Obrazy na stronie
PDF
ePub

228*

Gloriosus ergo confessor Nicolaus, ab ubere materno, spem locavit in Christo; dum trahebat ubera parvulus, abstinebat ut adultus. Dum pendebat ab ubere matris, aspirabat ad mensam Patris. Prophetabat in cunis, qualis futurus esset in cœlis, prophetabat in cibo liquido quid acturus esset in solido. Abstinens ab infantili ubere, transcendebat metas infantiæ; puer in ævo, senex in facto; bene vivebat, antequam sciret vivere, qui jejunabat antequam sciret comedere. Nondum loquens, prophetabat facto! docet alios, non doctus ab alio. Erubescat ergo senex jejunia frangere, quæ observavit Nicolaus in ætatis teneritudine; erubescat lasciviis dissolvi grandiusculus, quas refrenabat iste infantulus. Per hoc autem quod abstinebat ab ubere carnis, figurabat se abstinere ab ubere carnalitatis. Per hoc quod aspernabatur ubera naturæ, figurabat se aspirare ad ubera gratiæ. Ab uberibus ergo concupiscentiæ abstinens spem in Christo locavit quia ab ineunte ætate aspernando luxuriam, et devitando gulam, in Deo spei anchoram fixit. Ab uberibus ergo matris gratiæ, totam mentem direxit in Christum, quia ex quo mater gratia susĉepit eum, in Deo stabilivit suæ intentionis propositum, et sic in eum projectus est ex utero; quia ab ineunte ætate ne concupiscentiæ periret naufragio, tanquam in portu salutis firmatus est in Christo. Hic est Nicolaus, qui sua copia patris egeni levavit inopiam; qui sua misericordia, a puellis publicæ prostitutionis exclusit miseriam; qui fuit Celectus divinæ vocis præconio; qui defunctum suscitavit in bivio; hic est, quem farris probat augmentatio, qui a nautis amovit naufragium ; qui patri reddidit filium; qui tres juvenes a mortis liberavit periculo; a cujus tumba olei manat unctio. Nos ergo ad hujus similitudinem, tres spiritus nostri filias, id est tres potentias, ab origine animæ datas, ne fornicentur cum mundi lenociniis, ditemus thesauro bonorum operum; erigamur ab admonitione sacræ Scripturæ, ad regnum nostrarum cogitationum. Suscitemus spiritum nostrum morte peccati; grandescat in nobis per fidem panis qui descendit de cœlis, qui existens frumentum angelorum, factus est fenum hominum. Liberemus nautas spirituales, id est virtutes, quæ debent esse D animi rectores, ne naufragentur voragine vitiorum. Reddamus Patri filium, id est Creatori spiritum. Servemus juvenes, id est lascivientes cogitationes, ne procedant usque ad mortem peccati. Provocemus a mente nostra sanctæ charitatis unctionem; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Gloriosus vero Nicolaus, etsi in concupiscentia A conceptus, et in concupiscentia natus, tamen a nativitate eum mater gratia suscepit et usque ad vitæ suæ terminum, rivulos concupiscentiæ in eo clausit; nos vero miseri in concupiscentia concipimur, in concupiscentia nascimur, in concupiscentia vivimus et morimur. O quam dissimilis nostra nativitas a gloriosi confessoris nativitate! O quam dissimilis noster ortus ab ejus origine! A nativitate mater gratia Nicolaum suscepit ad vivificandum; a nativitate mater concupiscentia nostrum initium ad mortem deduxit. Hanc gratiam gloriosus confessor in se experiens, hanc misericordiam in libro experientiæ legens, clamare potuit: O fons misericordiarum! o plenitudo miserationum! o altitudo gratiæ! o magnitudo thesauri sapientiæ! In B me expertus sum tuæ misericordiæ magnitudinem, tuæ gratiæ profundum, tuæ sapientiæ thesaurum. Quoniam extraxisti me de ventre matris meæ. Sicut triplex est mater, sic triplex est venter; venter primæ matris, est sigillum conceptionis; venter secundæ matris, est abundantia concupiscibilitatis; venter tertiæ matris, profundum divinæ miserationis. De ventre primæ matris eduxisti me ut viverem; de ventre secundæ matris, ut non male viverem; de ventre tertiæ matris, ut bene viverem. De ventre primæ matris eduxisti me ad ortum naturæ, de ventre secundæ matris ad ortum gratiæ, de ventre tertiæ matris ad ortum gloriæ; et ideo spes mea es tu ab uberibus matris meæ. Sicut autem est diversitas matrum, ita diversitas est uberum; ubera primæ matris, sunt ubera lactis; ubera secundæ matris, sunt ubera fellis; ubera tertiæ matris, sunt ubera mellis. Ubera primæ matris educant pueros, ubera secundæ matris enecant parvulos, ubera tertiæ matris roborant adultos. De uberibus concupiscentiæ dicitur: Lamia nudaverunt mammas, lactaverunt parvulos suos (Thren. iv). Concupiscentiæ vero duo sunt ubera gula et luxuria, quibus lactantur, imo, inebriantur pueri sensu,parvuli 140 intellectu: qui enim inebriantur luxuria, lactantur incontinentia nisi fatui? qui submerguntur diluvio gulæ, qui enecantur veneno crapulæ, nisi stulti? Ubera vero tertiæ matris sunt gratia justificationis, et gloria, vel gratia glorificationis. De quibus Joannes dixit: Accipientes gratiam pro gratia (Joan. xvi). De his etiam uberibus in Cantico amoris dicitur: Dulciora sunt abera tua vino (Cant. 1). Vinum figurat terrenam delectationem, quæ quamvis in superficie præferat dulcedinem, tamen infert menti ebrietatem. Omni autem terrena delectatione dulcior est divina gratia, quæ sic inebriat justos, ut reddat sobrios.

