destructa, jam non sit carnis mortalitas quæ per lunam significatur. Dicitur humana Christi natura, unde in Psalmo : Per diem sol non uret te, neque luna per noctem; et est sensus: Si protexerit te Christus, sol non uret te per diem, id est non errabis in diviuitate sive in sapientia Dei; neque luna uret te per noctem, id est non scandalizaberis in carne, id est non errabis in cognitione divinitatis, nec in cognitione humanitatis. Dicitur depressio quæ aliquando ex adversis provenit; et est sensus : Sol non uret te per diem, id est non ureris elatione prosperitatis; neque luna per noctem, id est nec depressione adversitatis succumbes.

B

C

Lupus, proprie. Dicitur diabolus; unde in Evangelio Lupus rapit et dispersit oves, lupus venit et. mercenarius fugit; quia, cum diabolus surgit, falsus pastor curam sollicitudinis non habet; et in Vita beati Martini legitur: Cur nos, Pater, deseris, aut cur nos desolatos relinquis? invadent enim gregem tuum lupi rapaces. Dicitur raptor, unde propheta : Habitabit lupus cum agno. Quid enim per lupum, nisi rapinis inhiantem, et quid per agnum, nisi mitem intelligere debemus; lupus autem cum agno habitat, quia per sanctæ charitatis fidem in sancta Ecclesia hi qui in sæculo raptores fuerunt, cum mansuetis ac mitibus conquiescunt. Dicitur tyrannus persequens Ecclesiam Dei, unde in Evangelio Mercenarius et qui non est pastor, videns lupum venientem, fugit. Dicitur persequens Christianum, unde in Evangelio: Ecce ego mitto vos, sicut oves in nedio luporum. Dicitur hypocrita qui alios decipit falsa religione, unde in Evangelio: Attendite a falsis prophetis, etc., lupi rapaces. Dicitur Paulus apostolus, unde in benedictionibus Jacob : Benjamin lupas rapax, mane comedens prædam, vespere diviaens spolia; Paulus enim, qui fuit de tribu Benja- D min, in mane, id est in juventute, persecutus est Ecclesiam Dei, eam deprædando, sanctos in carcere cruciando; sed vespere, id est in senectute, ad fidem conversus spolia divisit, id est quos diabolus possidebat sua prædicatione ei abstulit.

Lustrum, proprie spatium quinque annoruin; unde in hymno : Lustra sex qui jam. Dicitur saltus cmorum, unde in auctoribus frequenter legitur de lustris ferarum, unde lustrabat lustra ferarum. Dicitur expiatio, unde Ovidius de gentibus quæ facieLant lustra....

Luter proprie lavatorium, unde legitur in lib.Reg. quod Salomon fecit decem luteres. Dicitur animal quod habitat in aquis et utitur piscibus; unde

