Obrazy na stronie
PDF
ePub

est; sed aliquo modo se habet ad aliquid aliud extra A cunque propter subsistentis essentiam dicitur de sc, ut paternitas, qua Pater nec est, nec est aliquid: sed habet extra se aliquid, quod nec Pater, nec paternitas est, id est Filium. Hæc regula tam convenit naturalibus quam divinis. In divinis enim divinitas est quasi causa intrinseca, qua Deus est, et est Deus; sed in hoc est differentia, quod non alio est, et alio est bonus, imo idem est ei esse, et esse bonum. Causa extrinseca est paternitas, filiatio, processio.

REG. CXXI. Causarum alia dicitur per se, alia ad aliud.

Causa dicendi per se est, quæ nullius dicitur comparatione, ut in naturalibus, homo albus. In divinis, ut Deus justus. Ad aliud vero causa dicitur B comparatione, ut Pater, Filius.

REG. CXXII. Causarum alia prima, alia secunda.

Prima est, quæ per se nullam habet causam, ad quam pertineat: velut illa, a qua homo est homo. In divinis, qua Deus est Deus. Secunda est, quæ per se aliam habet, propter quam rei convenit, et cujus adjecta est potestati; velut illa, secundum quam qui est homo, est risibilis. In divinis vero illa, secundum quam Pater est pater, Filins est filius

subsistente, velut illa, qua homo risibilis est. Risibilitas enim pertinet ad naturam hominis, id est ad humanitatem. Vel ipsa essentia, velut, homo est species. Ad proprietatem vero pertinet quæcunque vel propter proprietatem dicitur de subsistente proprietatis, ut, Plato est persona; vel de ipsa proprietate; ut, Plato est individuum. Similiter in divinis ad divinam essentiam pertinet quod profertur, cum dicitur: Pater est Dominus creaturarum, vel, Pater est principium. Ad proprietatem vero personalem pertinet quod profertur, cum dicitur: Pater est persona.

REG. CXXV. Una causa dicendi est, quæ ad omnem pertinet dicti causam.

:

Hæc causa est unitas. Omnem enim proprietatem unitas comitatur: humanitatem Socratis ad subjectum ut sicut Socrates dicitur homo humanitate; ita unus unitate, quæ comitatur illam humanitatem et ita dicitur unus homo: homo humanitate; unus (44) unitate. Similiter hoc animal dicitur unum album: album albedine; unum unitate adjecta albedini; et sic percurre ad alias proprietates. Sunt tamen, qui duas excipiunt causas, propriam qualitatem, et moram dicunt enim quod unitas non comitatur propriam qualitatem ad sub

REG. CXXIII. Prima causa aut natura est subsisten- jectum ; quia ipsa unitas de ipsa propria qualitate

tis, aut proprietas ejus.

Natura subsistentis est, qua ipse subsistens subsistit, velut illa, qua homo est homo. Proprietas vero subsistentis est, qua subsistens a cæteris omnibus est discretus, veluti illa, qua Plato est Plato. In divinis vero natura subsistens est deitas, qua Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt; proprietas subsistentis, personalis status Patris, quo Pater est Pater; personalis status Filii, quo Filius est Filins; personalis status Spiritus sancti. REG. CXXIV. Secunda causa dicendi aut pertinet ad naturam, aut pertinet ad proprietatem. 481 Ad naturam pertinet omnis causa quæ(44) Vox unus deest in codice.

est. De propria enim qualitate sunt tam substanC tialia, quam accidentalia rei. Unde non potest dici Socrates est unus, cum unitas non comitetur propriam qualitatem Socratis. Similiter unitas non comitatur moram, quia si unitas comitaretur moram, cum unitas moretur in subjecto, illam unitatem comitaretur mora; et similiter illam moram alia unitas, et sic incurreremus infinitatem. Similiter in divinis circa divinitatent attenditur unitas, id est quædam singularitas, secundum quam Deus dicitur unus. Similiter circa proprietates personarum divinarum attenduntur tres unitates, id est secundum quarum unam dicitur unus Pater, unus Filius, unus Spiritus sanctus.

VENERABILIS ALANI

LIBER

IN DISTINCTIONIBUS DICTIONUM

THEOLOGICALIUM.

