Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROCEMIUM.

[ocr errors]

acceptam ab Apostolicâ Sede facultatem omnia jura Metropolitana exercendi, etiam ante Pallii receptionem, Illmus et Revñus Archiepiscopus Baltimorensis, JACOBUS WHITFIELD, litteris suis mense Decembri anno 1828 datis, Præsules Provinciæ Baltimorensis ad Concilium, die primâ mensis Octobris anno 1829, in ipsâ Urbe Baltimoro celebrandum convocavit. Revñum quoque Episcopum Sancti Ludovici, Neo-Aurelia administratorem, S. Sedi immediatè subjectum, eo quòd Dioceses quibus præest intra Fœderatæ America limites sitæ sint, invitavit ut, salvis ceteroquin suis privilegiis, Concilio interesset. Præsules Archiepiscopi votis læti et alacres annuêre. Adfuerunt igitur:

Illustrissimus Archiepiscopus Baltimorensis, JaCOBUS WHITFIELD, consecratus anno 1828, die verò Maii 25;

Revius Episcopus Bardensis, BENEDICTUS JoSEPH FLAGET, consecratus die 4 Novembris anno 1810;

Revmus Episcopus Carolopolitanus, JOANNES ENGLAND, consecratus die 21 Septembris anno 1820;

Revñus Episcopus Cincinnatensis, EDUARDUS FENWICK, Consecratus die 13 Januarii anno 1822;

Revius Episcopus Sancti Ludovici, Administrator Neo-Aureliæ, JOSEPH ROSATI, consecratus die 25 Martii anno 1824;

Revñus Episcopus Bostoniensis, BENEDICTUS FENWICK, Consecratus die 1 Novembris anno 1825;

Admodùm Reverendus GULIELMUS MATTHEWS, Vicarius Generalis Apostolicus Philadelphiensis constitutus à Sede Apostolicâ, die 26 Februarii anno 1828.

Aberant Revmi DD. JOANNES DUBOIS, Episcopus Neo-Eboracensis, et MICHAEL PORTIER, Episcopus Mobiliensis, qui trans mare iter anteà aggressi, ab Europâ nondùm reversi fuerant. Revñus quidem Episcopus Neo-Eboracensis Procuratorem constituerat Revñum D. JOANNEM BAPTISTAM DAVID, Episcopi Bardensis Coadjutorem; sed ob adversam valetudinem, nec ipse potuit adesse.

ACTA CONCILII.

CONVENTUS PRÆPARATORIUS.

DIE ultimâ Septembris, Anno 1829, convenerunt Præsules in Ædibus Archiepiscopalibus; atque de creandis Officiariis seu adjutoribus Concilii, de Theologis et Canonistis assumendis, de Sessionibus et Congregationibus habendis, deque tandem regulis nonnullis quibus Concilio ritè incipiendo ac celebrando consuleretur, egerunt. Quocircà sic placuit Patribus:

1. Nihil sancietur, quod executioni mandari facilè non possit. 2. Nullum decretum prælo subjicietur, quin priùs S. Sedis approbatione firmatum fuerit. 3. Nihil ad Synodum referetur, præter ea quæ Illmus D. Archiepiscopus Baltimorensis, consentientibus Revõis hujus Provinciæ Præsulibus, tractanda esse judicaverit, nisi duabus tertiis partibus Prælatorum

aliter visum fuerit. 4. Sessiones manè horâ decimâ; Congregationes autem vespere horâ quartâ habebuntur, nec ultra spatium trium horarum protrahentur. 5. Prima Sessio habebitur Dominicâ primâ Octobris proximè sequentis, in Ecclesiâ Metropolitanâ, post Pallium Illmo D. Archiepiscopo Baltimorensi ab Revño Episcopo Bostoniensi, intra Missarum solemnia, traditum. Quoniam verò Congregationes convenit Sessionibus præire, prima Congregatio habebitur præcedenti Sabbato, die scilicet tertiâ Octobris. 6. A die quartâ ad decimam usque diem Octobris, Missam solemniter celebrabit unus ex Concilii Prælatis, ordine suprà commemorato: Revñi autem Episcopi Carolopolitanus et Bostoniensis brevem ad populum concionem, alternis vicibus, habebunt. 7. Illmus D. Archiepiscopus, ex sententiâ Prælatorum, constituit Promotorem Revñum D. B. FENWICK, Episcopum Bostoniensem. Deinde Rev. D. Magistrum J. B. L. EDUARDUM DAMPHOUX, in Marianâ Facultate sacræ Theologiæ Baltimorensi Licentiatum, Secretarium Concilii designavit, eique adjutorem dedit Rev. D. FRANCISCUM P. KENRICK. Postremò Magistrum Cæremoniarum Rev. D. JOANNEM J. CHANCHE, eligendi sibi adjutorem potestate concessâ; Rev. verò DD. FRANCISCUM LHOMME et JOANNEM RANDANNE Cantores nominavit. 8. Tandem ad Synodum invitati sunt spectatissimi viri, quorum nomina sequuntur:

