Obrazy na stronie
PDF
ePub

futurus dicatur, aut mendax Deus, aut injustus as- A æternitatem ipso conditionis munere percepisse; quæ

seritur. Mendax est enim si non baptizatum introducit in regnum, cum firmissimam præfixerit Salvator ipse sententiam, dicens: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. in, 5). Injustus est autem si cum carne miserit animam in ignem æternum, quæ cum carne non habet commune peccatum. Sed manifestum est omnem qui non fuerit aut in nomine Christi sanctificato latife, aut pro Christi nomine et ejus Ecclesia proprio sanguine baptizatus, ignis æterni combustione damnandum. Qua ergo justitia divini judicii anima cum sua carne in ignem æternum mittetur, si peccati originalis crimine non tenetur?

C

[ocr errors]

30. An forte hanc absurditatem quisquam tentabit arripere, ut animam seorsum dicat pro sua munditia B (forte deest felicem, vel quid simile) in æternum futuram, carnem vero asserat in æterno igne, originaJis merito iniquitatis arsuram? Sed veritas catholicae fidei, quæ in cunctis hominibus resurrectionem carnis futuram certissime credit et prædicat, destruit hujus adinventionis ineptissimam falsitatem. Caro enim si animam non recipiet, non resurget; et si non resurget, utique nec vivet. Quæ ergo sine anima non potest vivere, quomodo exanimis poterit illius ignis cruciamenta sentire? Necesse est itaque ut carnem negent resurrecturam, qui volunt animam non baptizati parvuli propter munditiam collocare in regno. Quod etiam ipsi vident quemadmodum dicatur non solum tam absurde quam impie. Magna quippe impietatis est, aut resurrecturam negare mortuam hominis carnem ; aut animam dicere absque carne in qua vixit, vel ærumnæ, vel felicitatis, post judicium fore participem. Cum Salvator noster futuram resurrectionem carnis ostendens dixerit : Quia veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audien! vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29). Necesse est autem ut, resurgente corpore, pro operibus suis sit retributio animæ carAisque communis: quia cum caro resurrexerit, nec corpus sine anima, nec anima sine corpore remanebit. Erit igitur communiter animæ et carni æterna vel exsultatio, vel afflictio, quando indissolubilis 496 manebit æterna carnis animæque connexio ; quæ tamen non debent habere commune supplicium, D si non habent commune peccatum : quia non convenit justitiæ Dei ut anima quæ novo corpori datur, nec cum ipso corpore propagatur, cum quo communem non habet propaginem, reatum propagationis compellatur habere communem.

[ocr errors][merged small][merged small]

necesse est ut corpus in quo hic quantulocunque tempore vixerit, in resurrectione recipiat. Quis ergo dicat animata semina profiuxisse, sive illa quæ non concipiuntur, sive quæ nocturna illusione funduntur? Quod omnis sapiens videt quam sit absurdum, et a ratione omnimodis alienum.

32. Dum ergo his atque hujusmodi propositionibus partes se invicem vincunt, victrices esse non possunt: quia unaquæque earum sic victrix efficitur de alieno, ut vincatur de suo; et cum alienam propositionem destruxit, ipsa non valet astruere quod proponit. Quanto ergo melius ab hujus quæstionis certamine temperamus, in qua nos inaniter laborare cognoscimus præsertim quia quod a sanctis viris majoribus nostris videmus minime definitum, oportet nos tanto cautius atque temperantius quærere, quanto ad ejus finem illos præclaros viros cernimus minime pervenisse. Sit ergo nobis sine dubitatione compertum, quod catholica fides et credit et prædicat: animam scilicet humanam spiritum rationalem esse, non corpus; nec esse Dei partem, sed Dei creaturam; nec. pro quibuslibet peccatis ante corpus gestis tanquam in carcerem missam in corpus, sed ex opere atque ordinatione Dei insertam esse corpori, ex qua corpus et vivat et sentiat: quam non dubitemus cum carne in qua nascitur originale peccatum trahere, et ob hoc beneficio sancti baptismatis indigere.