(Ex editione in folio sine anni vel loci nota, quam nobiscum perhumaniter communicavit D. JUNG, bibliotheca Argentinensi præfectus. De hoc typographicae artis incunabulorum pretioso specimine sic D. Jung in epistola ad nos transmissa: Editio hæc Distinctionum Alani, nunquam postea alias repetita, Daventriæ prodiit, circa annum 1477, ex officina Richardi PAFFROET, Coloniensis, et inter primos hujus impressoriæ artis magistri labores annumeranda, quem ante hunc annum nihil edidisse constat. Ejus typi ab iis adhuc non absimiles quibus Guttenberg et Fust utebantur. — Eidem volumini inest liber Mammotrectus dictus, quem bibliopega sæculi decimi quinti cum Alano in unum compegit.)

PROLOGUS ALANI

Ad Hermengaldum abbatem Sancti Ægidii.

Reverendissimo Patri et domino HERMENGALDO (45), A tiis theologicarum auctoritatum præditum muni. Dei gratia Sancti Ægidii abbati, ALANUS dictus magister, sic in præsenti multiplici insigniri gratia ut in futuro præmietur in gloria.

Cum mundus diversis olim prudentum floreret virtutibus, et quasi alterum firmamentum suis fulguraret sideribus, nunc, variis vitiorum ingruentibus tenebris fugatisque virtutum stellis, totus in nocte profundæ cæcitatis involvitur et a luce totius veritatis proscribitur. Proscriptis tamen cæteris, tu solus, quasi novus Lucifer, mundum radiis tuæ discretionis illuminas, et ab eo, quantum in te est, tenebras indiscretionis eliminas. Tali igitur sideri mei operis sidus devoveo, divinis stellarum senten

(45) Cœnobio S. Ægidii præfuit Hermengaldus ab anno circiter 1179 ad annum usque 1195. Hinc B corrigendus de la Serna Santander qui in libro cui titulus Dictionnaire bibliographique choisi du xv• siècle (Bruxelles, 1806), parte 11, pag. 27 et 28, post recensitam Alani Distinctionum editionem Argentinensem (leg. Daventriensem; nunquam enim Argentinæ prodierunt), hæc addit: Hujus operis auctor ab Alano Magno de Insulis distinguendus, anno 1203 defuncto. De quo hic igitur magnus Alanus sæculo uno fere et dimidio senior habendus; Hermengardus enim, abbas S. Egidii, cui Distinctiones nuncupantur, juxta D. Mabillonium ante annum 1060 obiit: Tunc (anno 1050) Andaonensi monasterio (Saint-André de Villeneuve, près d'Avignon) præerat Hermengaldus abbas, factus postmodum abbas apud S. Ægidium, ubi post annos septem fato functus est (Annal. SS. ord. S. Bened., t. IV, p. 522); quod confirmatur testimonio auctorum Galliæ Christianæ, t. I, col. 873, ubi de abba

mentis; et sicut tuo titulatur sub nomine, ita tuo insigniatur munimine, quatenus tui libra judicii mei libri libret sententias, ut si aliquid minus fuerit igne rationis decoctum, sepeliatur silentio; quod vero videbitur in fabrica prudentiæ expolitum, celebretur in publico. Non enim volo ut opus meum prius in aures publicas exeat divulgatum quam a statera tuæ examinationis exierit trutinatum, ut vel valeat tuæ prudentiæ judicio comprobatum, vel vileat tuæ auctoritatis sententia reprobatum. Tibi enim inter primates primo primum mei operis primitias offero, ut sicut es inter prælatos primus, ita hujus libri novitatem delibes pri

tibus Andaonensibus agentes hæc scribunt : IV. Hermengaldus, quo sedente Rostagnus I episcopus Avenionensis dedit ecclesiam de Juncariis an. 1050. Hinc patet magistri Alani opus ante annum 1038 absolutum, quo obiit, cui inscriptum est, Hermengaldus.

