Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Affuefce dicere verum, et audire. Sen. Ep. 68. Affuefaciendi maximè funt pueri, ut vera dicant: mentiri enim fervile eft, et omnium hominum odio dignum vitium. Eâdem fententiâ dixit Apollonius : Illiberale eft mentiri: ingenuum veritas decet. Plut. de Educ. puer. Philof. in Epift. Apoll.

Illiberalis et fordidus vulgò putatur quæftus eorum, qui emunt è mercatoribus quod ftatim divendant: quia nihil folent proficere, nifi admodum mentiantur. Nec verò quicquam eft turpius vanitate, id eft, mendacio. Cicer. 1 Offic. n. 150.

Perfæ liberos fuos à quinto anno ad vicefimum tria edocebant; equitare, fagittas arcu mittere, vera loqui. Turpiffimum apud eos habebatur mentiri. Secundùm mendacium in proximo turpitudinis loco ponebant æs alienum maximè quòd, qui ære alieno obftringitur, mendacio obnoxius effe foleat, et plerumque verba pro re dare. Herod. l. i.

Juftitiam quoque liberi Perfarum edocebantur à pueritiâ. Ac quemadmodum pueri in Græciâ in fcholas itabant literarum liberaliumve artium difcendarum causâ : fic apud Perfas pueri fcholas frequentabant ad accipiendam juftitiæ difciplinam. Quam quidem ut citiùs et certiùs difcerent, non folum eorum auribus præcepta juftitiæ inculcabantur, fed etiam docebantur juftas ferre fententias de iis, quæ inter ipfos exoriebantur, controverfiis, et legitiamas pro cujufque delicti modo pœnas irrogare. que bonam diei partem impendebant publici juflitiæ præceptores in audiendis dijudicandifque puerorum difceptationibus. Xenoph. I. i. Cyrop.

Ita

4. Hoc confequuntur mendaces, inquiebat Ariftoteles, ut, quum vera dixerint, non illis credatur. Similiter Cicero dixit: Mendaci bom ni, ne verum quidem dicenti credere folemas. Diog. Laërt, in Arift. Cic. 2 de divin. n. 146.

Iis, qui peccârunt, non facilè deliai venia conceditur, fi interrogati deprehendantur mendaces. Xenoph. 1. iii. Cyrop.

Quid intereft inter perjarum et mendacem? Qui

mentiri folet, non longè abest à perjurio. Quem ego, ut mentiatur, inducere poffum, eum facilè exorare potero, ut pejeret. Ut pœna à Diis immortalibus perjuro conftituta eft, fic et mendaci. Cicer. pro Rofc. Comad, n. 46.

Veritas fermo eft fimplex. Ammian. I. xiv.

Veritas vel mendacio corumpitur, vel filentio, Ibid. 1. xxxi.

CAPUT XVI.

In vitio eft, qui non obfiftit, fi poteft, injuriæ.

Injuftitiæ genera duo funt: unum eorum, qui inferunt injuriam; alterum eorum, qui non propulfant, fi poffunt, ab iis quibus infertur. Neque enim is tantùm in vitio eft, qui injuftè facit impetum in quempiam, aliquâ animi perturbatione incitatus: fed etiam qui non obfiftit, fi poteft, injuriæ. Cicer. 1 Offic. n. 23.

2. Hominibus plures folent effe caufæ prætermit tendæ defenfionis aliorum, deferendique officii. Nam inimicitias, aut laborem, aut fumptus fufcipere nolunt nonnulli; quidam negligentiâ, pigritiâ, inertiâ præpediuntur: alii fuis quibufdam ftudiis occupationibufve fic impediuntur, ut defertos effe patiuntur eos, quos tutari debeant. Hi omnes, dum altero genere injuftitiæ vacant, in alterum incidunt. Communi enim utilitati non ferviunt, et in vitæ focietatem nihil conferunt ftudii, nihil operæ, nihil facultatem. n. 27..

3. Apud Ægyptios legibus cautum erat, ut, fi quis iter faciens videret quempiam à latronibus circumveniri, aut aliquid injuriæ perpeti, nec ei auxilium ferret, cùm poffet, morte damnaretur. Si opem dare non poffet; rem deferre ad judices et injuriæ auctorem accufatione perfequi jubebatur. Quod facere fi neglexiffet, plagis mulétabatur, et triduum carebat cibo. Diod. Sic. 1. ii.

Si is, qui injuriam non propulfat ab aliis, cùm poteft, injuftè facit; qualis habendus eft is, qui non modò non repellit, fed etiam adjuvat injuriam ? Qui

dam è Græciâ Romam attulerunt falfum teftamentum L. Minutii Bafili locupletis hominis. Quod ut faciliùs pro vero accipi poffet, fcripferant hæredes fecum M. Craffum et Q. Hortenfium, homines ejufdem ætatis potentiffimos; qui cùm illud falfum effe fufpicarentur, fibi autem nullius culpæ in confcribendo teftamento confcii effent; alieni facinoris munufcalum non repudiaverunt. Graviter deliquiffe mihi quidem videntur, qui etiam veras hæreditates confequuntur, fi fint blanditiis et fimulatâ amicitiâ quæfitæ. Cicer. l. iii. Offic. c. 18.

[blocks in formation]

Inhumanum verbum eft ultio.

1. Non ulcifci decet, nt vulgus putat, neque malefacere cuiquam hominum, quodcumque ab aliis ipfe paffus fueris. Nullo enim modo injuria facienda eft.

Plato in Critone.

Sunt quædam officia adversùs eos fervanda, à quibus injuriam acceperis. Eft enim ulcifcendi et puniendi modus. Atque haud fcio an non fatis fit eum, qui te lacefferit, injuriæ fuæ pœnitere, ut et ipfe ne quid tale pofthac committat, et cæteri fint ad injuriam tardiores. Cicer. Offic. I. i. c. 11.