a

LIBER SENTENTIARUM

AC

DICTORUM MEMORABILIUM

MAGISTRI ALANI DE INSULIS

Concionatoribus ac in universum theophiliæ studiosis omnibus
utilissimus,

Ex antiquo etiam Dunensis bibliothecæ ms. codice nunc primum in lucem productus.

141 1. In Christi Nativitate, duo soles appa- A ministeria exsequendum. Super secundum cheruruerunt Romæ, ex quibus duobus factus est unus

sol: ad significandum, quod sol humanæ naturæ, et sol divinæ naturæ, convenirent in unitatem unius persona.

2. Hieronymus, in Annalibus Hebræorum, dicit se reperisse signa xv dierum ante judicium. Sed utrum continui futuri sint, aut interpolati, non expressit. In prima die, eriget se mare XL cubitis supra altitudinem montium, stans in loco suo quasi murus. Secundo tantum descendet, ut vix videri possit. Tertio marinæ belluæ apparentes super mare, dabunt rugitus usque ad cœlum. Quarto ardebit mare. Quinto herbæ et arbores dabunt rorem sanguineum. Sexto ruent ædificia. Septimo petræ ad invicem collidentur. Octavo generalis fiet terræ motus. Nono æquabitur terra. Decimo exibunt homines de cavernis terræ, et incedent velut amentes, nec mutuo poterunt loqui. Undecimo surgent ossa mortuorum, et stabunt super sepulcra. Duodecimo cadent stellæ. Decimo tertio morientur viventes, ut cum mortuis resurgant. Decimo quarto ardebit eœlum et terra. Decimo quinto fiet novum cœlum, et terra nova, et resurgent omnes.

B

3. O homo, quis tibi erit animus, cum tremiscent angeli? Quid faciet virgula deserti, ubi movebitur cedrus paradisi? Omnia consurgent adversum te. Te judicabit Deus Trinitas auctoritate; te judicabit homo Christus judicii exsecutione; tę judicabunt angeli sententiæ approbatione; te judicabunt sancti, operatione; te judicabit conscientia, peccatorum re- C velatione; te judicabit diabolus, accusatione. Te judicabit gehenna damnatione, nisi in præsenti te judices.

