Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ancinatur eis, nec se negat esse clientem
Α
Horum, sed tanquam dominis ut verna mini-
[strat.

Non tamen omnino naturam sentit avaran),
Imo et dote sua qua se tueatur abundat,
In nullo patiens eclipsim muneris hujus,
Quo de more solet natura beare jugalem.
Non viola marcent, quamvis rosa floris honore
Splendeat, aut cultus componat lilia candor.
Non omnis delirus erit, cui sensus Ulyssis
Deficit; aut mutus, quem nescit musa Maronis.
Non nitor argenti livet, si fulgurat aurum;
Non minus arma rapit Hector, si plenior Ajax
Fulminat a simili non omnis gloria quarto
Absentatur equo, quamvis gradus ille negetur
Emphaticæ laudis, in qua Natura priores
Sistit equos, non iste tamen dejectus ab omni
Munere naturæ queritur, sed gaudet in illa
Fortuna, qua dives eam natura beavit.
Glaucus ei color arridet, respergit eumdem
Imber, et irriguo ros compluit imbre jugalem.
Hoc speciale sibi retinet, propriumque reservat,
Quod celer ad potum non obliviscitur escam.
Potibus indulget, pro cunctis solus ad esum
Currit, et in potu defectus supplet equorum.
Hunc genuit Tritonis 43 equus; jurisque paterni
Hæredem statuens sese descripsit in illo.
Naturæ Triton dans intersigna favoris,
360 Contulit hoc munus, donans cum munere
[mentem.

Vix speciem defendet equi, formamque tenebit
Quintus equus, si quis tentet conferre priores
Isti, nam deponet equum, larvaque jugalis
Vestitus sapiet asinum, dejectus eadem
Segnitie, plene mores exutus equinos.
Si tamen ad reliquos collatio nulla redundet
Hujus equi, sed eum proprio scrutemur inesse,
Non erit a propriis exclusus dotibus ejus
Cultus, et in nullo formæ patietur abusum.
Quintus equus quartum redolet, partimque figu-

[rat;

B

Rationis, currum conscendit. Scrutatur aerem, ejusque naturam.

Prædictos ratio propria Ratione magistra

Sub juga cogit equos, temoni fœderat, urget
Effrenes, ligat indomitos, frenatque vagantes.
Primum sternit equum, stratum conscendit, habenis
Corrigit excursus, in virga visitat, instat
Verbere, voce, minis, illum vix illa quietum
Reddit, sed tandem superatus vincitur; illi
Paret, et ad nutum rationis fessus anhelat
Sic primum componit equos auriga sophiæ,
Ne si quadrigam phronesis concendat, eadem
Indomiti spatientur equi, normamque relinquam,
Devia sectentur, laxent juga, vincula solvant :
Cuncta fluant, nutet currus, compago vacillet,
Singula solvantur, laxetur nexus, habenæ
Depereant, et tota labet substantia currus.
Postquam compositus ordo per singula currens
Singula composuit, phronesis conscendere currum
Disponens talem sese componit in usum.
Assidet, applaudit, congaudet, complacet illi
Curia tota simul, multoque favore recessum
Virginis exhilarat, reditus felicius omen
Orat, et eventus reditu meliore serenos.
361 Oscula multiplicat repetens, et in ore si-
[gilloni