Admodùm Reverendus Pater FRANCISCUS DZIEROZYNSKI, Superior Societatis Jesu in Americâ Fæderatâ, et admodùm Reverendus JOSEPH CARRiere, Visitator Societatis Sancti Sulpitii.

Admodùm Reverendus D. JOANNES TESSIER, Vicarius generalis Archidiocesis Baltimorensis, et Marianæ Facultatis Sacræ Theologiæ Baltimorensis venerandus Decanus;

Reverendus D. LUDOVICUS R. DELUOL, Superior Seminarii S. Sulpitii Baltimorensis, et Marianæ Facultatis Sacræ Theologiæ Baltimorensis venerandus Syndicus;

Reverendus D. JOANNES BAPTISTA LUDOVICUS EDUARDUS DAMPHOUX, Mariana Universitatis Amplissimus Rector;

Theologi Metropolitana Ecclesiæ Baltimorensis no

minati.

Reverendus D. FRANCISCUS PATRITIUS KENRICK, ab Episcopo Bardensi adductus Theologus; Reverendus D. SIMON GABRIEL BRUTE, ab Episcopo Carolopolitano designatus Theologus; Reverendus D. LUDOVICUS DE BARTH, ab Episcopo Cincinnatensi designatus Theologus;

Reverendus D. AUGUSTUS JEANJEAN, ab Episcopo Sancti Ludovici adductus Theologus;

Reverendus D. ANTONIUS BLANC, ab Episcopo Bostoniensi designatus Theologus;

Reverendus D. MICHAEL WHEELER, à Vicario generali Apostolico Philadelphiensi designatus Theologus.

PRIMA CONGREGATIO PUBLICA,

HABITA IN ECCLESIA METROPOLITANA, DIE TERTIA

OCTOBRIS.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti. Amen. Anno Domini

millesimo octingentesimo vigesimo nono, Pontificatûs SSmi Dãi nostri PII divinâ Providentiâ PP. VIII primo, die tertiâ Octobris, Congregatio publica habita fuit in Ecclesiâ Metropolitanâ Baltimorensi, cui præfuit Illmus ac Revñus D. Archiepiscopus, JACOBUS WHITFIELD. Adfuerunt Revñus D. Episcopus Bardensis, BENEDICTUS JOSEPH FLAGET, antiquior Suffraganeus; Revmus D. JOANNES ENGLAND, Carolopolitanus; Revmus D. EDUARDUS FENWICK, Cincinnatensis; Revñus D. JOSEPHUS ROSATI, S. Ludovici; Revmus D. BENEDICTUS FENWICK, Bostoniensis Episcopus; qui omnes juxta ordinem consecrationis consedêre: et ultimo loco admodùm Reverendus D. GULIELMUS MATTHEWS, Vicarius Generalis Apostolicus Philadelphiensis. Aderant etiam Superiores Ordinum, Doctores et Theologi in conventu præparatorio nominati. Episcopi omnes, et Mariani Doctores rochetto et mozzettâ, ceteri verò Sacerdotes superpelliceis induti erant.

Implorato divino auxilio, flexis genibus, per Antiphonam Veni sancte Spiritus, Y. et Orationem convenientem, Illmus D. Archiepiscopus ea denuntiari jussit, quæ de Officiariis, Theologis, Canonistis, ac ceteris ad Concilium spectantibus statuta jam fuerant in prædicto conventu Prælatorum.

Deinde indictâ primâ Sessione ad diem Dominicam proximè sequentem, et Antiphonâ Sub tuum flexis genibus recitatâ, omnes discesserunt.

SESSIO PRIMA.

ANNO Domini millesimo octingentesimo vigesimo nono, die mensis Octobris quartâ, quæ fuit Dominica, habita est prima Sessio in Ecclesiâ Metropolitanâ Baltimorensi.

« PoprzedniaDalej »