CAP. XXI.-33. His enim omissis, quas supra posuimus, catholicæ fidei veris manifestisque sententiis, in diversos errores multi miserabiliter inciderunt. Tertullianus quippe animam non spiritum esse dicens, sed corpus, vehementer erravit, eo usque desipiens, ut etiam summum et verum Deum corpus esse diceret cum non solum de Deo rerum omnium creatore legamus, quia Deus spiritus est (Joan. iv, 24), verum etiam de angelis quos Deus creavit, dicatur in psalmo: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. cm, 4). Animam quoque humanam spiritum rationalem esse nemo sapiens dubitet: de quo spiritu Apostolus dicit: Quis enim scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. 11, 11)? Ideo et sanctus evangelista rationalem animam, quam Christus cum carne suscepit, non corpus, sed spiritum esse docuit. Nam ipse Salvator dixerat: 497 Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. x, 18) : quam sine dubio tunc posuit, cum evangelista dicit, quia inclinato capite emisit spiritum (Joan. xix, 30). Anima vero humana in eo rationalis ostenditur, in quo ad imaginem et similitudinem Dei facta narratur. Unde divinitus homines admonentur ne fiant sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxx1, 9).

34. Animam vero partem Dei esse, id est unius cum Deo esse naturæ, cæca Manichæorum sentit impietas quæ Dei substantiam non solum in corporibus hominum, pecorum, avium, atque piscium, verum etiam in lignis et herbis, in arboribus et oleribus æstimant colligatam. Ignorant enim miseri, nec attendunt non hoc esse creaturam quod est Creator;

progeniem originaliter vindicavit. Quæ propago indiget sanguine illius mediatoris redimi, qui verus in forma Dei permanens Deus, ita semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ut nec originalis, nec actualis maculam posset habere peccati.

cum Deus sit immutabilis, anima vero mutabilis: A hunc mundum intravit, et in ipso auctore totam sibi quæ modo scit, modo nescit; modo deficit, modo proficit; modo sapit, modo desipit; modo reminiscitur, modo obliviscitur; modo odit quod modo dilexerat, modo diligit quod modo oderat; modo incidit in seductionis laqueum, modo etiam non seducta præbet tamen errori consensum. Quod beatus Apostolus in Adam et ejus muliere certissime ostendit, dicens: Adam enim non est seductus, mulier autem seducta in prævaricatione fuit (1 Tim. 11, 14). Mulier ergo seducta peccavit, cui vir non seductus voluntaria pravitate consensit. Impium est itaque credere animam partem esse Dei: quæ ex eo quod aliquando in dete rius commutatur, non pars divinæ naturæ, sed quædam pars divinorum operum invenitur. Ex illis quippe operibus est quæ fecit Deus, singula quidem B liberatum, et ad hoc insit ei vera libertas, ut ei nulla bona, simul autem omnia bona valde.

CAP. XXII. 35. Illud quoque fidei est omnino contrarium, animam antequam fuisset in corpore, in quibuslibet locis cœlestibus aut terrenis aliquid deliquisse, et merito cujusquam peccati in corpus meruisse detrudi; quod sensisse dicitur Origenes. Cui omnino apostolus Paulus obsistit, dicens nondum natos nihil egisse boni vel mali (Rom. ix, 11). Actus quippe nascentium nulli sunt proprii, cum tamen antiquo primi hominis peccato nascamur obstricti. Per unum enim hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): unde naturaliter filii iræ facti sunt, servique peccati; servientes autem peccato, liberi facti sunt C justitiæ ut pote qui in iniquitatibus concepti sunt, et quos in delictis matres suæ in utero aluerunt (Psal. L, 7).