Imprimit expresso, complexu brachia neciens,
Colla ligans, animoque simul cum voce salutans
Illam, congeminans iterat repetitque salutem.
C Tunc monitu rationis adest Prudentia, currum
Conscendit, currusque decor cumulatus abundat
Plenius, et roseo flammatur sidere vultus.
Instat equis Ratio virga dictante, jugales
Aggrediuntur iter, currus subtollitur, exit
Terras, et tenuem currens evadit in auram.
Aeris ingrediens tractus Prudentia caute
Singula disquirit animo, quæ vindicat aer
Ipse sibi, scrutatur eum, penetratque fugacem.
Inquirit quæ materies, quæ nubis origo;
Quomodo terra madens proprio sudore resudat
In nubes, coloque suos componit amictus.
Cur Phoebus sitiens æstuque caloris anhelus
Haurit ab Oceano potus, sua pocula vertit
In nubes, crasso suspendit in aere nimbi
Nubila vasa, scyphos imbris, pluviæque lagenas.
Qualiter ignis hebet moriens in nube, paritque
Fulmina, dum moritur; sic morte nocivior instat
Quam vita, vivusque nequit quod mortuus infert.
Unde trahunt ortum venti, quæ semina rerum
Inspirent motum ventis, causasque movendi.
Cur auster pluvias pluviæ pincerna propinat
Terris, et plene largitur pocula mundo.
Qualiter austrinos Boreæ sitis ebibit imbres.
Emundatque vias pluviis quasi scopa viarum.
Qualiter agricola Zephyrus sine vomere terras
Excolit, et florum segetes extollit in hortis.
VARIE LECTIONES.

Sed tamen in modico quintus demittitur, in quo
Parcius arrisit prædicto forma jugali,
Qui minus in terram sese demittit eundo:
Nec satis ad plenum caput erigit, imo caduco
Declinans vultu visus descendit in imum.
Vestit eum color obscurus, quem possidet ipsa
Nigredo, nullum secum passura colorem.
Nec plebeia jacet generis fortuna, sed Aethon "
Hunc genuit, qui solis equos se gaudet habere
Fratres, et fratrum sese defendit honore.
Ops 45
superum genitrix in signum fœderis isto
Naturam donavit equo, quo nodus amoris
Firmior effectus illarum vota ligavit.

CAPUT IV.

Ratio equos omnes regit, et currui jungit. Ratio auriga Sapientiæ et Prudentiæ. Prudentia monita

D

43 Triton, Deus est marinus, et Neptuni tubicen. 44 interpretatur ardens. Aethon, a poetis dicitur equus Solis, latine aulem ** Ops, mater fingitur fuisse deorum, et uxor Saturni.

Cur volucris cæteri pennarum remige tuta Plumas in remos, alas in carbasa fingens, Transmeat aerium pelagus quasi navis imago, Et sine naufragio talem pertransit abyssum, Tuta, nec in tali pelago timet illa charybdim. CAPUT V.

Prudentia considerat spiritus in aere vagantes.
Aeris occultos aditus, secreta, latebras
Altius inquirit phronesis, sensuque profundo
Vestigans videt intuitu meliore vagantes
Aerios cives, quibus aer carcer, abyssus
Pœna dolor risus, mors vivere, culpa triumphus;
- Quorum mens humili livoris læsa veneno

In genus humanum virus transfundit, ut ipsum
Consimili sanie morboque laboret eodem.
Hi sunt qui semper in nos armantur, inermes
Dejiciunt, vincunt armatos, rarius ipsi
Cedunt, sed victi nequeunt iterare duellum.
Qui velut aerio vestiti corpore, nostram
Mentiti speciem, multo phantasmate brutos
362 Deludunt homines, falsi verique sophista.
In tenebris lucem simulant, in lite quietem,
Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant
Dulcia, sub specie recti vitiata propinant.
Hos Deus esse deos fecit, quos lumine vero
Vera dies perfudit, quos ab origine prima
Vestivit deitatis honor, qui luce relicta
In tenebras abiere suas; qui fonte relicto
Inferni petiere lacus; qui veste decoris
Exuti, vestem gemitus, saccumque doloris
Injecere sibi; qui majestate superna
Dejecti, sine fine sibi meruere ruinam.
O gravis eventus, casus miser, unica pestis!
Jam servit qui liber erat, mendicat abundans
Qui fuit, exsilium patitur qui primus in aula
Regnabat, patitur pœnas a rege secundus.
Hoc casu fit gemma lutum, fit purpura saccus,
Lux tenebræ, species confusio, gloria casus,
Risus tristities, requies labor, alga hiacynthus.
Coelestis sic stella cadit, sic Lucifer ortus
Nescius occasu premitur, sic civis olympi
Exsulat ejectus, nec temperat exsulis omen.
Spes reditus, spes omnis abest, ceditque timori
O fastus vitanda lues, fugienda charybdis,
Culpa gravis, morbus communis, publica pestis,
Janua peccati, vitiorum mater, origo
Nequitiæ, semen odii, venatio pugnæ!
Quæ cadit ascendens, elata perit, peritura
Erigitur, promota ruit, ruitura tumescit.
Quæ se ferre nequit, supra se lata, ruinam
Infra se patitur, nec sese sustinet, imo
Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
Extra se cogit hominem se quærere, dum se
Exit homo, factusque sibi contrarius a se
Discrepat, oblitusque sui se nescit, et ultra
Transgrediens evadit adhuc, plus esse laborans
Quam sit, nec propria contentus origine sese