4. Qui sedes super cherubim, etc. (IV Reg. xix). Cherubim dicitur, cœlicus ordo; dicitur et cheru bim, scientiæ plenitudo, et charitatis consummatio; super primum cherubim, id est supra ordinem angelicum sedet Deus per subjectionem, quia ordo ille ei subjectus est ad serviendum, et obediendum, ad

bim, id est supra plenitudinem scientiæ, per incomprehensibilitatem, quia omnis scientiæ plenitudo deficit ad ejus comprehensionem. Supra tertium cherubim sedet per charitatem eminentem, quia charitas Dei exsuperat omnem charitatem. Primus cherubim duas habet alas, naturæ subtilitatem, et ingenii perspicacitatem: his enim quasi duabus alis volat ad comprehendendum mysteria. Secundus cherubim duas habet alas, id est duo Testamenta, quibus velat divina mysteria; ad quod significandum, 142 cherubim in tabernaculo duabus alis velabat propitiatorium; quia sub duobus Testamentis, quasi sub cherubim alis, latet divinæ majestatis secretum.

Tertius cherubim, id est charitas, duabus insignitur alis, dilectione Dei, et proximi : altera ascendit ad diligendum Deum, altera descendit ad diligendum proximum. His duabus alis velat cherubim propitiatorium, quia tota divinæ miserationis propitiatio in mandato charitatis completur. Hi duo cherubim versis vultibus in propitiatorium se respiciunt, quia plenitudo scientia et charitatis perfectio, ad divinæ majestatis propitiationem tendunt, et in se vultus proprios reflectunt, quia nec scientia sine charitate perficitur, nec charitas sine scientia consummatur. Unde dicitur : Quantum diligis, tantum scis.

5. Excita potentiam tuam et veni (Psal. LXXIX). Id est mitte Filium tuum in carnem, id est veni in mundum, per Filii incarnationem. Tripliciter dicitur Filius dormire, tripliciter excitari. Dormiebat Filius ante incarnationem in sinu Patris, ubi somnus erat, quies æterna. A somno hujus quietis Pater Filium excitavit, quando in carnem misit, ut hominum profectibus invigilaret. Videbatur etiam dormire ante incarnationem, in cordibus hominum, per fidei teporem.

Dormisse etiam dicitur Filius Dei in morte. Ibi mors fuit dormitio; resurrectio, excitatio. In statu

etiam præsentis vitæ ubi Deus permittit malos in A quia temporalia unit petitio æternorum. Potest ta

temporalibus florerc, bonos efflorere, clamat fidelis populus ad Patrem dicens: 0 Pater, excita potentiam tuam et veni. Quasi dicat: Filius tuus modo videtur dormire, quando non reddit præmia justis, supplicia injustis; excita Filium tuum ad judicandum, et veni in Christo ad judicium.

6. Qui regis Israel, intende (Psal. LXXIX). Id est qui fideiem populum spiritualiter videntem Deum, regis ad conservandum in essentia, ad justificandum in gratia, ad glorificandum in gloria. Intende, id est Filium mitte.

Qui deducis velut ovem Joseph (ibid.), Joseph qui interpretatur, auctus, figuravit Christum; Joseph matri gaudium auxit nascendo; Ægyptus consulendo; fratribus, a fame liberando; Patri, se præ- B sentialiter exhibendo. Sic Christus auxit gaudium matri Virgini, generatione; Ecclesiæ, regeneratione; peccatoribus, dando consilia vitæ ; Patri, exhibendo signa victoriæ. Unde et ipse fuit quasi cœlestis Augustus. Quia sicut terrestris Augustus auxit rempublicam mundi, ita et Christus auxit rempublicam cœli.

Hunc ergo Joseph, id est Christum, deduxit Dominus Pater velut ovem, quia velut ovis Patri est oblatus ad occisionem sine murmure ductus. Ovis parvula balatum matris in grege agnoscit; Christus agnovit Patrem obedientia; matrem cura, quia eam Joanni commendavit; discipulos diligentia, quia pro ipsis oravit. Unde et Christus Agnus dicitur, ab agnosco, agnoscis. Atque hinc in missa sermo ei dirigitur sub nomine cœlestis Agni, ut sit sensus: Agnus Dei, qui agnovisti Patrem obedientia, miserere nobis; Agnus Dei, qui agnovisti tuos dili.. gentia, dona nobis pacem.

7. Dominus prope est (Philip. 1v): ut a malo liberet, ut in bono conservet, prope est unicuique. Satis de propinquo mors imminet; prope est Dominus homini, quia appropinquat dies judicii, et ideo, nihil solliciti sitis (ibid.).