CAP. XXIII. 37. In ipso itaque nobis reddita est vera libertas, cui nulla potuit inesse vel originalis vel actualis iniquitas. Inde est quod ipse dicit: Ecce venit princeps mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Ipse justus et justificans, liber et liberans qui utique justificando liberat, et liberando justificat. Liberat autem homines de potestate diaboli, liberat arbitrium hominis a servitute peccati; ut sit arbitrium hominis vere liberum, quia salubriter

dominetur iniquitas. Hanc se libertatem daturum esse per gratiam, ipse liberator noster hoc sermone testatur: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et paulo post : Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. vIII, 34, 36). Filius ergo ab illa peccati servitute liberat, ut arbitrium liberum Christi gratia liberatum, justitiæ laudabiliter serviat, quod peccato nequiter serviebat. Ita fit ut non per arbitrium hominis, sed per gratiam liberatoris non regnet peccatum in mortali corpore (Rom. vi, 12), dum justificamur ex fide; et per adjutorium gratiæ Deus in nobis operatur et velle et perficere, pro bona voluntate; ipse nobis bonam voluntatem donans, ipse facultatem boni operis subministrans, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jac. 1, 17); sine quo nihil facere possumus, et in quo omnia possumus, in quantum ab eo gratiam virtutis accepimus. Quod utique recta confidentia beatus præsumit Apostolus, dicens: Omnia possum in eo qui me confortat (Philip. iv, 13). Et iterum: In quo laboro certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute (Coloss. 1, 29).

36. Ex hac originalis obligatione peccati amissa est illa bona libertas arbitrii, quando mala libertatis vitio cœpit homo peccato voluntarie famulari. Ideo est omnibus hominibus in omnibus ætatibus constitutis, id est ab ipsa nativitate de ventre matris usque ad finem decrepita senectutis, necessarius sanguis Christi, qui in remissionem fusus est peccatorum, et solus potest delere omne peccatum. Unus est enim mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (11 Tim. 11, 5); in cujus morte quisquis non fuerit ei in baptismate consepultus, nec potiri regno, nec ignis æterni poterit carere supplicio. Veritas D nativitatis vitio carnales, secundæ nativitatis bene

quippe ait quia si quis non fuerit renatus ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. m, 5). Quapropter de 498 omnibus hominibus, pusillis et magnis, infantibus, pueris, adolescentibus, juvenibus, senibus accipiendum est quod ille doctor gentium in fide et veritate veraciter dicit: Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, quæ est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ, propter remissionem præcedentium delictorum (Rom. in, 22 et seq.). Præcedens autem delictum cum in infantibus quæritur, illud sine dubio primum primi hominis invenitur, quod per primum hominem in

CAP. XXIV. - 38. Hæc omnia fideliter atque indubitanter tenentes, sine periculo sumus, etiamsi quemadmodum dentur animæ corporibus nesciamus. Sufficit autem scire nos prima nativitate pollutos, secunda nativitate mundatos; prima nativitate captivos, secunda nativitate liberos; prima nativitale terrenos, secunda nativitate cœlestes; primæ

ficio spiritales; prima nativitate filios irx, secunda nativitate filios gratiæ; prima nativitate filios sæculi, secunda nativitate filios Dei. Proinde etsi scire non possumus quemadmodum anima detur corporibus, illud recte credendo et bene vivendo, illud instantissime satagamus, ut in regno 499 Dei et anima nostra lætetur et corpus. Illud ergo si scire non possumus, patienter ignoremus: regnum autem Dei ardenter atque instanter quæramus, ubi procul dubio etiam hoc Deus nobis revelabit, quod non hic nobis inaniter occultatur, nisi quia in hac vita forsitan non competit ut sciatur.

39. Quod si quisquam divinitus illuminatus, aut indiciis certissimæ rationis, aut testimoniis sanctæ

auctoritatis valuerit vel agnoscere, vel docere, ani- A quisque perdiderat vitio hominis peccatoris, recipiat

mas humanas aut novas singulis corporibus dari, aut cum ipsis corporibus propagari, illud interim asserat quod habet fides ecclesiastica manifestum, omnes scilicet homines ex ipso conceptu trahere originale peccatum, quod sit in singulis nascentibus unius mediatoris sanguine remittendum, ut impietatis nexus, qui prima nativitate contrahitur, secunda nativitate solvatur, et per Filium Dei, qui factus est ex muliere, factus sub lege (Gal. iv, 4, 5), ut adoptionem filiorum reciperemus, ipsius adoptionis gratiam, quam unus

beneficio Redemptoris. Hoc indubitanter asserens, quidquid deinceps secundum veritatem poterit de animarum origine demonstrare, recte faciet non tacere. Tunc autem quæstio de anima recte tractatur, si non dubitatur de originali peccato humani generis, et de beneficio sancti baptismatis, quod captivis donatum est per gratiam Salvatoris, qui dignatus est et totam sine peccato naturam nostri generis accipere, et omnem culpam nostri criminis abolere.

