Obrazy na stronie
PDF
ePub

66

66

“trum. Postremò, neminem posse esse salvum, nisi "credat in Jesum Christum, et pænitens de peccatis “commissis, sacramenta ipsius suscipiat; baptismatis 6 quidem, si infidelis est, confessionis autem, si lap“sus post baptismum; ac denique statuat ea servare 6 quæ Deus et Ecclesia sancta præcipiunt, quorum 6 summa est, ut Deum diligat super omnia, et proxi“mum sicut seipsum."

16. Omnem adhibeant sollicitudinem animarum Pastores, ne Catholici ineant matrimonia cum heterodoxis: sed quoniam propter continuum inter se in omni vitæ civilis ratione commercium, fieri non potest ut hujusmodi matrimonia aliquandò non contrahantur, præcipuè in illis locis, in quibus pauci admodùm Catholici habitant; auditis super hac re Confratrum nostrorum in hac Synodo præsentium sententiis, regulas sequentes condidimus, secundùm quas circa prædicta matrimonia procedere poterunt Sacerdotes quibus in hac Diæcesi cura animarum committitur. 1. Partem Catholicam graviter ac seriò moneant de ingentibus incommodis quæ ex ejusmodi nuptiis non rarò proveniunt, hortenturque ut Christianæ fortitudinis memores sua desideria superent, ac à periculoso matrimonio abstineant. 2. Si viderint Pastores sua monita ad matrimonium impediendum non profutura, diligenter considerent an absit probabile periculum perversionis partis Catholicæ, casu quo ad matrimonium procedatur. 3. Inquirant etiam an pars acatholica consentiat ac parata sit coram Deo et testibus promittere, se nullatenùs obstaculo fore quominùs proles omnis ex matrimonio oriunda in verâ Religione educetur. 4. Considerent ulteriùs Pastores quid probabiliùs eventurum sit, si ipsi ministerium suum matrimonio exhibere abnuerint; an hoc abrumpendum, an verò à Sacerdote catholico rejecti ad ministrum hæreticum sint sese recepturi, coramque ipso contracturi, nullâ factâ conventione de futurâ prole. 5. Si prævideatur postremum hoc probabiliùs eventurum, permittat illis Sacerdos catholicus ut coram se contrahant, ne adeant ministrum hæreticum; adhibitâ tamen priùs debitâ inquisitione, ne fortè alia impedimenta matrimonio obstent, v. g. defectus Baptismi, consanguinitas, aut quid aliud. 6. Hæ nuptiæ benedicendæ non sunt illâ benedictione quam dandam præscribit Rituale Romanum intra Missam pro sponso et sponsû.

SESSIO V.- Die 10 Novembris.

Aderant, præter suprà nominatos, Rev. D. Joannes

Bolton, Pastor S. Josephi ; et Rev. D. Joannes Thayer, Pastor Bostonii.

DE ORDINANDIS DIVINIS OFFICIIS, ET FESTORUM

OBSERVATIONE.

17. EXIGIT necessitas ut aliter ordinentur divina officia Dominicis ac festis diebus, in civitatibus ac locis ubi plures sunt Clerici aut Laici idonei et instituti ad cantum et reliqua altaris ministeria; aliter verò, ubi unicus est sacerdos, nec ullâ facultate instructus ad officia divina solemniter peragenda. In prioribus illis locis, horâ competente, decantentur Litaniæ Lauretanæ B. Virginis, hujus Diæceseos Patronæ principalis; quibus finitis, solemniter fiat aspersio aquæ benedictæ, ut in Missali præscribitur. Dein · Missa cum cantu solemniter celebretur; et solemnioribus diebus, si fieri potest, assistentibus Diacono et Subdiacono. Finito Evangelio, legantur preces præscriptæ pro omnibus ordinibus et felici statu Reipublicæ; Evangelium item proprium illius diei linguâ vernaculâ; fiant publicationes pro matrimoniis habendis, pro observandis festis diebus, aut jejuniorum, et si quæ alia occurrunt de quibus monendus est populus. Deinde sermo habeatur, qui talis sit ex quo et erudiri auditores et emendari, et ad vitæ Christianæ perfectionem animari possint. In officio pomeridiano, Vesperæ, iisque finitis, Antiphona B. Mariæ Virginis tempori propria debent cantari: dein detur Benedictio cum SS. Sacramento, et solemni cantu in ejus honorem, ac postea instructio catechistica. Optandum est ut inter officia hymni aliqui aut preces linguâ vernaculâ cantentur.