C

Est sollicitudo necessitatis, et est sollicitudo curiositatis. Non prohibet Dominus sollicitudinem quæ est ad necessitatem, sed quæ est ad superfluitatem, ut sollicitudo terrenorum non præponátur sollicitudini æternorum. Conceditur sollicitudo na- D turæ, sed inhibetur sollicitudo luxus et avaritiæ. Unde in Evangelio dicitur: Nolite solliciti esse de crastino (Matth. vi), id est de futuro. Maxime his inhibetur sollicitudo, qui habent redeuntem pecuniam, quia redditus debet excludere 143 sollicitudinem nimiam; conceditur autem sollicitudo acquirendi victualia usque ad annum, sed non licet extendere usque ad anni terminum, quia in sequenti anno redeunt victualia providente natura.

Sequitur: Sed in omni oratione et exspectatione (Philip. Iv). Hic insinuatur, quod si æterna petantur, terrena adjiciantur. Unde dictum est: Primum quærite regnum Dei, etc. (Matth. vi.) Insinuatur quod ideo cessare debet nimia sollicitudo temporalium,

men fidelis licite petere terrena, non ut ibi finis constituatur, sed ut ad supremum finem, id est Deum, petitio dirigatur. Ut ideo terrena petantur, ne ad curam terrenorum mens humana sollicitudine distrahatur, sed libere Domino famuletur.

Qualiter autem petitiones nostræ apud Deum innotescant, id est miserationi divinæ placeant ostendit, cum ait: In oratione et exspectatione (Philip. IV). Duo debent informare petitionem,oratio et exspectatio, quia oratio sine perseverantia non proficit ad effectum. Notitia orationis, nihil aliud est quam approbatio orationis. Unde Dominus ad malos loquens, ait: Nescio vos (Matth. xxv), id est non approbo.

8. Aliquando bonum oramus, sed ad illud animum non dirigimus, sed ad aliud bonum. Ut, si quis petat a Deo, ut in bonis conservetur, tamen interim cogitet ut eleemosynam largiatur pauperi; hæc oratio bona est, sed quodammodo inordinata, quia vox aliquando discordat a mente, et hic intermiscet se peccatum veniale, quando fit ex negligentia, contra quod dicitur a Domino: Cum oras, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, etc. (Matth. vi). Quasi dicat: Cum eras voce, ad illud quod oras mentem dirige. Aliquando bonum voce oramus, et tamen ad aliud malum mentem dirigimus; et sic orare, est mortale peccatum. Unde dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. xv, Marc. vII). Aliquando aliquis orat malum, et animo malo; et illud est pessimum. Aliquando bonum. orat, et bene, et quod loquitur, habet in corde; et istud est optimum.

DE NATIVITATE DOMINI.

9. Propter Sion non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et Salvator ejus lampas accendatur (Isa. LXII).

Quasi dicat Isaias: Propter Sion, id est ut Ecclesia de Judæis Salvatoris adventum intelligat, et propter Hierusalem non quiescam, id est ut Ecclesia de gentibus sui Redemptoris adventum agnoscat, non lacebo a prædicatione Verbi Dei; non quiescam ab officio prædicationis, donec egrediatur ut splendor justus ejus, id est donec per meam prophetiam adventus Christi veniat in hominum notitiam. Christus antonomastice dicitur Ecclesiæ Justus, quia secundum divinam naturam, est ipsa justitia, et secundum humanam, refertus justitiæ plenitudine consummata, et ab ipso procedit totius Ecclesiæ justitia. Qui ut splendor dicitur egredi secundum utramque naturam; in divina natura egreditur a Patre velut splendor ab igne; nam, sicut splendor igni est coævus, sic Filius Patri coæternus; et sicut per splendorem de igue habetur notitia, sic per Filium de Patre operatur scientia. Sicut splendor procedit ab igne sine ignis aliqua permutatione; sic Filius procedit a Patre, sine Patris aliqua per

mutatione. Egressus est etiam secundum humanam A processit. De hoc diademate dicitur ad filias Sion,

