Obrazy na stronie
PDF
ePub

"Archiepiscopalem evectus est, gesta unà cum aliis "hujus Provinciæ Episcopis, anno 1810. Iis plurima "contineri agnoscimus quæ utilitatem ac ædificatio"nem magnam afferunt; et volumus eadem Acta, "prout edita sunt à proximè defuncto Archiepiscopo,* "doctrinâ et studio fidei venerabili, iterùm edi unà "cum hujus Provincialis Concilii decretis." Morem igitur gerentes Patrum Concilii I Baltimorensis voluntati, huic Editioni Conciliorum Provincialium Acta et Statuta Synodi Baltimorensis anno 1791 · celebratæ, nec non Articulos disciplinæ Conventûs anno 1810 habiti, præfiximus.

*Revño D. Ambrosio Marechal.

STATUTA

SYNODI BALTIMORENSIS ANNO 1791 CELEBRATE.

REY

EVERENDISSIMUS Episcopus Baltimori per litteras ad suum clerum directas die 27 Octobris, anno 1791, significavit sibi statutum esse, synodum Diocesanam celebrare in Ecclesiâ Baltimorensi, die 7 Novembris ejusdem anni, omnesque suæ Diœceseos sacerdotes qui animarum saluti et sacris ministeriis legitimè vacabant, ad hanc synodum invitavit.

Huic igitur convocationi morem gerentes, die constitutâ convenêre ad ædes Episcopales Clerici sequentes:

Jacobus Pellentz, Vic. Gen. per totam Diœcesim. Jacobus Frambach.

Robertus Mollineux, Vic. Gen. District. Meridionalis. Franc. Anton. Fleming, Vic. Gen. Dist. Septentrion. Franc. Car. Nagot, Præses Seminarii Episcopalis Sti Sulpitii.

Joannes Ashton.

Henricus Pile.

Leonardus Neale.
Carolus Sewall.
Sylvester Boarman.
Guillelmus Elling.
Jacobus Vanhuftel.
Robertus Plunket.

Stanislaus Cerfoumont.
Franciscus Beeston.

Laurentius Gressel.
Josephus Eden.

Ludovicus Cæsar Delavau.
Joannes Tessier.
Antonius Garnier.

SESSIO I.-Die 7 Novembris.

POSTQUAM convenissent omnes superpelliceis induti, Episcopus autem indutus rocheto, amictu, albâ, cingulo, stolâ et pluviali, et mitram pretiosam et baculum pastoralem gerens, horâ decimâ iverunt processionaliter ad Ecclesiam Cathedralem S. Petri, in quâ omnia parata sunt, ut in Pontificali Romano; et habito sermone ab Episcopo, omnes fidei professionem emiserunt; constitutisque Promotoribus Rev. D. Leonardo Neale et Rev. D. Guillelmo Elling, et Secretario Rev. D. Francisco Beeston, Sessio prorogata est usque ad horam tertiam pomeridianam.

SESSIO II.-Die 7 Novembris.

DE SACRAMENTO BAPTISMI.

CUM nihil sit in Religione aut sanctius aut pretiosius Sacramentis, præcipuo studio laborandum est, ut illa ritè administrentur, et dignè suscipiantur. Initium igitur ducendo à Baptismo, per quem homines christianæ societati aggregantur, considerantesque nos hic terrarum inter plures Heterodoxorum sectas versari, quæ Baptismum vel omninò non administrant, vel non nisi adultis; vel quoniam necessarium ad salutem esse negant, sunt parum in eo administrando diligentes, STATUIMUS:

1. Ut rebaptizentur sub conditione, de quorum Baptismi validitate post diligentem inquisitionem certitudo moralis nequit obtineri; ac ut infantes urgente periculo baptizati ab obstetricibus hæreticis,

aut etiam Catholicis, rebaptizentur simili modo, nisi Catholicæ tales fuerint ut nullus sit prudenti dubio locus de baptismo validè ab ipsis administrato. Cavendum tamen ab animarum Pastoribus ne, omni omissâ inquisitione, rebaptizent quoscumque, qui priùs à sacerdote non fuerint Baptizati, ne incurrant in pœnam irregularitatis latam ab Alexandro Papâ III contra baptismum iterantes.

2. STATUIMUS ut, quantùm à Pastoribus animarum fieri poterit, omnium à se baptizatorum nomina et ætas, itemque Parentum et Patrinorum nomina, in librum specialiter huic usui destinatum referantur.

3. Quando hæretici adulti priùs validè baptizati ad fidem convertuntur, exigendum non est ut omissæ baptismi ceremoniæ suppleantur.

DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS.

4. GENERATIM loquendo, pro hac Diœcesi statuimus sacramentum confirmationis non priùs conferendum pueris, quàm rationis usum attigerint, ac sacramenti pœnitentiæ suscipiendi capaces fuerint; quamvis non rarò ob circumstantias particulares etiam junioribus conferendum sit.

SESSIO III.-Die 8 Novembris.

DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ.

5. UT SS. Eucharistiæ sacrificium cum omni reverentiâ ac debito honore celebretur, atque ut Fideles magis magisque excitentur ad summam devotionem erga immensum hoc divinæ in nos misericordiæ pignus: Volumus ut populus frequenter

moneatur quàm indecorum sit omnia quæ sacrificio inserviunt vilia esse et squalida; non vestes, non pannos, non candelas cereas, non sacra vasa tantis mysteriis conficiendis esse congruentia. Moneantur Fideles de summâ diligentiâ, quâ Deus in veteri Testamento præcepit ut omnia curarentur ad Divinum cultum spectantia: quantò potiùs igitur hoc à Christianis fieri convenit, qui non, ut Judæi, umbram bonorum possident, sed ipsam veritatem tenent, atque figurarum omnium complementum! Moneantur item de oblationibus quas in sacrificio primi Christiani semper contulerunt; doceanturque ipsos divinæ gloriæ maximè incurios esse, qui nihil conferunt ad ea suppeditanda, sine quibus Religionis exercitiis sua dignitas et auctoritas videtur detrahi, et SS. Eucharistiæ cultus multùm imminuitur.

6. STATUIMUS igitur ut in singulis congregationibus duo aut tres præcipuæ virtutis ac auctoritatis viri, tanquàm Ecclesiæ curatores à Pastore, vel ab ipsis congregationibus eligantur, atque ut Dominicis et Festis diebus curatores taliter constituti, post lectum in Missâ Evangelium, collectionem oblationum faciant.

7. Oblationes, juxta antiquum Ecclesiæ morem, dividantur in tres partes, si necesse fuerit; ita ut una Sacerdotis sustentationi, una sublevandis pauperum necessitatibus, et altera comparandis quæ sunt divino cultui necessaria, et fabricæ Ecclesiarum applicetur. Si verò aliundè sanctuarii ministris de alimoniâ, et pauperibus de sublevandâ inopiâ provisum fuerit, omnes oblationes conferantur ad comparanda vasa sacra, ceteraque divino cultui necessaria, et ad Ecclesias reparandas, vel opportunis locis construendas.

« PoprzedniaDalej »