Lutum, proprie. Dicitur homo, quia de luto formatus aut plasmatus; unde Job: Memento, quæso, Domine, quod sicut lutum feceris me. Dicitur luxuria, quia sicut lutum tenax, fetens, corrumpens : sic luxuria tenax est, quia, quem semel capit, vix deserit. Fetens est, quia fetet apud Deum, fetet apud angelum, fetet per infamiam apud proximum; corrumpens est, quia corrumpit corpus et animam; unde in Psalmo : Ut lutum platearum delebo eos. Dicitur profunditas peccati, unde David Eduxisti me de lacu miseria et de luto fæcis. Dicitur appetitus terrenorum, unde Petrus : Tanquam sus in volutabro luti. Dicitur Judæa, unde in Job Restituetur lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. Dominus plebem Israeliticam ut lutum reperit, quando eam idololatriæ deditam invenit, quam cum tot miraculis ad terram promissionis duxit, quasi mysterii signaculum fecit. Dicitur terrenarum rerum multiplicitas, unde propheta: Væ ei qui multiplicat non sua, aggravat contra se densum lutum ! Denso enim luto se aggravat, qui per avaritiam terrena multiplicat. Dicitur mens Spiritu sancto illustrata, unde: Memento, Domine, quod sicut lutum feceris me. Sicut lutum quippe homo noster interior existit, quia Spiritus sancti gratia terrena menti infunditur, ut ad intellectum sui Conditoris erigatur. Dicitur doctrina sordidum sapiens, unde Propheta: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum, quasi dicat Aperuisti iter prædicatoribus inter doctrinam sordidum sapientem. Dicitur etiam desiderii carnalis illecebra, unde David: Eripe me de luto. Luto inhærere est sordidis desideriis inquinari. Lux, proprie, Christus; unde Ego sum lux mundi. Dicuntur gentiles ad fidem conversi, unde Apostolus: Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Dicuntur prædicatores sancti, ut apostoli, unde in Evangelio: Vos estis lux hujus mundi. Dicitur nubes lucida, unde in Gen.: Fiat lux et facta est lux, id est nubes lucida quæ vicem solis obtinuit. Dicitur divina natura, unde in Apoc. de Deo dicitur: Qui habitat lucem inaccessibilɛm. Dicitur vita æterna, unde: Lux æterna luceat eis. Dicitur angelus bonus, unde in Gen. : Divisit lucem a tenebris, id est bonos angelos a malis. Dicitur tempus operandi, unde in Evangelio: Ambulate, dum lucem habetis, ne tenebræ vos apprehendant. Dicitur fides, gratia; unde Isaias: Habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Dicitur scientia vel felicitas, unde Salomon : Luz justi semper erit, lux impiorum exstinguetur, id est scientia vel felicitas. Dicitur manifestatio, unde in Joanne : Qui me odit, Agni odit lucem. Dicitur claritas aeris, unde in catal. : Benedicite, lux et tenebræ, Domino. Dicitur gloria vel prosperitas præsentis vitæ, unde : Nonne lux impii exstinguetur? quia fugitivæ vitæ

:

prosperitas cum ipsa vita citius terminatur. Dicitur A in prava conscientia quam male inhabitat, gau

cognitio legis in Evangelio, nam auferetur ab impiis lux sua; quia Judæi credere veritati renuerunt, cognitionem legis amiserunt. Dicitur gaudium, unde Job Lux obtenebrescet in tabernaculo ejus; quia

dium quod habet de terrenis deficit. Dicitur justitia, unde : Indica mihi, si nosti omnia, in qua via lux habitet, id est in quibus habitet.

M

B

Maceria, proprie; unde David : Non est ruina maceria. Dicitur spirituale corpus Christi, id est Ecclesia; quia, sicut constat ex lapidibus diversis, ita Ecclesia ex sanctis; unde dicitur: In foraminibus petræ, in caverna maceria. Petra Christus, foramina vulnera Christo impressa per clavos, caverna majus vulnus quo perforatum est latus: caverna ergo dicitur maceriæ, id est Ecclesiæ, quia et ejus fuit per compassionem, et in ejus cessit utilitatem. Dicitur secundina, id est pellicula illa in qua clauditur puer in utero matris, quæ secundina dicitur, quia secundo post puerum nascitur; quæ maceria dicitur, quia quodam modo puer ea munitur, ne aliquid ei noceat; unde obstetrix dixit ad Phares, quia primus natus est de Thamar : Nunquid propter te divisa est maceria? id est divisa secundina, ut prius nascereris quam Emron, qui primo mauum suam emiserat, cujus brachio obstetrix alligaverat filum ad servandum quod primo nasciturus erat. Dicitur Christus qui constat ex di- C versis membris, sicut maceria ex diversis lapidibus; unde in Psalmo : Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, subaudi incumbentes, tanquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ? volentes Christum delere, ac si sit paries inclinatus et maceria depulsa, quasi possitis nomen ejus delere de terra, qui ait : Deus susceptor meus, non morebor amplius. Dicitur difficultas perfectionis, unde Dominus per prophetam Osee ait: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria. Spinis electorum viæ sepiuntur, dum idolorum punctiones inveniunt, et quasi interposita maceria viis eorum obviatur, quorum nimirum perfectionis diffiunde cultas impugnat. Dicitur munitio disciplinæ, ia Psalmo: Utquid destruxisti maceriam ejus ? Et Salomon: Per agrum hominis pigri transivi et per viream stulti viri; et ecce totum urticæ operuerunt, et maceria lapidum destrucia erat. Per agrum hominis pigri et per vineam viri stulti transire, est cujuslibet vitam negligentis inspicere, quam urticæ vel spinæ replent, quia in corde negligentis prurientia terrena desideria et compunctiones pullulant vitiorum; maceria autem lapidum destructa erat, id est disciplina Patrum ab ejus corde dissoluta. Dicitur obstaculum quod fuit inter Judæos et gentiles ante Christi adventum; quia, nec gentiles ad Judæos poterant accedere propter idololatriam, nec Judæi ad gentiles propter legem Mosaicam ; unde legitur quod maceria quæ erat inter Judeos et gentiles per Christi adventum lata est.