Hæc erudite, sed inconsiderate Santander. Conobio quidem S. Ægidii circa annum 1050 præfuit Hermengaldus quidam X. Hermengaldus Andaonensis abbas, inquiunt auctores Galliæ Christianæ (t. VI, col. 483), circa 1050, deinde S. Ægidii, post annos 7 isthic obiisse dicitur a Mabillonio t. IV Annalium, p. 722, de quo nihil aliunde rescire licuit. Sed si abbatum San-Ægidianorum seriem evolvere Santander pergisset, mox (ibid., col. 48990) illi occurrisset Hermengaldus alter, abbas S. Ægidii decimus nonus, qui ante annum 1179, ut diximus, ad annum usque 1195 præfuit. Hermengaldus ille est cui Distinctiones suas Alanus inscripsit. EDIT. PATR.

mitus. Quoniam tuæ magnanimitati ignava opum A scientiæ, verum etiam in libro experientiæ legi, tua

pondera præsentare minime volui quibus ad facinus nihil instructius cum habendi sitis incanduit (46), nihil vilius cum ea victor animus sibi calcata subjecit. Hoc solum autem tuam paternitatem tota mentis devotione deposco, ut tuæ amicitiæ fœdus gloriosum, quod non solum in libro

benignitas inconcusse servet illæsum, quoniam quandiu spiritus meus afflaverit artus, quandiu temporalis vitæ diversos patiar discursus, semper apud me gloria tua nomenque tuum laudesque manebunt. Ut volo, sic valeas in æternum.

EJUSDEM PROLOGUS ALTER.

Quoniam juxta Aristotelicæ auctoritatis præco- B cræ Scripturæ ingerat superbus, dignum duximus nium, qui virtutum nominum sunt ignari cito pa ralogizantur, in sacra pagina periculosum est theologicorum nominum ignorare virtutes, ubi periculosius aliquid quæritur, ubi difficilius invenitur, ubi non habemus sermones de quibus loquimur, ubi rem ut est sermo non loquitur, ubi vocabula a propriis significationibus peregrinantur et novas admirari videntur; ubi divina descendit excellentia ut humana ascendat intelligentia; ubi nomina pronominantur, ubi adjectiva substantivantur, ubi verbum non est nota ejus quod de altero dicitur, ubi sine inhærentia prædicatio, ubi sine materia subjectio, ubi affirmatio impropria, negatio vera, ubi constructio non subjacet legibus Donati, ubi translatio aliena a regulis Tullii, ubi enuntiatio peregrina ab Aristotelis documento, ubi fidei remota a rationis argumento. Et ideo ne falsum pro vero affirmet theologus, ne ex falsa interpretatione errorem confirmet hæreticus, ut a litterali intelligentia arceatur Judæus, ne suum intellectum sa

46) Hunc locum restituimus ope codicis ms. sub n. 73 in bibliotheca publica Divionensi asservati. Legitur in editione Daventriensi : Quo

C

theologicorum verborum significationes distinguere, metaphorarum rationes assignare, occultas troporum positiones in lucem reducere, ut liberior ad sacram paginam pandatur introitus, ne ab aliena positione fallatur theologus, et sit facilior via intelligendi; minus intelligentes invitet, torpentes excitet, peritiores delectet; et sic diversæ vocabulorum acceptiones, quæ in diversis sacræ paginæ locis jacent incognitæ, in lucem manifestationis reducantur præsentis opusculi explanatione; ut brevior explanatio prolixitatem excludat, brevitas fastidium tollat, expositio obscurum, compendiosa doctrina [f. ad. temporis] dispendium. Nostri autem operis exsecutio hac ordinationis serie texetur ut juxta litterarum alphabeti ordinem diversæ theologicarum dictionum significationes secundura positionum rationes et causas fideliter distinguantur, et diversis titulorum capitulis adnotata prosecutio lectori quod voluerit offeratur distinctionis subsidio. Sequitur A.

niam... ignava operum pondera præsentare minime volui, rebus cognatos quibus facinus nihil instructius causa habendi sitis incanduit, etc., corrupte.

VENERABILIS ALANI

LIBER IN DISTINCTIONIBUS DICTIONUM THEOLOGICALIUM.

Feliciter incipit.