18. Ubi verò unicus est Sacerdos qui solus omnia peragat, expeditis confessionibus, omnibusque ad sacrificium paratis, recitet primò, nisi assistentes cantare velint linguâ vernaculâ, Litanias vel SS. nominis Jesu, vel Lauretanas; quibus finitis, et factâ aspersione aquæ benedictæ, Missam incipiat, peragatque usque ad Evangelium; deinde cetera prosequatur, uti superiùs dictum est: ac post Missam, ipso præsente, omnis congregatio distinctè recitet linguâ vernaculâ orationem Dominicam, salutationem Angelicam, symbolum Apostolorum, atque Actus fidei, spei et charitatis; atque ita conventum dimittat, retentis pueris ac rudibus personis, ut illos de præcipuis fidei capitibus interroget ac instruat.

19. Initio nostri Episcopatûs, beatam Virginem Mariam in nostræ Diæceseos Patronam principalem ardentibus votis compellavimus, ut ipsâ intercedente,

dum esse,

fides atque omnis in Deum pietas, morumque sanctimonia in populo nobis commisso vigeant ac magis magisque augeantur. Festo die Assumptionis ejusdem beatissimæ Virginis Mariæ, in primum Baltimori Episcopum fuimus consecrati; quare singulari cultu tantam Patronam honorandam ducentes, hortamur imprimis venerabiles Confratres nostros, ut et ipsi magnâ devotione beatissimam Virginem venerentur, idemque sæpè et seriò suis ovibus commendent, atque ut in ejus patrocinio præclarum sibi præsidium constitui existiment. Statuimus insuper Dominicam quæ

erit intra octavam festi Assumptionis, aut ipsum festum, si in Dominicam inciderit, tanquam Festum principale hujus Diæceseos haben

in

quo populus omni ratione excitandus erit ad piè sancteque suscipienda sacramenta Pænitentiæ et Eucharistiæ. Ad fovendam autem Fidelium pietatem, Nos Sedi Apostolicæ humiles preces porrigemus pro obtinendis in hoc Festum amplissimis gratiis spiritualibus, de quibus, si concessæ fuerint, omnes fient certiores.

20. Catholici, mercatores præsertim, ac omnis generis opifices qui in oppidis degunt, non sine gravi incommodo à mercibus vendendis, aut operibus abstinere possunt, festis illis diebus quæ ab Heterodoxis similiter non servantur. Unde meritò timendum, si hoc rigorosè exigitur, aliquos futuros qui, ne tantam rerum temporalium jacturam faciant, æternæ salutis periculum incurrent. Ut igitur huic incommodo obviam eatur, Statuimus unumquemque debere Pastorem suum convenire, ejusque hac in re judicium expectare. Monemusque venerabiles Confratres nostros ut, ubi exigit gravis causa, cum ipsis dispensent in festorum observatione, relictâ tamen

obligatione Missam audiendi, si plures quàm una celebrentur in loco ubi dispensatur, vel si illi uni sine gravi detrimento assistere valeant.

DE CONSERVANDIS CLERICORUM MORIBUS.

21. Omnes Clerici in hac Diæcesi, juxta decreta variorum Canonum, et maximè concilii Tridentini, vestes gerant suo ordini congruentes, hoc est, quæ non solùm sint modestæ, sed etiam quæ ipsum eas gerentem aliosque moneant cujus conditionis ille sit. Quare decernimus ut Clerici semper vestes gerant vel nigras, vel nigris proximas.

22. Inhærentes decretis aliorum Episcoporum, et quantùm patitur nostra conditio, Conciliorum canonibus, Prohibemus ne Clerici ad cohabitandum in suis ædibus admittant fæminas de quorum moribus aliqua fuerit sinistra suspicio, aut quæ quadragesimum ætatis annum non expleverint; et Vicariis nostris generalibus committimus ut hujus decreti custodiæ summâ diligentiâ invigilent.

DE PROVIDENDA SUSTENTATIONE PASTORUM, ET PROCURANDIS IIS QUÆ AD CULTUM DIVINUM REQUIRUNTUR.

23. CRESCENTE numero Catholicorum, iisque dispersis per varias longeque dissitas Fæderatæ Americæ plagas, opus est in Vineâ Domini multò majore quàm olim fuerat operariorum copiâ, qui tamen obtineri non possunt aut conservari, nisi subsidium pro eorum alimoniâ à fidelibus conferatur, utì divino præcepto conferre tenentur, dicente Apostolo æquum esse ut qui spiritualia aliis seminant, de carnalibus ipsorum metant. Itaque Fideles de hac obligatione

« PoprzedniaDalej »