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quo certant venti, quo fulminis ira tumescit. Æthera transgreditur phronesis, quo gratia pacis Summa viget, quo grata quies, quo gratior aura Cuncta fovet, quo cuncta silent, quo purior æther Ridet, et expellit fletum; quo nubilus aer Ingemit, et totus arcano lumine floret. Etherea lucis superatis tractatibus, illa Altius ingreditur spatium, quo splendor et ignis Jura tenent, lux grata micat, sed conjuga luci Lucis blanditias retrahit vis ipsa caloris. Clic rerum novitas, rerum decus, unica rerum Forma, decor mundi, visum demulcet euntis Virginis, et cantus species nova inebriat 46 Sed parco tamen auditu sonituque minore Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure. Qualiter hic sonitus citharæ cœlestis obesis Vocibus exspirat, ubi lunæ sphæra remisso Suspirat cantu, rauce sonat, imo sonando Pene silet, languetque sonans, nervique jacentis Inferius gerit illa vicem, chordamque minorem Reddit, et in cithara sedem vix illa meretur. Hic videt explicito visu prudentia lunæ Detrimenta, vices, cursus, momenta, labores; Quomodo junctus ei Phoebus depauperat illam Luce, vel econtra Phœbo furatur honorem

D Luminis, et populos fallaci nocte timere

aurem.

Cogit, et effigiem noctis sine nocte figurat. Humores cur luna parit, æquora lunæ Detrimenta luunt, vel eadem divite gaudent. Quid notet in luna lunæ nota, quidve notando Signet, nec tenuem possit delere lituram Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat Parva lues, nec ei dignatur cedere, cum quo Litigat, et radio lucis magna 47 umbra diescit Altius evadens virgo conscendit in arcem, Sol ubi jura tenet, ubi solis cereus ardet, Scaturit et lucis fons vivus, vena caloris Manat, splendorisque novi thesaurus abundat. VARIE LECTIONES.