S. FULGENTII

a

DE FIDE, SEU DE REGULA VERÆ FIDEI,

AD PETRUM, LIBER UNUS.

500-PROLOGUS. 1. Epistolam, fili Petre, tuæ B caritatis accepi, in qua te significasti velle Hierosolymam pergere, et poposcisti te litteris nostris instrui quam debeas in illis partibus veræ fidei regulam tenere b, ut nullus tibi possit sensus hæreticæ subrepere falsitatis . Gaudeo quidem quod pro fide vera sine ullo perfidia vitio custodienda sollicitudinem geris, sine qua nulla potest prodesse, imo nec esse, conversio. Apostolica quippe dicit auctoritas quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. x1, 6). Fides est namque bonorum omnium fundamentum d. Fides est humanæ salutis initium e. Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pertinere : quia sine ipsa nec in hoc sæculo quisquam 501 justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit æternam; et si quis hic non ambulaverit per C fidem, non perveniet ad speciem. Sine fide omnis labor hominis vacuus est. Tale quippe est, ut sine vera fide quisque velit Deo per contemptum sæculi placere; quale si quisquam (al. quispiam) tendens ad patriam, in qua se scit beate esse victurum, relinquat itineris rectitudinem, et improvidus sectetur errorem, quo non ad beatam civitatem perveniat, sed in præcipitium cadat; ubi non gaudium pervenienti detur, sed cadenti interitus inferatur.

a Antehac excusi codices hunc titulum præferunt, De Fide, ad Petrum Diaconum. Nos vero addendum duximus et hunc, seu, De Regula veræ fidei: tum quia sic appellatur liber iste hic sub initium, et in epistola Ferrandi ad S. Fulgentium, supra 11, tum etiam quia sic legitur in antiquissimo codice ms. Corbeiensi. Expungendum quoque nomen diaconi credidimus. Primo quia ex ipso totius libri contextu facile conjicitur diversum plane esse Petrum hunc a diacono cui inscribitur liber de Incarnatione, seu epistola supra 16. Cum bene multa ibi pertractentur que eidem hic non fuissent repetenda. Deinde quia nec fratrem, nec condiaconum vocat, quo tamen nomine compellare solet presbyteros aut diaconos, ut patet ex epistolis supra 5, 12, 14 et 17. Denique, quid si hinc quoque argumentum aliquod ducere non pigeat, quod, infra, capite 45 (auctoris licet, ut ibi dicetur, a Fulgentio diversi) habetur: In militia sæculi exhibe regi terreno fidele servitium; quia hoc diligit Deus, hoc mandat Apostolus,

D

2. Verumtamen ut de fide sufficiens sermo promatur, nec temporis suffragatur spatium, quia celeriter nostrum cupis habere responsum, et tam magnum est hujus disputationis opus, ut magnis vix possit impleri sermonibus. Neque enim poposcisti sic te debere de fide instrui, ut unam quamlibet hæresim designares i, contra quam specialiter nostræ disputationis vigilaret intentio sed cum indefinite definitionem fidei petis, eamque cupis etiam sub brevitate concludi, vides procul dubio quam sit nobis impossibile ut rem tantam in brevi plene comprehendamus, cui sufficientes esse non possumus, etiamsi tantum spatium temporis et tale nobis esset ingenium, ut multa volumina de hoc quod a nobis expetis facere valeremus (al. valeamus). Sed quia Deus prope est omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV, 18), qui verbum consummans et brevians fecit super terram (Rom. ix, 28), spero quia, sicut tibi dedit hujus fidei sanctam sollicitudinem, sic etiam mihi, ut tuo tam bono tamque laudabili serviam desiderio, sufficientem tribuet facultatem: ut etsi non potuero (al. potero) cuncta dicere, ex quibus omnis error hæreticus possit agnosci, et agnitus vel convinci valeat vel vitari, tamen in nomine atque adjutorio sanctæ Trinitatis, quæ unus solus verus et bonus est

b Ms. Vaticanus unus, in illis partibus fidem tenere. Cæteri omnes mss. et editi, veræ fidei regulam.