A

A quandoque notat locum; unde in Evangelio: D nem; unde in Evangelio: Exivi a Patre et veni in Homo quidam descendebat a Jerusalem in Jericho. Notat etiam tempus; unde in Michæa propheta : A diebus antiquis. Notat æternitatem; unde idem Michæas Egressus ejus ab initio a diebus æternitatis. Notat auctoritatem; unde in Psal.: A Domino factum est istud. Notat nativitatem sive origi

mundum. Notat spirationem sive processionem; unde in Evangelio: Responsum accepit Simeon a Spiritu sancto. Notat separationem sive remotionem; unde in Psal. : Et emundabor a delicto maximo. Notat partitionem rei ab universitate cum exceptione, ut cum diciturjustus, separatur a massa

Abies, proprie, dicitur contemplator; unde Isaias: Ponam in desertum abietem. Abies, ratione sublimi. tatis, contemplatores significat, qui adhuc in terrenis corporibus positi cœlestia contemplantur. Dicitur etiam contemplatio, unde Isaias: Pro saliunca ascendit abies, dum in sanctorum cordibus pro abjectione terrenæ cogitationis oritur altitudo supernæ contemplationis. Dicitur etiam cœlestis virtus, sicut per prophetam de apostata angelo dicitur: B Cedri non fuerunt altiores in paradiso Dei, abietes non adæquaverunt summitatem ejus, quia cæteri angeli Lucifero in dignitate pares non fuerunt.

Abire proprie notat motum localem de loco vel etiam recessum ; unde abiit, id est ab illo loco recessit. Notat recessum mentalem, unde in Joanne : Dixit Jesus discipulis suis : Qui manducat meam carnem, etc. Multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? et abierunt, non localiter, sed mentaliter. Notal discursum per vitia, unde in Evangelio de prodigo qui abiit in regionem longinquam. Notat consensum in malum, unde in principio Psalmorum : Beatus vir qui non abiit.

perditionis. Omnes significationes quas habet hæc A lum mare, id est sæculum per assumptam humanipræpositio a, habet ista præpositio ab. Sed notan- tatem ingressus, sed etiam per eam sponte in morte dum quod a habet præponi dictionibus incipienti- positus, usque ad ultima inferni, quasi ad magna bus a consonante; ab habet præponi dictionibus in- profunda descendi, et in novissimis abyssi deambucipientibus a vocali. Et quandoque ab ponitur pro lavi. Sicut aquarum abyssus nulla nostra visione sine, unde in Catone: Noli irasci ab re, id est comprehenditur, ita et occulta inferni nullo a nosine occasione. bis sensu cogitationis penetrantur, etc. Dicitur rationis humanæ judicium, unde in Psalmo : Abyssus abyssum invocat. Abyssus namque abyssum invocare est de judicio in judicium pervenire. In peccato enim quod homo committit, contra se judicium suæ rationis invenit, et post ad judicis æterni districtionem producitur, [nisi] in vita sua convertatur. Dicitur etiam profunda diaboli astutia, unde in Job: Sicut superficies abyssi restringitur, quia quasi bono persuasionis ejus species, dum velut solida desuper glacies ostenditur, in profunda latens ejus malitia non videtur. Dicitur cor pravi hominis, unde in Job: Abyssus dixit: Non est in me; eleganter cor pravum abyssus dicitur, quia per lapsum fluidum, et per duplicitatis caliginem est tenebrosum. Dicitur testamentum, unde in Psalmo : Abyssus abyssum invocat, id est unum testamentum alii consonat, quod eleganter dicitur abyssus, quia in utroque testamento multa latent quæ nullo modo homini patent. Dicitur etiam persecutio, unde in Psalmo : Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; quasi diceret: Non inclinabitur in sæculum sæculi, licet abyssus persecutorum sit amictus ejus sicut vestimenC tum. Dicitur mens desperata, unde in Job: Nunquid ingressus es profundum maris? Mare quippe est mens humana, cujus profunda Deus ingreditur, quando homo per cogitationem suam ac lamenta pœnitentiæ ab intimis cogitationibus perturbatur ; quando prioris vitæ nequitias ad memoriam reducit, fluctuantein in confessione sua animum concutit. Profundum maris Deus penetrat, quoniam desperata corda permutat. Hoc autem mare intrat, quando cor sæculare humiliat; profundum maris ingreditur, quando visitare mentes etiam sceleribus pressas non dedignatur; unde sequitur : Et in novissimo abyssi deambulasti? Abyssus est mens scelerata quæ, dum semetipsam comprehendere non valet, sese in omne quod est velut obscura abyssus latet; in novissimis ergo abyssi deambulare est etiam nequissimorum hominum corda convertere, et desperatas mentes visitationis suæ vestigiis tangendo mirabiliter reformare. Cum enim post immensa scelera unusquisque compungitur, quid aliud quam in novissimis abyssi deambulasse videtur? Dicitur abyssus homo secundum aliam expositionem in Psalmo : Abyssus abyssum invocat, id est homo hominem ad Deum vocat, dum aliquid veritatis prædicat; et homo dicitur abyssus, quia neutrius illorum, scilicet vocantis vel vocati, cor sciri potest. Profundum enim est cor hominis et inscrutabile, ut in Jeremia habetur. Dicitur pœna, ut in Psalmo secundum aliam expositionem : Abyssus abyssum invocat, id est pœna inflicta Adæ ita gra