Illic virgo videt quæ sit via, semita, cursus
Solis, et unde sui sumat fomenta vigoris "
Ethereæ lucis genitor, fons, pastor, origo.
Qualiter in stellis regnans arctansque planetas
Imperio servire suo, nunc stare meantes
Cogit, nunc tumidos sectari devia sola
Majestate jubet, nunc libertate meandi
Concessa motus reddit sua jura planetis.
Qualiter alternans vultus ætatis in ortu
Fit puer, inque die medio juvenescit adultus,
Mentiturque virum tandem, totusque senescit
364 Vespere; sic varias species ætatis ad horam
Sol profert, unusque dies complectitur ævum.
Jam lunæ sonitum fastidit virginis auris,
Quam dulcis meliorque sonus seducit inescans
Aurem, nec cantus memorem sinit esse prioris.
Hunc cantum Syrena parit, quæ solis adhæret
Motibus, citharam vocis dulcore fatetur.
Vox omnis miratur eam, veneratur adorans,
Totiusque sonus citharæ suspirat ad illam.
Egrediens solis regnum maturat in altum
Gressus virgo suos, sed gressum præpedit ipsa
Limitis anfractus anceps, multæque viarum
Ambages, tandem superato calle *9,
49, laboris
Pondere, cautelæ studio, regione potitur,
Qua Venus et Stilbon complexis nexibus hærent.
Illic præcursor solis præcoque diei
Lucifer exsultat, terris solatia lucis
Præsignans ortuque suo præludit ad ortum
Solis, et auroram proprio prædicit in ortu.
Gressibus his Stilbon comes indivisus adhæret,
Tanquam verna sui comitans vestigia solis,
Obnubensque comas radiis solaribus, ignes
Temperat, et solis obnubilat astra galero.
Sphæraque Luciferi motu levis, ocior aura,
Motu parturiens sonitum, lascivit acuta
Voce, nec in cithara Veneris plebeia putatur
Musa, sed auditus assensum jure meretur.
Voce pari, similique modo, cantuque propinquo
Mercurii Syrena canit, Venerisque camœnam
Reddit, et ex æquo sonitu citharizat amico.
CAPUT VH.
Palatium Martis describitur. Jovis regio describitur.
Stella Jovis, bona est.

Progreditur phronesis flammata palatia Martis
Ingrediens, stupet insultus, irasque caloris,
Quem parit ille locus, qui totus in igne vaporans
Nii novit nisi fervores ignisque procellas.
Non ibi luget hiems, non veris gratia ridet,
Non tumet autumnus, sed tantum fulminat æstas.
Imperat hic Mars igne calens, fecundus in ira,
Bella serens, sitiens lites, nostrique sititor
Sanguinis, excutiens pacem, foedusque redicens.
Qui regni violare fidem, mutare potentes
Gaudet, flammantis vestitus crine cometa;
Qui parat arma viris, cogit sperare furentes,

A Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
Quid gerat interius, facies docet ipsa.rubore
Prædicat interni rabiem pestemque furoris.
Tabe sua vitiat comitem, sociumque planetam
Vel sævum sævire magis, vel forte benignum
Nequitia docet esse trucem, læditque veneno.
Cujus sphæra ruens torrentis more, tonando
Clamat, et altiloquos resonat clamore boatus.
365 Altius exclamat reliquis Syrena Lonantis
Martis, sed cantus dulcedo remittitur ipsa
Tempestate soni languens, minuitque favorem
Asperitas, vocisque rigor, fert damna favori.
Et jam lemniacos vomitus ignisque vapores
Virgineus labor evadit, nec flamma viantem
Contigit, aut ejus ausa est contingere crinem.
B Tunc Jovis innocuos ignes, lucisque serenæ
Lætitiam, risusque poli pertentat eundo.
Hæc regio stellæ Jovialis lampade tota
Splendet, et æterno lætatur vere beata.
Hic sidus Joviale micat, mundoque salutem
Nuntiat, et Martis iram Martisque furorem
Sistit, et occurrit tranquilla pace furenti.
Cui si stella mali prænuntia, prævia casus
Jungitur; ille tamen inimicum sidus amicat,
Alternansque vices in risus tristia planctum
In plausus, fletusque graves in gaudia mutat.
Vel si forte Jovi societur stella salutis
Numia, stella Jovis vultu meliore salutem
Auget, et eventus melioris duplicat omen,
Fœdus amans, pacisque sator nutritor amoris,
Exstirpans iras, proscribens bella, furores
Compescens, delens lites, Martemque refrenaus.
Qui motu generans sonitum non verberat auram
Cantibus, et dulcem philomelam reddit a:nœnans
Musa Jovis, tantoque soni lætatur alumno
Musica, qui propriæ thesauros aggerat artis.
CAPUT VIII.

C

Saturni Sphæra describitur. Tarde movetur. Stella Saturni mala.