naturam, ut splendor in uterum Virginis, quia sicut splendor a sole procedens vitream fenestram intrat, illuminat, nec aliquo modo frangit vel violat; sic splendor cœlestis solis intravit in uterum Virginis, et eam Spiritus sancti gratia illuminavit, nec sigillum virginitatis aliquo modo fregit, vel violavit. Egreditur etiam a Patre velut splendor in mentem humanæ animæ, quando ab ea tenebras vitiorum eliminat, et eam splendore 144 gratiæ cœlestis illuminat. Sequitur: Et Salvator ejus ut lampas accendatur. Lampas figurat humanam naturam. Lampas ex se non emittit lumen, ita humana natura ex se non habet gratiæ splendorem. Ex concursu tamen olei et flammæ, lampas perfunditur luce. Ante adventum Christi, humana natura erat lampas sine lumine. Sed lampas ista est accensa, quando humanitas a Christo est assumpta, et tunc lampadi, id est humanæ naturæ infusum est oleum divinæ gratiæ, et sic in ea splenduit flamma divinæ naturæ. Salvator igitur ut lampas accensus est, quando humanam naturam in se oleo divinæ naturæ perfudit, et flamma Divinitatis accensa est, et sic in nocte hujus mundi præbuit lumen mentibus. Et videbunt gentes justum tuum, etc. (Isa. LXII.) Quidam visu materiali in carne, quidam visu mentali in Deitate. Et cuncti reges inclytum tuum; reges, inquam, illi qui terram judicant, id est in se terrenitatem damnant. Inclytum tuum, Christus inclytus dicitur, id est valde gloriosus. Et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit (ibid.). Per adventum Christi nomen Ecclesiæ mutatum est, quia quæ prius sterilis dicebatur, nec mater plurium nuncupabatur; et quæ prius dicebatur non misericordiam consecuta, jam dicitur misericordiam consecuta. Quod significatum est per mutationem nominis Saræ, quæ prius dicebatur Sarai, postea dicta est Sara (Gen. xvII).

id est ad fideles animas: Egredimini, filiæ Sion, mente, et videte, fide et devotione, regem Salomonem, il est Ecclesiasten pacificum, scilicet Christum, in diademate, id est in humana natura, qua coronavit eum mater sua, id est virgo Maria; in die desponsationis ejus et in die lætitiæ cordis illius (Cant..111). Quia qua die thalamum virginalis uteri intravit, sibi virginem desponsavit, et eam spirituali mentis lætitia insignivit. Secundum diadema Christi, est ordinata series fidelium, de qua dicitur: Ut castrorum acies ordinata (Cant. vi). In corona, quædam ex legitimo ordine disponuntur, corona lapidibus insignitur, corona cedit in gentis honorem. Sic in conventu fidelium, sancti legitimo ordine dispoB nuntur: conventus etiam fidelium sanctis, velut lapidibus pretiosis insignitur, et in Christi honorem cedit, quia quodammodo vita fidelium Christum insignit. Hoc diadema principio caret et fine, quia a se excludit principium miseria, id est culpam, et finem, id est gehennam. De hac corona dicitur : Posuisti, Domine, super caput ejus coronam de lapide pretioso (Psal. xx). Et hoc dicitur de Ecclesia. Et, eris corona gloriæ in manu Dei tui. Hoc diademate coronavit eum mater sua, id est Ecclesia. Tertia corona ex spinis fuit, qua coronavit eum muter sua, id est Judæa; de qua dicitur: Et plectentes imposuerunt ei spineam coronam (Joan. xix). Quarta corona est gloriæ et immortalitatis, de qua dictum est: Gloria et honore coronasti eum, Domine (Psal. vIII). C 145 DE NATIVITATE DOMINI ITERUM.

Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui (Isa. LX11). De multiplici diademate legimus. Diadema Christi dicitur humana ejus natura. Diadema caret principio et fine, quia circularis est formæ. Unde diadema dicitur, quasi duo demens, principium et finem. Diadema caput obumbrat, regnum significat. Diademati aurum D materiam præstat. Cum autem concupiscentia sit principium nostræ humanæ naturæ; finis, mors sine reditu; humana Christi natura hoc principio, et hoc fine caruit, quia non eum concupiscentia concepit, sed charitas genuit; et licet ab humana Christi natura ad tempus, vita recesserit, tamen maturius ad ipsam redit. Hæc corona caput Christi coronavit; quia sol deitatis latuit sub umbra humanitatis.