Absinthium, proprie, dicitur diabolus ratione amaritudinis, cujus amara est doctrina; unde in Apocalypsi: Et nomen stellæ dicitur absinthium, id est diabolus. Dicitur amara doctrina; unde ibidem: Et facta est tertia pars aquarum absinthium, id est amara doctrina. Dicitur etiam pœna, unde Jeremias Absinthii et fellis, etc.

Absque ponitur pro extra, unde in Evangelio: Absque synagogis facient vos, id est extra synagogam. Quandoque ponitur pro sine, unde Job: Dies mei velocius transierunt quam a texente absque ulla spe. Notat etiam præter, unde in Canticis: Absque eo quod intrinsecus latet.

Abyssus dicitur proprie aquarum profunditas, unde in Exodo Abyssi operuerunt eos; profunditas D aquarum dicitur abyssus quasi sine bysso, id est sine candore. Dicitur mundana machina prout primo fuit creata, unde in Genesi: Tenebræ erant super faciem abyssi. Mundanam machinam vocat abyssum propter sui confusionem et obscuritatem; unde eam Græcus chaos dixit, quod est confusio. Dicitur cor hominis profundum et inscrutabile, unde in Daniele Qui intueris abyssos et sedes super cherubim, id est scrutaris abyssum humani cordis et sedes super plenitudinem scientiæ. Dicitur etiam occulta Dei judicia, unde in Psalmo : Judicia tua abyssus multa. Dicitur infernus, unde Job: Nunquid ingressus es in profundum maris et in novissimis abyssi ambulasti; quasi dicat: Ut ego non so

vis pro solo edulio pomi pœnam malis infligendam A unde in Cantico desideratissimi : Terribilis ut ca

significat. Dicitur ventus, qui de occultis causis procedit, unde in Psalmo : Ponens in thesauris abyssos, id est ventos collocans in occultis sinibus naturæ. Dicitur homo profundus in peccato secundum aliam expositionem : Ponens in thesauro abyssos, id est qui erant in profundis peccatis per bona ponit inter sanctos; et in Canticis filiorum. Israel alibi : Descenderunt in profundum vitiorum.

Accedere proprie significat motum localem, unde in Evangelio Accesserunt Pharisæi ad Jesum. Notat accessum scientiæ vel considerationis, unde in Psalmo Accedet homo ad cor altum. Notat accessum unionis, ut ibi secundum aliam expositionem : Accedet homo ad cor altum. Notat accessum fidei, unde in Psalmo : Accedite ad eum et illuminamini; per fidem enim accedit homo ad Deum, unde vos est Prophetæ ad incipientes in fide.

Accipere, proprie, unde in Evangelio: Accepit Jesus panem et fregit. Signat dare, unde Apostolus : Accepit dona in hominibus. Notat inhærentiam proprietatis subjecto, unde Apostolus: Nil habes quod non accepisti a Deo. Notat infusionem gratiæ, unde in Psalmo Respexit Dominus de cœlo et accepit me. Notat unionem secundum aliam expositionem: Respexit Dominus de cœlo et accepit me, id est univit me, etc. Accipiter, proprie, dicitur justus; unde Greg.: Penna struthionis est similis pennæ herodii vel accipitris hæc auctoritas exponetur quando de herodio tractabitur.

Accubitus, proprie; unde Dominus ait quod Pharisæi appetunt primos accubitus in mensa. Dicitur Incarnatio Christi, unde in Cantico amoris : Dum esset rex in accubitu suo, etc. Dicitur passio Christi, ut in prædicto exemplo secundum aliam expositionem. Dicitur ascensio sive ad dexteram Patris sessio, his enim modis omnibus potest exponi prædicta auctoritas.