D

Mactare, proprie. Notat peccata in homine destruere, unde Petro dictum est: Macta et manduca; ac si diceret : In hominibus vitia destrue, et sic incorpora Ecclesiæ.

Macula proprie læsura corporis, unde legitur in Levit, quod agnus offerebatur sine macula, non dico velleris, sed corporis, id est qui non habebat læsuram in corpore, id est nec luscus, nec cæcus, nec claudus vel pede fractus. Dicitur criminalis culpa, unde in lib. Sapientiæ: Beatus vir qui inventus est sine macula. Dicitur culpa, unde Christus dicitur esse sine macula, id est immunis a culpa.

Magnificare significat magnum prædicare, unde David Magnificate Dominum mecum. Notat magnum facere, unde Sap.: Magnificavit eum in laude

sua.

Magnificentia, proprie, potestas; unde David: Magnificentiam tuam narraburt. Dicitur gloria vel fama, unde in Psalmo : Quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. Dicitur Filius Dei, de quo etiam solet exponi præmissa auctoritas, quia Dei Patris magnificentia, id est Filius Patris magnificans elevatus est super cœlos.

Magnitudo, proprie, divina majestas; unde: Et magnitudinis ejus non est finis. Dicitur multitudo divinæ misericordiæ, unde in Psalmo Et magnitudinem tuam narrabunt. Dicitur dignitas ejus cui paret multitudo, unde Statius:

Magna cum majestate.

:

Magnus, proprie immensus, unde David: MaDominus et laudabilis nimis. Dicitur insuperagnus bilis, ibidem: Et magna virtus ejus. Dicitur firmus vel fervens, unde in Evangelio: Mulier, magna est fides tua. Dicitur mirabilis, unde David: Magna opera Domini. Dicitur gravis, unde in Apoc. Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna. Dicitur abundans, unde in Evangelio: Homo quidam fecit cœnam magnam; et alibi: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Dicitur multus, unde in Apoc.: Vidi turbam magnam, id est multam. Dicitur mentis devotio, magnam rem sig ificans vel ex magna re procedens, unde legitur in Dan. Susannam clamasse voce magna, non quan tum ad vocis sonoritatem, sed quantum ad mentis devotionem. Dicitur incensus, unde in Evangelio: Gavisi sunt gaudió magno valde, id est incenso. Dicitur profundus, unde David: Hoc mare magnum. Dicitur occultus vel utilis, unde Isaias: Magni consilii Angelus. Dicitur etiam valde solemnis, unde in Evangelio: Erat enim magnus dies ille Sabbati. Di

tationes et tribulationes hujus mundi.

citur etiam immeabilis vel intransgressibilis, unde A sancti, inter malleum et incudem, id est inter tenin Evangelio: Magnum chaos firmatum est. Dicitur amplus vel spatiosus, unde domus dicitur magna, id est ampla vel spatiosa.

Magus propric, in arte magica peritus, ut magi Pharaonis. Dicitur aliquis sapiens magus, unde in Evangelio: Cum natus est Jesus, etc., ecce mugi venerunt. Sic dicuntur magi, non a magica arte, sed a majoritate scientiæ.

Majestas, proprie. Dicitur etiam divina potestas; unde in Psalmo : Vox Domini super aquas mulias, Deus majestatis intonuit; et : Inquisitor majestatis, opprimetur a gloria.

