Obrazy na stronie
PDF
ePub

aut etiam Catholicis, rebaptizentur simili modo, nisi Catholicæ tales fuerint ut nullus sit prudenti dubio locus de baptismo validè ab ipsis administrato. Cavendum tamen ab animarum Pastoribus ne, omni omissâ inquisitione, rebaptizent quoscumque, qui priùs à sacerdote non fuerint Baptizati, ne incurrant in pænam irregularitatis latam ab Alexandro Papâ III contra baptismum iterantes.

2. STATUIMUS ut, quantùm à Pastoribus animarum fieri poterit, omnium à se baptizatorum nomina et ætas, itemque Parentum et Patrinorum nomina, in librum specialiter huic usui destinatum referantur.

3. Quando hæretici adulti priùs validè baptizati ad fidem convertuntur, exigendum non est ut omissæ baptismi ceremoniæ suppleantur.

DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS.

4. GENERAtim loquendo, pro hac Diæcesi statuimus sacramentum confirmationis non priùs conferendum pueris, quàm rationis usum attigerint, ac sacramenti pænitentiæ suscipiendi capaces fuerint; quamvis non rarò ob circumstantias particulares etiam junioribus conferendum sit.

SESSIO III.-Die 8 Novembris.

DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ.

5. UT SS. Eucharistia sacrificium cum omni reverentiâ ac debito honore celebretur, atque ut Fideles magis magisque excitentur ad summam devotionem erga immensum hoc divinæ in nos misericordiæ pignus: Volumus ut populus frequenter moneatur quàm indecorum sit omnia quæ sacrificio inserviunt vilia esse et squalida; non vestes, non pannos, non candelas cereas, non sacra vasa tantis mysteriis conficiendis esse congruentia. Moneantur Fideles de summâ diligentiâ, quâ Deus in veteri Testamento præcepit ut omnia curarentur ad Divinum cultum spectantia: quantò potiùs igitur hoc à Christianis fieri convenit, qui non, ut Judæi, umbram bonorum possident, sed ipsam veritatem tenent, atque figurarum omnium complementum! Moneantur item de oblationibus quas in sacrificio primi Christiani semper contulerunt; doceanturque ipsos divinæ gloriæ maximè incurios esse, qui nihil conferunt ad ea suppeditanda, sine quibus Religionis exercitiis sua dignitas et auctoritas videtur detrahi, et SS. Eucharistiæ cultus multùm imminuitur.

6. Statuimus igitur ut in singulis congregationibus duo aut tres præcipuæ virtutis ac auctoritatis viri, tanquàm Ecclesiæ curatores à Pastore, vel ab ipsis congregationibus eligantur, atque ut Dominicis et Festis diebus curatores taliter constituti, post lectum in Missâ Evangelium, collectionem oblationum faciant.

7. Oblationes, juxta antiquum Ecclesiæ morem, dividantur in tres partes, si necesse fuerit; ita ut una Sacerdotis sustentationi, una sublevandis pauperum necessitatibus, et altera comparandis quæ sunt divino cultui necessaria, et fabricæ Ecclesiarum applicetur. Si verò aliundè sanctuarii ministris de alimoniâ, et pauperibus de sublevandâ inopiâ provisum fuerit, omnes oblationes conferantur ad comparanda vasa sacra, ceteraque divino cultui necessaria, et ad Ecclesias reparandas, vel opportunis locis construendas.

8. Factæ à Fidelibus oblationes ut Deum sibi suisque per SS. Missæ sacrificium propitium reddant, ita recipiantur ab iis qui altari deserviunt, ut omnem avaritiæ aut simoniacæ labis speciem evitent, eoque stipendio contenti sint quod neque grave erit conferentibus, neque ita modicum ut sacerdotale ministerium vile ac nullius valoris ab imperitis existimari possit.

9. Pro exhibendâ majori erga venerabile Missæ sacrificium reverentiâ, sacerdotes in eo celebrando veste talari nigra semper utantur, quantùm sine magno incommodo fieri poterit; ac eâdem etiam in ceteris ministeriis publicis cum superpelliceo induti appareant.