Hoc signum regni fuit, quia in hoc quod hominem in excellentiori genere humanitatis assumpsit, in qua plenitudo gratiarum fuit, quod hominum rex futurus esset significavit. Hæc corona ex auri materia fuit, quia ex puriori statu humanæ naturæ PATROL. CCX.

10. Populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. 1x). Ante adventum Christi, Judæus ambulabat in tenebris ignorantiæ; gentilis, culpæ; fidelis, post mortem in tenebris pœnæ. Judæus ambulabat in incerto, gentilis in lubrico, fidelis post mortem sedebat in obscuro. Sed popu lus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, id est Christum, qui est lux vera, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1). Hanc lucem vidit Judæus in carne, gentilis in fide, fidelis post mortem, in felici exspectatione. Hæc lux venit in mundum, ut gentilis crederet, ut fidelem a morte liberaret. Unde hujus lucis ortum, modicam lucem videbat Judæus, intelligentia legis; modicam videbat gentilis, investigatione rationis; modicam lucem videbat fidelis post mortem in sinu quietis; modicam lucem videbat Judæus in legis signaculo; gentilis in creaturæ speculo, fidelis post mortem in refrigerio.

Sed sedentibus in regione umbræ mortis, lux orla est eis (Isa. 1x). Triplex est mors, triplex umbra, triplex regio. Mors corporalis, sive naturalis, separatio est corporis et animæ; secunda mors, mors animæ, id est separatio ejus a Deo; tertia, gehennæ. Primæ mortis umbra est infirmitas, quia sicut in umbra apparet rei imago, sic infirmitas naturalis mortis est similitudo. Umbra secundæ mortis, peccatum est, quia in mortali peccato anima a Deo

8

separatur; et sicut ab imagine venitur ad rem, ab A a sanctificandi impotentia; crucem ab ignominia; sepulcrum a corruptione cadaveris; carnem a vinculo mortis; non ut indigeret, sed ut indigentiam nostram tolleret.

umbra venitur ad veritatem; sic per peccatum venitur ad mortem. Ille autem tenebræ in quibus erant fideles post mortem, existentes in sinu Abrahæ, erant quasi umbræ mortis æternæ; quia per illas tenebras in quibus erant ibi, significantur illæ in quas demergentur damnati. Regio umbræ primæ mortis, mundus est; regio umbræ secundæ mortis, malorum conventus; regio umbræ tertiæ mortis, Abrahæ sinus. Tam Judæis ergo quam gentibus per torporem vitiorum jacentibus in regione umbræ prinæ mortis, id est in mundo viventibus; et in regione umbræ secundæ mortis, id est in conventu malorum torpentibus, lux orta est, id est Christus per incarnationem, ut utrosque illuminaret ad intelligendum, utrosque irradiaret ad credendum. Habitantibus in regione umbræ mortis, id est sanctis in sinu Abrahæ requiescentibus, Sol justitiæ est ortus, ut et eos a tenebris inferni liberaret, et eos luce æterna perfunderet. Nec mirum: Parvulus enim natus est nobis, et Filius datus est nobis (Isa. IX). Parvulus ætate, maximus majestate. Nobis apparet in mundo, ut ei compareamus in cœlo.

B

12. Non vacat a mysterio quod puer Christus circumcisus est. Per hoc enim significatur quod nos pueri, non ætate, sed puritate, debemus nos circumcidere a puerilitate; vel, quod a prima ætate, nos a vitiis debemus circumcidere.

13. Quidam prophetæ fuerunt verbo, quidam facto; ut verbo angelus qui ait: Et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. 1). Facto, ut Joseph, quia per hoc quod factus est salvator Ægypti a fame salvando, significavit Christum futurum Salvatorem mundi, a spirituali inedia liberando.

