Obrazy na stronie
PDF
ePub

On the Sundays of the Passion and Palm Sunday the
Asperges are sung in the following manner :

Asperges me.

The Celebrant:

The Choir:

Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.

V. Ostende nobis, &c., as before.

During Paschal time, that is to say, from Easter Sunday till Whit Sunday inclusive, instead of the Asperges, &c., the following Antiphon is said :

[blocks in formation]

Egredientem de templo a latere dextero, alleluia; et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt: et dicent, alleluia, alleluia.

Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus.

V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

R. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vidi aquam egredientem de templo a latere dextero, alleluia, et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent, alleluia, alleluia.

V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, alleluia.

R. Et salutare tuum da nobis, alleluia.

V. Domine, exaudi orationem, &c., as before.

VOL. II.

AA

[blocks in formation]

The Litanies of the Blessed Virgin are then said or sung :
Tota pulchra es.

Inviolata, integra et casta es, Maria,
Quæ es effecta fulgida cœli porta.
O Mater alma Christi charissima!
Suscipe pia laudum præconia.

Nostra ut pura pectora sint et corpora,
Te nunc flagitant devota corda et ora.
Tua per precata dulcisona,

Nobis impetres veniam per sæcula.
O benigna !

O Regina !

O Maria!

Quæ sola inviolata permansisti.

Parce, Domine, parce populo tuo: ne in æternum irascaris nobis.

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

V. In Conceptione tua, Virgo, immaculata fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem, cujus Filium peperisti.

V. Signasti, Domine, servum tuum Franciscum.
R. Signis Redemptionis nostræ.

At the meetings of the Brothers :

V. Ora pro nobis, beate Ludovice.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

At the meetings of the Sisters:

V. Ora pro nobis, beata Elisabeth.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

V. Domine, non secundum peccata nostra facias nobis.

R. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.

V. Oremus pro Pontifice nostro N.

R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorùm ejus.

Oremus.

Deus, qui per Immaculatam, &c. Domine Jesu Christe, &c.; and Deus, qui beatum Ludovicum, &c.; or Tuorum corda fidelium, &c.

Deus, cui proprium est misereri semper, et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut nos et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat.

Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulo tuo Pontifici nostro N., et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis æternæ; ut te donante tibi placita cupiat, et tota virtute perficiat.

HYMN TO THE BLESSED SACRAMENT.

Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium
Sanguinisque pretiosi,
Quem in mundi pretium,
Fructus ventris generosi,
Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine,

Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.

In supremæ nocte cœnæ
Recumbens cum fratribus,
Observata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbæ duodena

Se dat suis manibus.

Verbum caro, panem verum Verbo carnem, efficit:

Fitque sanguis Christi merum;

Et si sensus deficit,

Ad firmandum cor sincerum

Sola fides sufficit.

Tantum ergo sacramentum Veneremur cernui;

Et antiquum documentum

Novo cedat ritui ;

Præstet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,

Salus, honor, virtus quoque,
Sit et benedictio;
Procedenti ab utroque

Compar sit laudatio. Amen.

V. Panem de cœlo præstitisti eis.

R. Omne delectamentum in se habentem.

During Paschal time, the Octave of the Blessed Sacrament, and the Prayers of the "Forty Hours," the Alleluia is added to the Versicles.

Oremus.

Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue, quæsumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuæ fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. Amen.

OCCASIONAL PRAYERS.

Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inducas in tentationem: sed libera nos a malo. Amen.

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

« PoprzedniaDalej »