Major, proprie. Dicitur major merito, unde in Evangelio: Inter natos mulierum non surrexit ma- B jor Joanne Baptista, id est majoris meriti certitudine vel dignitate; unde sequitur in Evangelio: Sed qui minor est in regno cœlorum, major est eo; quia Ixinimus angelorum qui erat in patria, erat tunc major Joanne quantum ad certitudinem. Expedimento, unde virginalis status dicitur major conjugali, id est expeditior; quia expeditius servitur Deo in virginali statu quam in conjugali. Diuturnitate, unde Apostolus: Fides, spes, charitas : major autem horum charitas, id est diuturnior. Dicitur major signo, unde in Evangelio: Majorem charitatem nemo habet. Dicitur opere, unde dicitur quod officium prælati majus est officio contemplativi, quia fructuosius quantum ad operum multitudinem. Major etiam origine,unde peccatum superbiæ majus dicitur aliis peccatis, quia origo est omnis peccati; unde David : Et emundabor a delicto maximo. Dicitur damno, unde peccatum Adæ dicitur majus, id est damnosius. Dicitur communitate, unde peccatum luxuriæ dicitur majus, quia communius. Dicitur contemptu, unde dicitur peccatum Judæ majus peccato Adæ, quia magis contempsit Judas quam Adam. Dicitur consuetudine, unde peccatum consuetudinis majus dicitur peccato operis.

C

Maledicere, proprie. Notat vindictam exercere, unde Dominus ad Abraham: Maledicam maledicentibus tibi. Notat quid reprobare, unde Dominus per prophetam ait: Maledicam benedictionibus vestris. Notat finem rei optare, unde Job dicitur ma- D ledixisse diei nativitatis suæ, id est finem mutabilitatis in qua natus est optasse. Notat malum prædicere, unde legitur quod Noe maledixit Cham filio suo, id est mala posteritatis ejus prædixit. Notat mala de aliquo dicere, unde Maledicentes regnum Dei non possidebunt.

Malleolus, parvus malleus. Dicitur etiam æramentum quod præbet igni fomentum; unde propheta ait quod ministri regis succenderunt fornacem malleolis; alii dicunt quod aliud genus fomenti ignis est.

Malleus, proprie, diabolus; unde Psalmista : Malleus universæ terræ contritus est. Dicitur tentatio, unde dicitur quod modo sunt lapides, id est

Malum, peccatum; in Amos: Non est malum in civitate quod Deus non faciat, id est fieri non permittat. Dicitur subjectum malitiæ, unde David : Ab homine malo. Dicitur pœna, unde Isaias: Faciens tenebras el creans malum. Dicitur infirmitas, unde: Sit sermo vester: Est, est, Non, non; quod amplius, a malo est, id est ab infirmitate cogentis ju

rare.

:

Malus, arbor. Dicitur etiam lignum quod erigitur in navi cui velum apponitur. Dicitur Christus, unde in Cant. Sicut malus inter ligna silvarum, sic amicus meus inter filios. Dicitur crux Christi, unde Sub arbore malo suscitavi te. Loquitur Christus ad Ecclesiam, quasi diceret : Per crucem meam suscitavi te ad fidem. Dicitur bonum opus, unde in Cantilena Ecclesiæ: Fulcite me floribus et stipate me malis, id est bonis operibus.

Mamma, proprie, spiritualis doctrina; unde in Cant. Ecclesiæ: Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, id est doctrina tua spiritualis. Dicitur doctor Ecclesiæ, ad quam significationem potest referri præmissa auctoritas. Dicitur dogma hæreticorum, unde in Threnis Lamiæ nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos, id est hæretici manifestaverunt dogmata sua, et deceperunt simplices.

:

Mandragora, proprie herba medicinalis et odorifera, quæ fert sui generis poma; quorum usus, ut dicunt multi, aufert sterilitatem. Augustinus enim dicit se diligenter investigasse effectum, tamen in eis talem non invenisse. Dicitur sanctus qui, dum exempla bonorum operum circumquaque per famam sanctam tribuit, quasi odorem, ut ægroti sanentur, spargit; unde in Cant.: Mandragoræ dede runt odorem suum.

Manducare, proprie. Notat incorporari unitati ecclesiastica, unde Joannes: Si quis manducaverit ez hoc pane, etc.; et alibi : Nisi quis manducaverit carnem. Augustinus ait quod manducans non manducat, id est aliquis qui sacramentaliter sumit corpus Christi, non sumit spiritualiter, quia non est de unitate Ecclesiæ. Notat frui, unde David : Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, id est vita æterna pro bonis operibus tuis frueris. Notat refici, unde David Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, id est quibus est pœnitentia refectio spiritualis.

