Obrazy na stronie
PDF
ePub

frequenter moneantur, cui nisi satisfaciant, sibi ipsis. debent imputare quòd neque Dominicis et Festis diebus Missam audiant, neque Sacramentorum in summis suis necessitatibus fiant participes. Unde quando pro mensurâ temporalium bonorum sibi à Deo concessorum, ad salutis ministerium conferre renuunt, adeoque præcepta divina et Ecclesiastica non implent suâ culpâ, sciant se versari in statu peccati, indignos esse reconciliationis in pœnitentiæ tribunali obtinendæ, neque tantùm de suis peccatis rationem Deo reddituros, sed etiam de illorum pauperum crassâ ignorantiâ, ac vitiis, qui propter ditiorum miseram parcimoniam, instructionis Christianæ manent omninò expertes. Ut igitur quod fit in aliis orbis Christiani partibus, apud nos quoque initium habeat, jam superiùs de Fidelium oblationibus aliquod statutum fuit, ac cetera quæ hac de re dicenda sunt adjungimus in instructione quæ cum his Statutis simul mittetur, et coram omnibus legenda erit.

DE SEPELIENDIS EIS QUI TEMPORE PASCHALI PŒNITENTIE ET EUCHARISTIE SACRAMENTA NON RECIPIUNT.

24. NOTUM est decretum concilii Lateranensis, Omnis utriusque sexûs, quo præcipitur Christianis confessio et communio annua circa tempus Paschale, et decernitur contra eos qui Decreto non obtemperant, ut vivi ab Ecclesiû arceantur, mortui verò sepulturâ Ecclesiasticâ careant. Pastores ne negligant singulis annis hujus decreti memoriam revocare, et si quandò contigerit quempiam è vivis discedere sine ullâ pœnitentiæ significatione, qui tam salutari præcepto morem non gessit, nihil temerè statuant de sepulturâ Christianâ ipsi dandâ vel negandâ, quoniam

verba Concilii important sententiam non latam, sed ferendam; verùm Episcopi aut Vicarii generalis judicium, si fieri potest, expectetur. Quoniam autem, propter magnam locorum distantiam, id semper fieri non potest, consideret secum prudens Pastor, 1. An mortuus, per multos annos, an autem uno tantùm vel altero, à mensâ Eucharisticâ se abstinuerit; 2. An id fecerit cum magnâ contumaciâ, et quasi contemptu Ecclesiæ; 3. an illius mores aliunde fuerint notoriè depravati, et mali exempli. 4. His concurrentibus, potestatem facimus Sacerdotibus qui animarum curam agunt, et ad nos, vel Vicarium generalem, recurrere non possunt, omnia priùs æstimando in charitate et visceribus misericordiæ erga vivos et defunctum, procedendi juxta tenorem concilii Lateranensis, si ita ad majorem Dei gloriam et animarum salutem profuturum judicaverint. Monemus autem ut nunquam non reminiscantur velle Ecclesiam hac salutari disciplinâ viventes potiùs in officio contineri, quàm punire mortuos pro quibus preces continuò offert, omnes fideles defunctos divinæ misericordiæ commendando.

His à Reverendissimo Episcopo constitutis, et habitâ cum venerabilibus Confratribus collocutione de proponendâ sanctæ Sedi erectione novæ Diœceseos intra fines hujus quæ nunc est Baltimorensis, vel de Coadjutore Episcopi Baltimorensis designando, concionem habuit Rev. D. Joannes Ashton, et deinde dicto hymno Te Deum, finis Synodo imposi

[merged small][ocr errors]

• QUIDAM EX ARTICULIS

ECCLESIASTICE DISCIPLINE,

QUOS ILLMI AC REVMI DD. ARCHIEPISCOPUS BALTIMORENSIS ET EPISCOPI AMERICÆ FŒDERATÆ, COMMUNI CONSENSU, ANNO 1810 SANXERUNT.

1. DE SACERDOTIBUS DEGENTIBUS PROPE LIMITES VARI

ARUM DICESUM.