Ms. Vat. unus, ut nullus te possit sensus hæreticæ subrepere pravitatis. Alii duo, subripere falsitatis.

d Ms. Corb. vetustissimus et optimæ notæ habet : Fides namque divinitus inspirata, ipsa est quæ bonorum omnium fundamentum est. Cæteri habent ut legi

tur in textu.

e Vatic. duo, et totius humanæ salutis judicium atque initium.

Edd., Sine hac fide. Abest fide a mss. Corb et Vat. quatuor.

Editi, pervenire. Mss. quinque, pertinere. Vatic. duo, Tule quippe est sine vera fide quemquam velle Deo, etc. Vatic. alter, si sine verà fide quisque velit.

Sic ms. Vatic. unus. Mss. alii et edd., ut a magnis vix possit impleri.

1 Vat. unus, sic te de fide instrui, ut designa

rem.

...

Deus, ea dicam in quibus saltem magna ex parte rationem catholicæ fidei constet sine aliqua erroris caligine contineri. Quibus retentis, poteris etiam illa deprehendere atque fugere, quæ etsi in hoc opere non videntur speciali disputatione convinci, tamen ex iis quæ hic generaliter atque absolute ponentur, appareat (al. apparent) illa quæ infideles homines a auribus volunt (al. solent) insusurrare fidelium, non regula divinæ veritatis tradita, sed nequitia humani erroris inventa.

A etiam quod Trinitas est, naturaliter verum est, propterea ipse verus Deus in personis Trinitas est, et in una natura unus est e. Per hanc unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, et totus Filins in Patre et Spiritu sancto est, totusque Spiritus sanctus in Patre et Filio est. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est (1 Sent., dist. 19, cap. Et inde): quia nemo alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. Quia nec Filio nec Spiritu sancto, quantum ad naturæ divinæ unitatem pertinet, aut anterior, aut major Pater est (Ibidem, cap. Nunc postquam); nec Filii æternitas atque immensitas, velut anterior aut major, Spiritus sancti æternitatem immensitatemque aut præcedere aut excedere naturaliter potest. Sicut ergo

ritus sanctus posterior aut minor est Filio. Æternum quippe et sine initio est, quod Filius de Patris natura natus exstitit ; et æternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus 503 æternitas, una immensitas, una naturaliter trium est divinitas personarum.

CAPUT I. 3. Quocunque igitur loco fueris constitutus, quia, secundum regulam nostri Salvatoris imperio promulgatam, nosti te in uno Patris bet Filii et Spiritus sancti nomine baptizatum, principaliter atque indubitanter toto corde retine, Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, id est B nec Filius posterior aut minor est Patre, ita nec Spisanctam atque ineffabilem Trinitatem unum esse naturaliter Deum, de quo in Deuteronomio dicitur : Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus (al. Dominus) unus est (Deut. vI, 4). Et, Dominum 502 Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid., 13). Verumtamen quia istum unum Deum, qui solus est verus naturaliter Deus, non Patrem solum, neque Filium solum, neque solum Spiritum sanctum, sed simul Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse diximus, cavendum est ne sicut Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse, quantum ad naturalem attinet unitatem, veraciter dicimus, sic eum qui Pater est, eur.dem vel Filium, vel Spiritum sanctum; aut eum qui Filius est, sive Patrem, sive Spiritum sanctum; aut eum qui Spiritus sanctus proprie in confessione C hujus Trinitatis dicitur vel Patrem vel Filium per'sonaliter dicere sive credere, quod omnino nefas est, audeamus.