Ulterius progressa suos prudentia gressus Dirigit ad superos, superans Jovis atria cursu, Saturnique domos, tractu majore jacentes Intrat et algores hiemis brumæque pruinas Horret et ignavum frigus miratur in æstu. D Illic fervet hiems, æstas algescit, el æstus Friget, delirat splendor dum flamma tepescit. Hic tenebræ lucent, hic lux tenebrescit, et illic Nox cum luce viget, et lux cum nocte diescit. Illic Saturnus spatium percurrit avaro Motu, progressuque gravi, longaque dieta "o. Hic algore suo prædatur gaudia veris, Furaturque decus pratis, et sidera florum, Algescitque calens, frigens fervescit, inundat Aridus, obscurus lucet, juvenisque senescit. Nec tamen a cantu sonus ejus degener errat, Sed comitum voces vox prævenit hujus adulto.

VARIÆ LECTIONES.

48 Ms. A., caloris. * colle. "A Ms.. serecta,

80

Concentu, quem non cantus obtusio reddit

Insipidum, cui dat vocis dulcedo saporem.

A Hic dolor et gemitus, lacrymæ, discordia terror,
Tristities, pallor, planetus, injuria regnant.

366 LIBER QUINTUS.

CAPUT PRIMUM.

Firmamentum ascendit Prudentia, Zodiacus cum suis signis describitur.

Lucis inoffense spatium fontemque nitoris
Obtuso cantu, sed dulcibus allicit aurem,
Quo radiant stellæ, quo certant fulgure multo
Astra poli, propriumque diem sine fine pererrant.
Quo cœli faciem depingunt sidera, virgo
Exhilarata subit, hausto pro parte laboris
Pondere, lætaturque poli perflata sereno.
In stellis ibi præradiant, cœloque fruuntur,
Quos vel fama bonos facto", vel fabula verbo
Effinxit, retinentque sibi sine numine nomen.
Hic novus Alcides cœlo submittitur, illic
Perseus ardentis gladio metit ora Medusæ ;
Illic ense carens, ensem mentitus Orion
Sub pugnæ facie sine bello bella minatur.
Hæmoniusque senex arcu dictante sagittam
Excitat ad motum, nullo tamen illa volatu
Effugit aut monitus arcus evadit eundo.
Hic proles Ledæa micat, nec pignus amoris
Quem prius in terris gessit deponit in astris.
Vertitur in sidus stellatus sidere famæ
Hic, cujus dono medicinæ stella caducis
Illuxit, contra morbos dans arma salutis.
Ablatos redimit vultus, et damna pudoris
Parrhasis, in cœlum translata, repensat eidem
Jupiter ablatum florem, pro flore pudoris
Æterno largitus ei florere nitore.
Præterea variis stellis inscribitur aula
Coeli, quas vario titulavit nomine quondam
Musa poetarum, veri sub imagine ludens.
Signorum duodena cohors præfulget in astris,
Excepto fulgore nitens, infraque relinquit
Stellarum vulgus, reliquasque supervenit astro.
Hic ardet Cancer, urit Leo, Virgo resultat,
Equat Libra diem, crudescit Scorpius, alget
Chiron, Capra riget, diffunditur Urna, madescunt.
Pisces, exsultat Aries, vexilla gerendo
Veris prædicit Taurus, Geminique Lacones.
Hanc cœli speciem phronesis delibat ocellus,
Quain penetrare nequit visus, notamque requirit
Materiem tantæque stupet miracula lucis.

367 CAPUT II.

Equi, sive sensus externi, cœli secreta penetrare nequeunt.

