Obrazy na stronie
PDF
ePub

DIE XXXI.

IN VIGILIA OMNIUM SANCTORUM. Omnia de Feria occurrente, exceptis iis quæ sequuntur.

AD MATUTINUM. Lectio j. et ij. de Scriptura occurrente.

[ocr errors]

LECTIO III.
Léctio sancti Evangélii
secúndùm Lucam.
(Cap. 6,)

illo témpore; Elevátis Jesus óculis in discípulos suos, dicébat: Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei. Beáti qui nunc esurítis, quia saturabímini. Et réliqua.

Homília sancti Bernárdi, Abbátis. (In Vigil. S. Andreæ.) SA ANCTORUM festa præcipua patrum sanxit auctoritas votívis præveniénda jejúniis; utiliter planè, et non ad insipiéntiam nobis, si fúerit qui advértat. Multa síquidem peccáta quotidiè contráhimus, et in multis offéndimus omnes; nec tutum omninò est celebrándas suscipere festivitátes sacras, maximéque eas quæ máximæ sunt, nisi priùs abstinéntiæ purificatióne præmissâ, quò et dignióres et capacióres inveniámur spirituálium gaudiórum;... nec

modò tamen præparátio est ad próximam celebritátem observátio præmissa jejúnii; est et admonítio quædam eruditióque non parva, Díscimus ex hoc ipso, quænam vera sit via festivitátis ætérnæ. Quid est enim quòd jejuniis solémnia prævenímus, nisi quòd per multas tribulationes opórtet nos introire in regnum Dei? Indígnus quippe solémni lætítiâ est, qui statútam vigíliæ abstinentiam non obsérvat. Planè, inquam, si rénuis affligere ánimam tuam in vigília, indignus jure censéris réquie et exultatióne festivâ. Est autem univérsum præséntis pœniténtiæ tempus vigília quædam solemnitátis magni et ætérni sabbatísmi quem præstolámur. Nec causáberis vigiliam longiórem, si æternitátem festivitátis atténdas.

R. Beáti mundo corde, quóniàm ipsi Deum vidébunt; beati pacifici, quóniàm filii Dei vocabúntur ;

Beáti qui persecutiónem patiúntur propter justítiam, quóniàm ipsórum est regnum cœlórum. y. Multæ tribulatiónes justórum, et de ómnibus his liberábit eos Dóminus. * Beáti qui... Glória Patri... * Beáti qui... (Matt. 5. Ps. 33.)

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

FESTA NOVEMBRIS.

DIE I.

IN FESTO

OMNIUM SANCTORUM.

SOLEMNE.

IN I. VESPERIS. Psalmi de Feria. Ant. 1. D. Justi in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum. (Sap. 5.)

Ant. 2. D. Cogitátio illórum apud Altissimum; ideò accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini. (Sap. 5.)

Ant. 3. E. Addúcet illos Dóminus portátos in honóre sicut filios regni; addúcet cum jucunditate in lúmine Majestátis suæ, cum misericórdia. (Bar. 5.)

Ant. 4. E. Habitábunt in Jerúsalem, et anathema non erit ámpliùs; sed sedébit Jerúsalem secúra. (Zach. 14.)

Ant. 5. a. Gáudium et lætítia inveniétur in eâ, gratiárum áctio et vox laudis; salus autem in sempitérnum erit. (Is. 54.)

CAPITULUM. (1. Cor. 2.) CRIPTUM est: Quòd óculus non vidit, nec auris au

SCRIPT

PARS AUTUMNALIS.

dívit, nec in cor hominis ascéndit, quæ præparávit Deus iis, qui diligunt illum; nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum.

R. Inebriabúntur ab ubertáte domûs tuæ, (Dómine); * Et torrente voluptátis tuæ potábis eos ; quóniàm +Apud te est fons vitæ. . Agnus, qui in médio throni est, dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum. Et torrente.... Glória... † Apud te... (Ps. 35. Apoc. 7.)

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

C

Oratio.

NONCEDE nobis, miséricors Deus, intercedéntibus ómnibus Sanctis, ità sóbriè, justè et piè vivere, ut ad summam, quâ te donánte fruúntur in cœlis, quiétem et glóriam pervenire mereámur; Per Dóminum nostrum Jesum Christum...

AD MATUTINUM. Invitat. Sanctum Sanctórum Dóminum, * Veníte, adorémus. (Dan. 9.) Psal. Venite..., pag. 2. HYMNUS. (Santol. Vict.) sancti Próceres, vos Vos Súperûm Chori, Coeli quotquot habet Régia Príncipes,

Nostros nunc date vestris Cantus júngere cántibus. PRIMIS ante álios, glória Cœlitum, Christi Virgo parens fulget honóribus ; Divinóque sevérum Flectit pignore Júdicem.

ASTANT Spirítuum mille ȧcies throno,

Regi sancta ferunt vota cliéntium ;

Hic Baptista profúndo Lucis flúmine mérgitur. QUORUM núntia vox, orbiş ad últimas

Christum vox résonans intónuit plagas,

Præcónes duodéni Sacris Vátibus ássident. Fuso purpúrei sánguine Mártyres,

Et puro níveæ péctore Virgines,

Agno cándida fundunt Rubris lília cum rosis. Qui pavêre suos Præpositi greges, Pascúntur súpero Númine pléniùs ;

Qui flevêre, serénus Abstérgit lacrymas Pater. A Quo cuncta fluunt, máxima laus Patri; Qui mundum réparat, máxima Fílio;

Et, quo péctora flagrant, Sit laus máxima Flámini. Amen.

IN I. NOCTURNO. Ant. 5. a. Grátia Dei, et misericórdia est in Sanctos ejus, et respéctus in Eléctos illius. (Sap. 4.)

Psal. Beátus vir qui..., pag. 3.

Ant. 4. a. In manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis; spes il

« PoprzedniaDalej »