4. Fides enim quam sancti patriarchæ atque prophetæ ante incarnationem Filii Dei divinitus acceperunt, quam etiam sancti apostoli ab ipso Domino in carne posito audierunt, et, Spiritus sancti magisterio instructi, non solum sermone prædicaverunt, verum etiam ad instructionem saluberrimam posterorum scriptis suis inditam reliquerunt, unum Deum prædicat Trinitatem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed Trinitas vera non esset, si una eademque persona diceretur Pater et Filius et Spiritus sanctus. Si enim sicut est Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia, sic esset una persona, D nihil omnino esset in quo veraciter Trinitas diceretur. Rursus Trinitas quidem vera esset d, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater et Filius et Spiritus sanctus personarum sunt ab invicem proprietate distincti, sic fuissent naturarum quoque diversitate discreti. Sed quia in illo uno vero Deo Trinitate, non solum quod unus Deus est, sed

Ms. unus addit et increduli.

b Mss. duo, in nomine Patris, etc.

c Ms. Corb., veritatem.

d Mss. duo aliter hæc habent, Rursus, rinitas vera non esset, si unus Deus Trinitas ipsa non esset; sed quemadmodum, etc. Unus ex his, ut quemadmodum, etc.

5. Teneamus igitur Patrem et Filium et Spiritun sanctum unum esse naturaliter Deum; neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, neque Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est (1 Sent., dist. 2, cap. Omnes autem catholici). Una enim est Patris et Filii et Spiritus sancti essentia, quam Græci ovσius vocant, in qua non est aliud Pater, et aliud Filius, et aliud Spiritus sanctus, quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Fuciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. 1, 26). Cum enim singulari numero dicit imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cujus imaginem homo fieret. Cum vero dicit pluraliter, nostram, ostendit eumdem Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim in illa una natura ↳ Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imaginem meam; nec dixisset faciamus, sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendæ vel credende substantiæ, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imagines nostras una enim imago trium naturarum inæqualium esse non posset. Sed dum ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur, una sanctæ Trinitatis essentialiter divinitas intimatur. Deinde (al. Denique) et paulo post pro eo quod Deus superius dixerat: Faciamus hominem ad

Ms. Corb., Trinitas est, in natura unus est.
Ms. Vatic. unus, Haud enim major est Pater, nec
Filio, nec Spiritu sancto, quantum ad naturæ divinæ
unitatem pertinet, aut anterior.

Mss. sex, et Magister 1 Sent. dist. 19, exstitit.
Editi, et Angl. ms., existit.

Ms. Corb., in illa una essentia.

diligit genitorem, diligit et eum qui natus est ex eo (I Joan. v, 1); nec ipse Filius dixisset: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. v, 17). Ipse enim qui Filius dicitur, si idem esset et Pater, non veraciter Dei Filius diceretur, quia non de Deo, sed de sola virgine nasceretur. Ad extremum vero nec ipse Pater de cœlo testaretur, et suum corporali voce filium demonstraret, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene` complacui h (Matth. m, 17). Apostolus quoque Paulus non dixisset de Deo Patre: Qui proprio Filio suo non pepercit i, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. vii, 32).

8. Sed quoniam ista omnia et divinitus ad nostram doctrinam dicta sunt, et quia divina dicta sunt i,

prædicat, et secundum divinitatem de Patre natum esse solum Filium æternum cum Patre, immortalem, impassibilem, atque incommutabilem Deum; et secundum carnem non Patrem, sed unigenitum ejus Filium, salva æternitate sua, temporaliter natum, salva impassibilitate sua passum, salva immortalitate sua mortuum, salva incommutabilitate sua, qua (al. quia) Deus verus et vita æterna est, veraciter suscitatum. Qui totum habet commune cum Patre quod æternus naturaliter sine initio habuit, et nihil habet commune cum Patre eorum quæ in suam personam temporaliter atque humiliter ille æternus atque excelsus accepit 1.