10. Experientiâ notum est multùm conferre ad omnem reliquæ vitæ rationem, atque adeò ad æternam cujusque salutem, quâ animi præparatione primâ vice sanctum Eucharistiæ sacramentum sumpserit: quare omnis ab animarum Pastoribus adhibenda est diligentia, ut ante primam communionem juvenes in doctrinâ Christianâ sint probè educati, ac præcipuè ut conscientias ab omni gravioris peccati labe integras habeant; ad quem finem eos monere oportebit ut generalem anteactæ vitæ confessionem, post sedulum suî examen, et cum magnâ cordis contritione, communioni præmittant. Cavendum quoque erit Pastoribus ne hujus primæ communionis tempus nimiùm protrahatur, neque tamen ut ad illam admittantur statim ac rationis usum adepti fuerint. Sed quoniam summa Eucharistiæ excellentia majorem exigit judicii maturitatem, perfectior rationis usus est expectandus.

SESSIO IV.- Die 9 Novembris.

DE SACRAMENTO PENITENTIÆ.

11. UT hoc sacramento, quod sanandis conscientiarum vulneribus tam salubriter à Christo institutum fuit, imperiti aut indigni presbyteri ad animarum perniciem non abutantur, prohibemus sub pænâ suspensionis ab omni exercitio Ordinis ipso facto incurrendæ, et nobis reservatæ, ne quis Sacerdos sive secularis, sive regularis, à nobis aut à Vicario nostro generali ad excipiendas confessiones non approbatus, aut cujus approbatio revocata fuerit, illi ministerio se ingerere præsumat, extra casum necessitatis. Intelligant etiam Fideles qui ad hujusmodi Sacerdotis ministerium recurrerint, sese nullatenùs à peccatis suis absolutos fuisse, sed etiamnùm remanere obnoxios oneri illa iterùm in tribunali Pænitentiæ alteri Sacerdoti legitimè approbato exponendi.

12. Prohibemus etiam sub pænâ suspensionis infligendæ, ne quis, relictâ Congregatione ejus curæ commissâ, ad aliam se transferat, nobis non consentientibus, et in eâ sedem figere, et munera parochialia peragere præsumat:

DE SACRAMENTO EXTREMÆ UNCTIONIS.

13. Conferri debet hoc sacramentum etiam pueris vel puellis in articulo mortis constitutis, si rationis usum attigerint, ita ut peccati capaces sint.

DE SACRAMENTO MATRIMONII.

14. Vagi et peregrini ad matrimonium non sunt admittendi, nisi post tres publicationes factas juxta præscriptum concilii Tridentini, et præsertim nisi testimonium omninò sufficiens habuerint à Pastoribus loci unde discesserunt, ipsos conjugali vinculo liberos esse.

15. Nullus ad matrimonium admittatur qui doctrinam Christianam aut principalia Fidei mysteria ignorat. Hìc tamen ex concilio quodam Limano addendum duximus sequens decretum quod usui et solamini aliquandò erit animarum curatoribus in hac Diæcesi, ubi multi sunt servi Africani (ut de aliis taceamus) qui variis de causis parùm de rebus Fidei instrui possunt. Agitur enim in hoc decreto de illis hominibus qui doctrinam Christianam juxta methodum quâ ab aliis memoriæ mandatur, nullo modo addiscere valent, ad sacramenta tamen accedere, et signanter matrimonium contrahere cupiunt; atque ita cum iis agendum statuitur: “Qui verò iis tantis “impedimentis gravati fuerint, ut copiosiorem cate“chesim non admittant, doceantur demùm pro suo “modo præcipua fidei capita, scilicet unum esse “Deum omnium rerum auctorem, qui ad se acceden“tes vitâ æternâ remuneret, improbos et rebelles “æternis suppliciis in alio seculo puniat. Deinde, “ hunc ipsum Deum esse, Patrem et Filium et Spiri“ tum sanctum, tres quidem personas, sed unum “Deum verum. Præterea, Filium Dei, propter repa“randam salutem hominum, factum hominem ex “ Virgine Mariâ, pro nobis passum et mortuum; ac "tandem resurrexisse, et regnare in æternum: hunc "esse Jesum Christum Dominum et Salvatorem nos

« PoprzedniaDalej »