Mane, proprie, prosperitas; unde Isaias: Ver iet mane et nox decessit, id est appropinquat prosperitas, et recedet adversitas. Dicitur initium temporis gratiæ, unde in Psalmo : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Dicitur splendor sapientiæ Luciferi qui præcellebat alios angelos, unde secundum aliam expositionem sic potest intelligi: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Dicitur initium diei, unde in Evangelio: Et valde mane, etc. Dicitur initium ætatis, unde in Psalmo Mane sicut herba. Dicitur dies, unde Job :

MAN-MAR Mansio, proprie status essendi in præsenti, unde Apostolus: Non habemuɛ hic certam mansionem. Dicitur status essendi quo Deus in aliquo est per gratiam, unde in Evangelio. Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Dicitur status præmii, unde in Joanne : In domo Patris mei mansiones mul tæ sunt.

:

Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæ- A
sieris, non subsistam. Dies judicii dicitur mane, quia
tunc manifestabuntur opera hominum; est ergo
sensus In præsenti jam mortem carnis patior, et
tamen adhuc de venturo judicio graviorem tuæ di-
scretionis sententiam pertimesco. Dicitur initium
rei, unde Isaias: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui
mane oriebaris, id est initio. Dicitur gratia, unde in
Psalmo Quoniam ad te orabo, Domine, el mane
exaudies vocem meam. Dicitur initium æternæ bea-
titudinis, unde in Psalmo : Mane astubo. Dicitur ini-
tium spiritualis intelligentiæ, unde in Cant. Mane
surgamus ad vineas, id est ad spiritum a littera sur-
gentes, ab ostio ad mysticum sensum. Accedamus
ad sacras Scripturas, in quibus virent frondes hi-
storiæ, redolent flores allegoriæ, satiat fructus tro- B
pologiæ; et hoc est mane, id est initium spiritualis
intelligentiæ. Dicitur initium temporis, unde in
Evangelio Simile est regnum cœlorum... qui exiit
primo mane, id est paterfamilias Christus, operarii
fideles, vinea sancta Ecclesia; hic conduxit opera-
rios in vineam suam tertia, sexta, nona et undeci-
ma hora; quia, a mundi hujus initio usque ad fi-
nem, ad erudiendum plebem fidelium prædicatores
congregare non desistit; mane etenim mundi fuit
ab Adam usque ad Noe; tertia, a Noe usque ad
Abraham; sexta hora, ab Abraham usque ad Moy-
sen; nona, a Moyse usque ad adventum Domini;
undecima, ab adventu usque ad finem mundi :
has etiam horarum diversitates ad quemlibet homi-
nem per ætatum momenta possumus distin- C
guere. Mane quippe intellectus nostri pueritia; per
tertiam adolescentia intelligi potest, quia tunc sol
in altum proficit, dum calor ætatis crescit; sexta
vero juventus est, in qua velut in centro sol figitur,
dum in ca plenitudo roboris solidatur; per nonam
senectus, in qua sol velut ab alto descendit, quia ea
ætas a calore juventutis deficit. Undecima hora est
ea ætas quæ decrepita vel veterana dicitur; quia
vero ad vitam bonam alius in pueritia, alius in ado-
lescentia, alius in juventute, alius in senectute,
alius in decrepita ætate perducitur, quasi diversis
horis in vineam operari vocantur.

Manere, proprie. Notat adhærere vel fructum facere, unde Joannes : Si manseritis in me, id est si mihi adhæseritis; et verba mea in vobis manserint, id est in vobis fructum fecerint. Notat inhabitare per gratiam, unde Dominus in Evangelio : Qui manet in me et ego in eo.

Manica, proprie, judicium divinum; unde in Psalmo Et nobiles eorum in manicis ferreis; quia manicæ stringunt; significant judicium,ut : Quod Deus conjunxit, homo non separet. Dicitur æterna damnatio, ut in eadem auctoritate.

Manna proprie cibus qui datus est filiis Israel in deserto. Et dicitur manna descendere, quam admirantes dixerunt: Manhu? id est quid est hoc. Dicitur sacra Scriptură. Dicitur corpus Christi, unde in Apoc. Vincenti dabo manna absconditum.