imaginem et similitudinem nostram, sic hominem fa- A ipsum (Ibid., 17). Nec beatus dixisset Joannes : Qui ctum Scriptura narravit, ut diceret: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei fecit eum (Genes. 1, 27). 6. Hanc Trinitatem personarum atque unitatem naturæ propheta Isaias revelatam esse sibi non tacuit, cum se dicit Seraphin vidisse clamantia : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isa. vi, 3). Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio Sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero quod dicitur semel Dominus Deus sabaoth, divinæ naturæ cognoscimus unitatem. In illa igitur sancta Trinitate, quæ ideo a nobis repetitur b, ut vestro cordi tenacius infigatur, unus est Pater &, qui solus essentialiter de seipso unum Filium genuit; et unus Filius, qui de uno Patre solus est essentialiter natus (al. genitus); et unus Spiritus sanctus, qui solus essentialiter de B utique vera sunt, verum est quod fides catholica Patre Filioque procedit. Hoc autem totum una persona non posset, id est et gignere se, et nasci de se, et procedere de se. Quia igitur aliud est genuisse quam natum esse, aliudque est procedere (al. processisse) quam genuisse vel natum esse, manifestum est quoniam alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Trinitas itaque ad personas Patris et Filii et Spiritus sancti refertur, unitas ad naturam. CAP. II. Humanitas Christi. 7. Sicut ergo, secundum illam divinitatem qua unum sunt Pater 504 et Filius et Spiritus sanctus, neque Patrem natum credimus, neque Spiritum sanctum, sed solum Filium sic etiam secundum carnem solum Filium natum catholica fides et credit et prædicat. Neque enim in illa Trinitate proprium esset solius Patris C quod non est natus ipse, sed unum e Filium genuit; neque proprium solius Filii, quod non genuit ipse, sed solus de Patris essentia natus est; neque proprium Spiritus sancti, quod nec natus est ipse, nec genuit, sed solus de Patre Filioque procedit ; si secundum divinam quidem naturam Deus Pater de nullo nasceretur Deo, secundum carnem tamen ipse nasceretur de (al. ex) virgine. Si enim Pater de virgine nasceretur, una persona esset Pater et Filius: ipsa autem una persona, pro eo quod non de Deo, sed tantum de virgine nasceretur, non Dei Filius, sed tantum hominis filius veraciter diceretur; nec ipse Dei Filius diceret : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. 1, 6); et iterum: Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per

:

-

[blocks in formation]

505 9. Rursus si non ille qui proprius atque unigenitus Dei Patris Filius est, sed Spiritus sanctus nasceretur ex virgine, non ipsum Filium qui factus est ex muliere, factus sub lege, natum de Spiritu sancto ex Maria Virgine, in symbolo acceptum, et corde ad justitiam crederet, et ore ad salutem sancta confiteretur Ecclesia. Sed et si ipse Spiritus sanctus, qui Patris et Filii Spiritus est, formam servi acciperet, non ipse Spiritus sanctus super seipsum hominem factum in columbæ specie cœlitus adveniret.

10. Pater igitur Deus de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum sibi æqualem m, et eadem qua ipse naturaliter æternus est divinitate coæternum. Sed idem Dei Filius cum sit Deus æternus et verus ", et cum Patre secundum divinitatem naturaliter unus Deus, secundum hoc D quod dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), idem pro nobis est homo factus verus et plenus. In

Vatic. unus, et secundum carnem non de Patre sed de matre unigenitum Patris Filium, salva æterns. tate sua. Cæteri legunt uniformiter.

Additur in quibusdam hic, de virgine, sed redundare videtur: nec legitur in mss. tribus et Ant. Redundant quoque hic in quibusdam hæc verba, Una enim persona esset Pater et Filius; ipsa autem una persona pro eo quia non de Deo, sed tantum de virgine nasceretur non Dei Filius. Absunt enim a mss. tribus et Ant.

m Vatic. ms., coæqualem sibi. At alii omnes, æqualem sibi.

n Sic ms. Corb. At Vatic. unus, cum sit Dei Filius æternus et verus.

« PoprzedniaDalej »