Astrorumque vagos redditus emensa reliquit, Inque supercilio mundi stetit, anxia mente Fluctuat, in varios motus deducitur, hæret Mens, animusque fluit, dubitat cum mente voluntas Ipsa, nec in certo defigitur anchora mentis. Namque timet, dubitatque, timens ambage locorum Seduci, quos ulterius via porrigit anceps; Quæ nullos hominum gressus, volucrumque volatus B Noscit, ab incursu rerum stepituque viantum Funditus excipitur nullo vexata tumultu. Hic hominis gressus nutans peccaret eundo, Ebrius erraret pes ipse, pedisque lucerna Otia visus hebens ageret, pedibusque negaret Ducatum, lumenque foret sub lumine cæcum. Non quod regnet ibi noctis caligo, sed illam Emphatica lucis splendor purgatus inignit. Difficilis conscensus ad hanc facilisque recessus; Accessus paucis, casus patet omnibus, in quam Vix aliquis transire valet, valet omnis ab illa Declinare via, quæ paucis pervia, multis Clauditur, arcta nimis virtuti, larga ruinæ. Non huc nobilitas generis, non gratia formæ, Non gazæ dejectus amor, non gloria rerum, Non mundanus apex, non virtus corporis, audax Improbitas hominis, præceps audacia tendit : Sed solum virtus animi, constantia mentis, Factaque nobilitas, non nata, sed insita menti, Interior species, virtutum copia, morum Regula, paupertas mundi, contemptus honoris. Difficiles igitur aditus, facilemque ruinam Cum phronesis videat, magno succenditur æstu Sollicita mentis, victique labore jugales, Ne juga ferre velint, nec solvere jura magistro, Ignarique viæ callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi jura negantem; Nec ratio sursum deflectere possit habenas, Quas retinent instanter equi, dominæque repugnant, D Effrenes, ultraque negant servire jubenti. Dum mentem phronesis anceps sententia, motus Distrahit in varios, nec prætentare locorum Abdita sola potest, nisi quis præmonstret eidem, Vel conducat eam, gressum moderatus euntis; CAPUT III.

C

Theologiæ ornatus. Librum in dextra gerit, sceptrum in sinistra.

Ecce puella (31) poli residens in culmine, cœlumPostquam cœlestes aditus, cœlique profundum, Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam VARIE LECTIONES.

52

Totus hic versus desideratur in utroque Ms. Ms. A., Deos fecit: Ms. R., Deos facto. ocellis. Ms. V., euphatica.

[ocr errors]

(31) Hæc Theologiam designat.

NOTE.

83 Ms. A.,

Extramundanum toto conamine visus

368 Vestigans, nil corporeum venata, sed ultra
Transscendens incorporei scrutata latentem
Causam, principium rerum finemque requirens
Visibus offertur phronesis, visumque nitore
Luminis offendens mentem novitate relaxat.
Nec mirum, quoniam tanto fulgore decoris
Præeminet, ut stellas præditet fulgure, lumen.
Lumine multiplicans, et lucem luce, nec ipsi
Lumen adoptivum largiri cesset olympo.
Nil terrestre gerens facie, nil ore caducum
Insinuans, mortale nihil, genitumque puellæ
Demonstrat facies, tantum cœleste, quod offert
Forma puellaris hanc argumenta decoris
Esse dean monstrant; instantia nulla refellit,
Quod decor ipse probat, faciesque simillima cœlo.
Inflammat diadema caput, lampade multa
Gemmarum radians auro flammatur, et extra
Scintillans lapidum duodeno sidere fulget.
Librum dextra gerit, sceptrum regale sinistra
Gestat, et ad librum plerumque recurrit ocellus.
Sed raro redit ad virgam, tandemque revertens
Circuit ille manum sollers, ne læva vacillet
Succumbens oneri virga, sceptrumque resignet.
Claudit eam vestis auro perfusa, refulgens
Argento, plus veste decens, habituque decenti
Gratior, et puro cœli fulgentior astro,
Quam divina manus, et sollers dextra Minervæ
Texuit, ut formæ nobis exponit honestas.
Hic arcana Dei, divinæ mentis abyssum,
Subtilis describit acus, forma que figurat
Informem, locat immensum, monstratque latentem.
Incircumscriptum describit, visibus offert
Invisum, quod lingua nequit, pictura ** fatetur.
Quomodo naturæ subjectus sermo stupescit,
Dum tentat divina loqui, viresque loquendi
Perdit, et ad veterem cupit ille recurrere sensum,
Mutescuntque soni vix balbutire valentes,
Deque novo sensu deporunt verba querelam.
Qualiter ipse Deus in se capit omnia rerum
Nomina, quæ non ipsa Dei natura recusat;
Cuncia tamen mediante tropo, dictante figura
Sustinet, et voces puras sine rebus adoptat.
Ens justum sine justitia,vivens sine vita;
Principium sine principio, finis sine fine i
Immensus sine mensura, sine robore fortis;
Absque vigore potens, sine motu cuncta gubernans;
Absque loco loca cuncta replens, sine tempore
[durans ;