D

Manus, proprie. Dicitur vindicta divina; unde propheta: Et adhuc manus tua extensa; et alibi : Quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas, id est in vindictam divinam. Dicitur potentia divina, unde Psalmista : Manus tuæ, Domine, fecerunt me; Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; et alibi: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Dicitur Filius Dei, unde David : Emitte manum tuam de alto, qui ideo dicitur manus Patris, quia per eum Pater operatur. Dicitur munificentia Dei, unde David: Aperis tu manum tuam. Dicitur exercitus, unde Act. apost. : Misit Herodes rex manus. Dicitur præsentia rei vel opportunitatis, unde in libro Reg. legitur de David quod postulavit ab Abimelech victualia si haberet ad manum, id est in præsentia vel in promptu. Dicitur obumbratio, unde Dominus ait: Ponam manum ante faciem meam, id est nubis obumbrationem ante splendorem in quo apparebo. Dicituretiam ille qui alium regit et sustenta!, unde in Evangelio : Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, etc., id est : Si aliquis qui tibi intrinsecus est, vult scandalizare in fide, potius recedas ab eo corporaliter, quam noceat tibi spiritualiter. Dicitur operatio, unde Job: Manum meam pono super os meum; in manu operatio, in ore locutio notatur; manum ergo super os ponere est virtute boni operis culpas tegere pravæ locutionis. Dicitur fortitudo, unde Job: Nunc quoque in amaritudine sermo meus, et manus plagæ mex aggravata est super gemitum meum; quasi diceret · Amici mei, qui deberent dolorem meum minuere, inordinata intentione consolationis magis eum multiplicaverunt. Dicitur propitiatio divina vel misericordia, unde David : Etenim illuc deducet me manus tua. Dicitur similitudo manus, unde in Dan. legitur quod Balthasar rex vidit manum scribentem in pariete, id est similitudinem manus. Dicuntur etiam fideles qui, quamvis non valeant in prædicatione, fortes tamen sunt in operatione et eleemosynarum largitione; unde in Cant.: Manus illius tornatiles.

Mare proprie congregatio aquarum; in Hebræo enim idiotice quælibet congregatio aquarum dicitur mare, unde in Gen.: Congregationes quæ appellantur maria. Dicitur lavatorium æneum, in quo sacerdotes abluebant se; unde legitur quod Salomon fecit mare æneum, id est lavatorium ex ære factum. Dicitur sacra Scriptura, unde in Apoc.: Et secundus effudit phialam suam in mare; per hoc figuratur sacra Scriptura, que Judæis conversa est in sanguinem, id est in intellectum: carnalem. Dicitur præsens sæculum, unde David: Hoc mare magnum et spatiosum. Eleganter male præsens sæculum significat;

B

me pœnæ et culpæ. Dicitur concupiscentia, unde prædicta auctoritas sic potest exponi : Pater meus, scilicet diabolus; mater mea, scilicet concupiscentia, dereliquerunt me; sensus est: Ego dereliqui diabolum et pravam concupiscentiam. Dicitur corruptio, unde Job: Putredini dixi: Pater meus es et mater mea. Dicitur gratia benedictione, unde : In novam pariat gratia mater infantiam. Dicitur anima in qua oritur Christus per gratiam, unde in Evangelio: Qui fecerit voluntatem, etc., et maler est. Dicitur Ecclesia militans, unde in Caut. amoris : Egredimini, filiæ Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua. Hic diadema dicitur conventus sanctorum quo Ecclesia coronat Christum quasi diademate; unde in Psalmo: Posuisti in capite ejus coronam. Dicitur etiam triumphans, unde in Cant.: Tenui illum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ, id est in empyreum coelum in quo regnat triumphans Ecclesia, quæ dicitur mater militantis. Dicitur Synagoga quæ Ecclesiam de gentibus instruxit ad fidem exemplo et instructione, unde in Cant. Filii matris meæ pugnaverunt contra me, id est Synagoga, scilicet Judæa quæ dicitur fuisse mater Ecclesia de gentibus, quia primitivi de Judæa, ut apostoli, gentes converterunt ad fidem. Dicitur terra, unde Adam dicitur filius terræ; a simili, terra dicitur mater Adæ,