14. Tres reges munera offerentes significant tres animæ potentiales vires, que eleganter dicuntur reges, quia animam regunt, hæ sunt; ratio, intellectus et intelligentia. Hæ ab oriente peregrinantur, quia a cœlesti oriente, id est a Deo, in animæ dotes transmigrant. Per myrrham, quæ cadaveribus mortuorum opponitur, historia figuratur, quia ipsa circa res caducas et transitorias vertitur. Hanc offert ratio, quia circa historialia ejus versatur cor.sideratio. Per thus, figuratur tropologia, sive moralitas, hæc offert suavitatis odorem; hanc offert intellectus, quia circa formas ejus versatur intuitus.

Et ideo principatus super humerum ejus (ibid.). Crux quam Christus gessit in humeris, eleganter dicitur principatus, quia per ipsam triumphavit de diabolo, ne manus suæ potentiæ ad nos extende ret; triumphavit de mundo, ne per amorem ad nos accederet; de peccato, ne regnaret in nobis; de morte, ne permaneret; de veteri homine, ne insurgeret. Et vocabitur nomen ejus, admirabilis (ibid.). O quam elegans nominis impositio! Christus admirabilis in natura, quæ caret initio in genitura, quia genitus ab æterno; in matris conceptione, in nativitate, in morte, in resurrectione. Admirabilis etiam in consilio reperitur, unde et consiliarius (ibid.) dicitur; alto enim Dei consilio ordinavit, ut sicut per hominem intravit culpa, ita per hominem rediret gratia; et sicut in ligno præcessit transgressio, ita et in ligno celebraretur redemptio; et sicut passio Christi fuit Judæis odor mortis in mortem, ita gentibus esset odor vitæ in vitam (II Cor. 11), multiplex etiam attulit salutis consilium; scripsit enim hominibus legem naturalem in corde, legem Mosaicam in codice, legem Evangelii, id est 146 D tuam (Psal. 1x). Facies dicitur cognitio manifesta, legem patientiæ, in carne. Et quia tam admirabilis et tantus consiliarius, ergo Deus. Hic duæ Christi naturæ exprimuntur; humana, cum dicitur: Parvulus natus est nobis, divina vero, cum additur : Deus. Et quis Deus? Pater futuri sæculi.

Per aurum significatur anagoge, id est cœlestium consideratio, quia sicut aurum inter metalla prærogativam retinet; sic anagoge inter intelligentias moC narchiam retinet. Unde anagoge quasi sursum ductio. Hanc offert superior animæ potentia, id est intelligentia, quæ sola contemplatur divina,

11. Per hoc quod Christus octava die circumcisus est in carne, figuratum est quod octava die resurrectionis circumcidendum esset a carnis passibilitate; et corpus suum, id est fidelis populus octava ætate, a corporis et animæ pœnalitate. Nec solum in Christo fuit perfecta et plena circumcisio, il est circumcisio circumcisa, sed et circumcisio circumcidens. Circumcidit enim conceptionem mairis a culpa; partum a pœna; aquas per baptismum

15. Ecce mitto angelum meum, qui præparabit viam ante faciem tuam (Malach. 11; Matth. x1). Filius Dei dicitur splendor et forma substantiæ Patris (Hebr. 1), et ideo facies dicitur, quia sicut in facie hominis voluntas perpenditur; sic per Filium, Patris voluntas dignoscitur. Est autem multiplex Patris facies; facies, proles ejus unica ; unde dicitur : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam. Facies dicitur misericordia, unde dicitur: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. LXVII). Facies est præsentia, unde dicitur: Infirmabuntur et peribunt ante faciem

unde dicitur Videbimus Deum facie ad faciem, sicuti est (I Cor. xm).

16. Quadruplex est templum Dei. In quolibet est oblatus Filius Deo Patri. Templum Dei humana natura, de qua dicitur: Solvite templum hoc, et post triduum, etc. (Joan. 11). Templum Dei etiam dicitur, templum materiale, de quo dicitur: Et venit in Spiritu in templum (Luc. 1). Templum etiam dicitur præsens Ecclesia, unde : Templum Dei sanctum est, quod estis vos (1 Cor. 1). Templum dicitur vita æterna; unde Adorabo ad templum sanctum tuum, in timore tuo (Psal. v). Ad primum templum venit Christus per incarnationem; ad secundum, secun-¿ dum legis consuetudinem; ad tertium, per humanı

« PoprzedniaDalej »