Ignofcere hominum eft, ubi eum pudet, cui ignof citur. P. Syrus.

Veteres Romani, receptâ injuriâ, malebant ignofcere, quàm perfequi. Et plùs penè auxerunt imperium parcendo victis, quàm vincendo. Salluft. Catil. ix. Livius, 1. xxx. c. 42.

[ocr errors]

Omnibus noxis veniam dare fe dicebat Cato Major, præterquam fuis. Plut. in Cat. Maj.

Ignofcito fæpe alteri, nunquam tibi. P. Syrus." Beneficia beneficiis repenfare honeftum eft, non autem injurias. Illic, vinci turpe eft: hic, vincere. Ultio inhumanum verbum eft, licèt malâ confuetudine pro jufto receptum. Quàm pulchrum eft, hominem, velut nulli penetrabilem telo, nullis injuriis, nullis contumeliis perftringi! Ultio doloris confeffio

ek. Catoni minori in balneo quidam os percuffit, ignorans: quis enim illi fciens feciffet injuriam ? Homini deinde fatisfacienti Cato, Non memini, inquit, me percuffum. Non excanduit, non vindicavit injuriam. Melius effe putavit non agno cere, quàm vindicare. Nihilne, inquies, mali ex impunitâ hominis petulantiâ ortum eft ? Imò multum boni. Cœpit ille Catonem noffe et mirari. Magni animi eft injurias defpicere. Senec. 1. ii. de irâ, c. 32. l. iii. c. 5. Quippe minuti Semper et infirmi eft animi exiguique voluptas Ultio. Juven. Sater. xiii. ver. 189.

Sæpe

Ille magnus et nobilis eft, qui, more magnæ feræ, latratus minutorum canum fecurus exaudit. fatius diffimulare, quàm ulcifci.

Comeffatores quidam, cùm in uxorem Pififtrati incidiffent, multaque protervè et feciffent et dixiffent; poftero die facti veniam à Pififtrato poftulaverunt. Quibus ille refpondit: Vos deinceps magis operam date modeftia. Mea verè uxor herì nufquam prodiit. Plut. Apoph.

3. Cùm Cumani Pittaco vin&tum tradidiffent hominem, à quo filius ejus fuerat interfectus; illum impunitum dimifit, hæc præfatus: Venia ultione melior eft: illa namque mitis eft ingenis, hæc ferini. Simili fenfu dixit Mufonius philofophus: Feræ, non hominis, eft, quærere, quomodo morfum pro mortu, malum pro malo, reddat. Stobæus Serm. xix.

Non oblitus erat Aristides, Themistoclem fibi diu clam aut apertè fuiffe adverfarium in adminiftrandâ republicâ. Noverat quoque fe ejus maximè operâ pulfum fuiffe in exilium. At oftendit quàm alieno ab ultione animo effet, cùm deliberaretur de ip o Themistocle è civitate ejiciendo teftarum fuffragiis. Opportuna certè oblata erat expetendæ vindiétæ occafio. Nihil tamen ab eo aut dictum aut factum eft, quod necere poffet inimico. Et ut priùs ei non inviderat florenti opibus et rerum geftarum gloriâ, fic tum noluit premere periclitantem, et eo dejecto exultare. Plui, in Them·st.

T. Pomponius Atticus nullas inimicitias geffit, qnòd et lædebat ipfe neminem, et, fi quam injuriam acceperat, malebat oblivifci, quàm ulcifci. C. Nepos in Attic. c. 11.

Magnanimo injuriæ remedium oblivio eft. P. Syrus. Adrianus multos in privatâ vitâ inimicos expertus erat, quorum injurias, ubi imperator factus eft, adeò neglexit, ut uni, quem capitalem habuerat; diceret: Evafifti. Spart. c. 17.

Vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit: Amicitias immortales, inimicitias mortales e debere. Livius. 1. xl. c. 46:

4. Cùm Dion expugnaffet Syracufas, quas ab im-. potenti tyrannorum dominatu liberare cupiebat; Heraclides et Theodotus, infenfi ejus hofles, fe ultrò dedidêre, culpam fatentes, orantefque, ut benignior. in ipfos effet, quàm ipfi in eum fuerant. Admonuerunt quoque decere Dionem, qui multis aliis virtutibus ornatus effet, iræ imperare, ut ultionis cupidum non effe. Hæc illis precantibus et monentibus hortabantur amici Dionem, ne improbis hominibus, funeftarum turbarum auctoribus, parceret ; fed eos militum furori permitteret. Tum Dion: Caueris, inquit, ducibus atque imperatoribus plerumque. fola belli et armorum exercitia cordi funt: mihi verò, qui plurimum temporis in Academiâ confumpfi, cura fuit id difcere, ut iram, ultionem, invidiam, pertinaciam, et alias hujufmodi peftes possem vincere: cujus victoria argumentum certum eft non in amicos et viros bonos benignitas, fed erga iniquos et infenfos inimicos placabilitas et lenitas. Heraclidem fuperare mihi animus eft non potentia et prudentia, at humanitale et juftitiâ: in his enim virtutibus vera fortitudo, magnitudo, gloria pofita eft: cùm miles, aut faltem fortuna, fibi vindicet partem gloria bello quæfita. Quod fi Heraclides et invidus, et infiaus, et malus eft: ideane Dionem oportet virtuti fuæ labem inurere iræ impotentiâ? Lege quidam humana definitum eft, cum minùs peccare adverfus juftitiam, qui acceptam

« PoprzedniaDalej »