mare quippe est salsum, inquietum, tumet et fetet; A id est Adam et Eva per peccatum suum exposuerunt sic præsens sæculum salsum est per amaritudinem, inquietum per curiositatem, tumet per superbiam, fetet per luxuriam. Navicula est Ecclesia. Sicut enim navicula ad optatam sine submersione pervenit regionem, ita si in fide Ecclesiæ consistimus, ad simplicitatem primam salubriter pervenimus. Sed vento contrario mare turbatur, et navicula fluctibus operitur, dum, instigante maligno spiritu, præsens sæculum undique concutitur et agitatur, et contra sanctam Ecclesiam gravis et importuna ac turbulenta tentatio sive persecutio concitatur. Dicitur mare cor nostrum, unde in Job: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Per mare cor nostrum furore turbidum, rixis amarum, elatione superbiæ tumidum, fraude malitiæ obscurum intelligimus. Dicitur etiam activa vita, quia, sicut in mari multiplex est tumultus, ita in activa vita multiplex actionum strepitus; unde David Qui descendunt mare in navibus, id est a contemplativa vita ad activam. Dicitur gentilis po. pulus, unde Isaias: Erubesce, Sidon, ait mare, id est gentilitas ad fidem conversa insultans Judæææ per Sidonem figuratæ, ait : Quæ a fide es aversa, me ad fidem conversa, quæ potius deberes converti, quia tibi tradita sunt eloquia Dei, erubesce. Eleganter per Sidonem figuratur Judæa; Sidon enim inter pretatur venatio, et Judæa tota mentis intentione venatur terrena. Per mare vero gentilitas, quæ amaritudine idololatriæ amara erat; mare enim dicitur ab amaritudine. Dicitur infernus, unde Job: Nunquid ingressus profundum maris? Dicitur baptismus, unde in Apoc. : Et vidi tanquam mare vitreum; vitreum dicitur propter puritatem fidei, quæ manifestatur in baptismo. Mare hic baptismum signiti cat, testante Apostolo, qui dicit: Patres nostri omncs sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, e: omnes baptizati sunt in nube et mari; unde Psalmista: Mirabiles clationes maris.

C

Marmor, proprie, firmitas; unde in Cant. : Crura illius columnæ marmoreæ, etc. Crura sponsi sunt prædicatores nominis Christi, ut sunt sancti prædicatores qui Christum portant per mundum et annuntiant regibus et principibus, qui fortes sunt et recti, et resistunt vitiis et concupiscentiis hujus D vitæ.

Marsupium, proprie, possessio; unde in libro Sapientiæ: Unum sit marsupium omnium nostrorum.

Massa proprie, unde Apostolus ait quod de eadem massa facit figulus vasa in honorem et vasa in contumeliam. Dicitur Synagoga, unde idem ait: Si delibatio facta est, et massa, id est primitivi de Judæis fideles, potest fieri ut reliqui sanctificentur. Dicitur etiam universitas operum, unde in Evangelio: Medicum fermentum tolam massam corrumpit.

Mater, proprie, Eva a qua descendimus; unde David Pater meus et mater mea dereliquerunt me,

Maxilla, proprie. Dicitur etiam bonum spirituale vel temporale; unde in Evangelio: Si percusserit te in maxillam dexteram, etc., id est si aliquis voluerit te in spiritualibus, potius te permittas lædi in temporalibus quam in spiritualibus. Dicitur potestas diaboli, unde legitur in Job maxillam serpentis perforatam esse, id est diaboli potestatem infirmatam fuisse per Christi adventum; quæ eleganter dicitur maxilla, quia, sicut trajicitur cibus per maxillam ut incorporetur, ita diabolus potestate sua sibi malos incorporat; unde quidam rhythmicus ait (63):

Anguem forat in maxilla,
Christus hamus et armilla;
In cavernam reguli

Manum mittit ablactatus,
Et sic fugit exturbatus
Vetus hospes sæculi.

Christus dicitur hamus et armilla; hamus propter assumptam humanitatem, armilla propter virtutem divinitatis. Ilune hamum diabolus appetiit, cum vermiculum carnis in cruce deglutivit; sed hamo divinitatis, quæ sub carne quasi sub vermiculo rubeo latebat, captus est. Armilla vero, id est virtus divinitatis, perforavit maxillam Leviathan, cum potestatem diaboli minuit,et infernum confregit, et per foramen electos extraxit, et carnem Christi mortificatam tertio die conduxit: hoc enim anim Christi sola sine divinitate minime potuisset, cum

(63) Adam, a S. Victore, seq. V De resurrectione Domini, Patrol. t. GXGVI.

« PoprzedniaDalej »