SFœderate Americe, facultatibus suis uti possunt

ACERDOTES approbati pro unâ quâvis diœcesi

in vicinis Diœcesibus. Quòd si relinquant propriam suam Diœcesim sine Exeat, non permittuntur suis uti facultatibus ultra duos menses, nisi novas facultates obtineant ab Episcopo Dioceseos in quam migravêre; cujus officium erit cum eis se gerere juxta canones generalis disciplinæ in hujusmodi casibus præscriptos.

2. DE SACERDOTIBUS QUI PERTINENT AD SECULARES AUT REGULARES CONGREGATIONES.

QUANDO Sacerdotibus pertinentibus ad Sæculares aut Regulares Congregationes, è Superiorum consensu, cura animarum demandata est, judicamus eos non debere ex Superiorum suorum arbitrio pendere, ab eisque revocari, invito Episcopo. Attamen, ultrà profitemur in magno honore et æstimatione apud nos esse illas Congregationes, Diœcesibus nostris tantoperè utiles, omnimodamque fiduciam nos in

26

ARTICULI DISCIPLINE

earum Superioribus reponere. Læti videbimus Diœcesanos nostros, qui Religiosam vitam ducere volunt, illarum Congregationum instituta amplecti neque nostra mens est exigere ut sacro ministerio mancipentur illi quibus revera indigent præfatæ Congregationes; neque etiam impedire quin revocentur Sacerdotes in Missionibus laborantes, modò hæc revocatio Diocesano Episcopo omninò necessaria ad existentiam aut prosperitatem prædictarum Congregationum esse videatur.

3. DE SCRIPTURA SACRA.

VERSIO veteris et novi Testamenti, vulgò vocata Doway Bible, ad verbum admittenda est et transcribenda, quotiescumque pars aliqua Scripturæ sacræ inseritur in manualibus precum, aliisque pietatis libris; nec ulla alia versio adhibenda est, à quolibet privato homine facta.

4. DE REGISTRIS PAROCHIALIBUS.

OMNES Sacerdotes admonentur de obligatione quâ in hac Diœcesi constringuntur comparandi sibi libros in quibus diligenter inscribantur omnia baptismata, matrimonia et sepulturæ, quæ in suis congregationibus perficiuntur.

5. DE BAPTISMO.

UTI menti Ecclesiæ consentaneum est, atque ejusdem praxi generaliter admissæ, sacramentum Baptismatis in omnibus oppidis ubi Ecclesia erecta est, extra eam non conferatur.

6. DE SPONSORIBUS.

QUANDO ne unus quidem sponsor obtineri potest, atque adest ratio baptizandi infantem, tunc omissis consuetis ceremoniis, ei administretur tantùm Baptisma quod vocant Privatum.

7. DE ELEEMOSYNA PRO MISSIS CELEBRANDIS.

HABITA ratione pretii ciborum ceterorumque ad vitam necessariorum in dies crescentis, retributio pro unâ privatâ Missâ celebrandâ taxatur ad dimidiam partem nummi Americani.

8. DE MATRIMONIO.

CUM plures occurrerent difficultates, si præscriberemus lege generali ut omnia matrimonia in Ecclesiis celebrarentur, juxta mentem et praxim orbis Catholici, præmaturum judicavimus hac de re aliquid decernere. Verùm omnes Pastores admonemus ut hanc piam consuetudinem Fidelibus commendent, eorumque animos ad eam brevi tempore amplectendam disponant.

9. DE LUDIS PUBLICIS.

OMNES Pastores animarum iterùm atque enixè admonemus, ut Fideles sibi commissos, tum è suggestu, tum in privatis suis instructionibus magis magisque abstrahere conentur à studio et inordinato amore Ludorum et illarum oblectationum, quibus non sine periculo adesse possunt, ut est frequenter adire Theatrum, Choreis indulgere, etc. Ipsos pariter prohi

« PoprzedniaDalej »