Obrazy na stronie
PDF
ePub

ENTERED according to the Act of Congress, in the year one thousand eight hundred and fifty-one, by JOHN MURPHY, in the Clerk's Office of the District Court of Maryland.

[blocks in formation]

MONITUM.

A

NNO 1791, ven. JOANNES CARROLL, tunc Epis

copus Baltimorensis, Synodum Diocesanam habuit, ad eam convocatis Missionariis qui sacro Ministerio sub ipsius jurisdictione operam dabant. Idem sa. me. Præsul, Archiepiscopus renuntiatus, post consecrationem suorum Suffraganeorum, Conventum habuit an. 1810, atque unà cum illis articulos quosdam disciplinæ condidit. De hac Synodo et Conventu ita locuti sunt Patres Concilii Baltimorensis Provincialis 1, in Congregat. priv. habitâ die 13 Oct. 1829: "Cùm temporum locorumque adjuncta "spectamus in quibus versabatur venerabilis memo"riæ JOANNES CARROLL, Episcopus Baltimorensis, "quando habuit Synodum Diocesanam anno 1791, "valdè admiramur quo fidei studio, prudentiâ et "scientiâ, plurima in Ecclesiæ utilitatem statuerit. "Magni etiam facimus quæ ad nos pervenerunt ab "eodem venerabili Præsule, postquàm ad dignitatem

66

[blocks in formation]

"Archiepiscopalem evectus est, gesta unà cum aliis "hujus Provinciæ Episcopis, anno 1810. Iis plurima "contineri agnoscimus quæ utilitatem ac ædificatio"nem magnam afferunt; et volumus eadem Acta, "prout edita sunt à proximè defuncto Archiepiscopo,* "doctrinâ et studio fidei venerabili, iterùm edi unà "cum hujus Provincialis Concilii decretis." igitur gerentes Patrum Concilii I Baltimorensis voluntati, huic Editioni Conciliorum Provincialium Acta et Statuta Synodi Baltimorensis anno 1791 · celebratæ, nec non Articulos disciplinæ Conventûs anno 1810 habiti, præfiximus.

Morem

* Revño D. Ambrosio Marechal.

+

STATUTA

SYNODI BALTIMORENSIS ANNO 1791 CELEBRATÆ.

R

EVERENDISSIMUS Episcopus Baltimori per litteras ad suum clerum directas die 27 Octobris, anno 1791, significavit sibi statutum esse, synodum Diocesanam celebrare in Ecclesià Baltimorensi, die 7 Novembris ejusdem anni, omnesque suæ Diœceseos sacerdotes qui animarum saluti et sacris ministeriis legitimè vacabant, ad hanc synodum invitavit.

Huic igitur convocationi morem gerentes, die constitutâ convenêre ad ædes Episcopales Clerici sequentes:

Jacobus Pellentz, Vic. Gen. per totam Diœcesim.
Jacobus Frambach.

Robertus Mollineux, Vic. Gen. District. Meridionalis.
Franc. Anton. Fleming, Vic. Gen. Dist. Septentrion.
Franc. Car. Nagot, Præses Seminarii Episcopalis
Sti Sulpitii.
Joannes Ashton.
Henricus Pile.

Leonardus Neale.
Carolus Sewall.
Sylvester Boarman.
Guillelmus Elling.
Jacobus Vanhuftel.
Robertus Plunket.

Stanislaus Cerfoumont,.
Franciscus Beeston.

Laurentius Gressel.
Josephus Eden.

Ludovicus Cæsar Delavau.

Joannes Tessier.
Antonius Garnier.

SESSIO I.-Die 7 Novembris.

POSTQUAM convenissent omnes superpelliceis induti, Episcopus autem indutus rocheto, amictu, albâ, cingulo, stolâ et pluviali, et mitram pretiosam et baculum pastoralem gerens, horâ decimâ iverunt processionaliter ad Ecclesiam Cathedralem S. Petri, in quâ omnia parata sunt, ut in Pontificali Romano; et habito sermone ab Episcopo, omnes fidei professionem emiserunt; constitutisque Promotoribus Rev. D. Leonardo Neale et Rev. D. Guillelmo Elling, et Secretario Rev. D. Francisco Beeston, Sessio prorogata est usque ad horam tertiam pomeridianam.

SESSIO II.-Die 7 Novembris.

DE SACRAMENTO BAPTISMI.

CUM nihil sit in Religione aut sanctius aut pretiosius Sacramentis, præcipuo studio laborandum est, ut illa ritè administrentur, et dignè suscipiantur. Initium igitur ducendo à Baptismo, per quem homines christianæ societati aggregantur, considerantesque nos hic terrarum inter plures Heterodoxorum sectas versari, quæ Baptismum vel omninò non administrant, vel non nisi adultis; vel quoniam necessarium ad salutem esse negant, sunt parum in eo administrando diligentes, STATUIMUS:

1. Ut rebaptizentur sub conditione, de quorum Baptismi validitate post diligentem inquisitionem certitudo moralis nequit obtineri; ac ut infantes urgente periculo baptizati ab obstetricibus hæreticis,

« PoprzedniaDalej »