Absque situ residens, habitus ignarus habendo
Cuncta simul, sine voce loquens, sine pace quietus;
Absque novo splendore nitens, sine luce coruscans.
369 Nec solum justus vera ratione, sed ipsa
Justitia est, nec solum lucidus ipse, sed ipsa
Lux est nocte carens, nec solum nomine solo
Dicitur immensus, verum mensura, caduca

[ocr errors]

A Singula describens, et certis sinibus aptans.
Nec fortis sola dicti ratione, sed ipsum
Robur subsistit, æterno robore 56 nitens..
Solus jure potens, qui summa potentià, solus
Cuncta potest, a quo procedit posse potentum.
Nec solum loca cuncta replet, sed singula solus
Infra se claudit, quasi meta locusque locorum.
Ilic legitur, tamen obscure, tenuique figura,
Qualiter una, manens, simplex, æterna, potestas,
Fons, splendor, species, via, virtus, finis, origo,
Ingenitus genior, vivens Deus, unicus auctor,
Unus in usia, personis trinus, in uno
Unicus esse manet, quæ trina relatio trinum
Reddit, et in trino manet unus, trinus in uno :
Qua ratione Patris speculum, lux, splendor, imago.
Filius est, a Patre Deo, Deus unus et idem,
Principium de principio, de lumine lumen,
Sol de sole micans, splendor productus ab igne,
A simili similis, a vero verus, ab uno
Unus, ab æterno nascens æternus, ab æquo
Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto:
Qualiter ardor, amor, concordia, forma, duorum
Spiritus est, in quo proprie Pater oscula proli
Donat, et in nato sese Pater invenit, in quo
Se videt ipse parens, dum de se nascitur ipse
Alter, et ingenito splendet gignentis imago.

B

C

D

CAPUT IV.

Prudentia Theologiam salutat. Ejus ducatum requi-
rit. Itineris causam pandit. Hominem beatum for-
mari desiderat Natura. Naturæ potestas limitata.
Anima petitur virtutibus omnibus prædita.
Cultibus his afflata poli regina caduca
Deserit, atque Dei secretum consulit, hæret
Divinis, mentem terrenis excitat 57, ipsam
Haurit mente noym, divini fluminis haustu
Ebria sed potius dicatur sobria: namque
Ebrietas nascens ex tali nectare plena
Sobrietate viget, nec mentem cogit ab usu.
Degenerare suo; verum generosius ipsam
Erigit, exercens 58 nostræ contagia sordis.
Hanc humili gressu, vultu submissa, modesta
Gestibus, assequitur phronesis, primoque salutem
Delibans tali pingit concepta loquela

O regina poli,coeli dea, filia summi

Artificis nec enim facies divina caducam
Te docet, aut nostri generis deferre lituram.
Quam probat esse Deam vultus, sceptrumque fa-
[tetur.

Reginam, natamque Deo tua gloria monstrat;
Cui superum sedes, cœli via, limes olympi,
370 Extramundanus orbis, regioque Tonantis
Tota patent, soliumque Dei, fatumque quod ultra est;
Me moderare vagam, stupidam rege, siste timentem,
Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem
Lætifica, gaudens peregrino consule, cœptum
erfice, nutantem firma; succurre cadenti

VARIE LECTIONES:

Ms. A., scriptura., 5 Ms. A., sistens. 7 Ms. V., exuit. 88 Elimans

« PoprzedniaDalej »