Acervus, proprie, dicitur Ecclesia, quia sicut acervus in imo est latus, in summo angustus, quæ pauciores habet in arctioribus præceptis, plures in communibus mandatis. Dicitur etiam cumulus peccatorum vel idololatria; unde in Proverbiis Salomonis: Qui immolat diis, velut qui mittit lapidem in acervum Mercurii. Lapidem mittit in acervum Mercurii, qui peccata addit peccatis, vel qui auget idololatriam quæ signatur per Mercurium, quia Mercurius, qui dicebatur deus eloquentiæ, specialius colebatur quam alius.

B

C

strorum acies ordinata, etc.

Aculeus, proprie, dicitur peccatum, unde in [hymno] Ambrosiano: Tu devicto mortis... Et Apostolus in Epistola ad Corinthios: Ubi est, mors, aculeus tuus. Dicitur pungitiva hæretici deceptio, unde in Apocalypsi: Et aculei erant de caudis earum, scilicet locustarum; ibi per locustas intelliguntur hæretici, per aculeos pravæ deceptiones hæreticorum.

:

Acus, proprie, dicitur cordis compunctio, unde in Marco Facilius est camelum per foramen acus transire, id est peccatorem, deposito onere peccati, per pœnitentiam transire in regnum coelorum, quam divitem, id est divitias amantem, in regnum cœlorum. Dicitur etiam passio Christi, ut ibidem secundum aliam expositionem: Facilius est camelum, etc. Dicitur malitia persecutorum vel hæreticorum, unde in Isaia: In die illa auferet acus et spicula, in die judicii auferet Dominus persecutiones malorum et delectationes eorum vel ipsorum superbias. Ad quandoque notat motum localem, unde in Joanne Venit Nicodemus ad Jesum nocte; quandoque motum mentalem, unde in Psalmo : Quoniam ad te orabo, Domine; quandoque motum temporalem, unde in Daniele : Erunt septuaginta hebdomadæ ad Christum; quandoque motum vocalem, unde in Pentateucho: Locutus est Dominus ad Moysen; quandoque motum sensualem, secundum quod soliti sumus dicere: Iste respicit ad pauperem; quandoque motum finalem, unde Apostolus: Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, etc.; quandoque motum collationis rei ad rem, unde in Symbolo apostolorum: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, etc.; quandoque similitudinem, unde dicitur: Istud fit ad instar illius, etc.; quandoque ponitur pro juxta, unde in Gen. : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quandoque ponitur pro ante, unde in Samuele: Semper cubabant filii Heli ad ostium tabernaculi, id est ante; et in Pentateucho: Locutus est Dominus ad Moysen stans ad ostium tabernaculi, etc.; quandoque notat contra, unde Apostolus: Frustra pugnavi ad bestias Ephesi, id est contra homines bestiales Ephesi; quandoque ponitur pro versus, unde Isaias propheta: Ponam sedem meum ad aquilonem. Ponitur etiam pro pro (per ?), unde Psalmista : Tentaverunt me ad aquas contradictionis.

Adamas, proprie, dicitur æternitas, sicut per Jeremiam prophetam dicitur: Peccatum Judæ scriplum stylo ferreo in ungue adamantino. Adamas lapis solidus est in tantum ut ferro non valeat secari. Per stylum autem ferreum fortis sententia, et per unguem adamantinum significatur finis æternus. Peccatum autem Judæorum stylo ferreo in ungue adamantino scriptum esse dicitur, quia culpa Judæorum per fortem Dei sententiam in fine punienda servatur.

Acetum, proprie, ut ibi in Evangelio: Etdederunt ei acetum cum felle mistum. Dicitur prava voluntas quam obtulerunt (1) Judæi Christo in passione, unde in Psalmo : In siti mea potaverunt me aceto. Acies, proprie, dicitur cuneus bellatorum, unde poeta ait: Fraternas acies. Et in Canticis: Ut castrorum acies ordinata. Dicitur acumen visus, unde legitur quod aquila irreverberata oculorum acie radios solis penetrat, etc. Dicitur etiam Ecclesia, (1) Videtur legendum secundum quam hoc obtulerunt,

Adeps dicitur pinguedo intestinorum. Dicitur etc.

« PoprzedniaDalej »