Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

que admonebitur, quam majorum gloriam, ac famam fuftinendam habeat. Proinde, faventibus Diis, trade eum præceptori, à quo mores primùm, mox eloquentiam difcat: quæ malè fine moribus difcitur. Plinius, l. iii. Ep. 3.

Sumat præceptor parentis ega difcipulos fuos animum atque exiftimet fuccedere fe in locum eorum, à quibus fibi liberi traduntur. Ipfe nec habeat vitia nec ferat. Non aufteritas ejus triftis fi, non diffoluta comitas ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honefto et bono fit fermo: nam quo fæpius monuerit, hôc rariùs caftigabit. Minimè iracundus fit, nec tamen eorum, quæ emendanda erunt, diffimulator. Quint, l. ii. c. 2.

:

Orbilius Pupillus Beneventanus literas diu profeffus in patriâ, quinquagefimo demum anno Romam, confule Cicerone, tranfiit; docuitque majore famâ, quàm emolumento: nam fenex et pauper habitabat fub tegulis. Fuit naturæ acerbæ in difcipulos; unde Horatius, qui puer eo magiftro ufus erat, illum plagofum appellat. Sueton. de Gram. c. 9. Horat. l. ii. Epift. 1.

2. Peffimus pater videbitur, qui affiduis plagis liberos etiam ex leviffimis caufis compefcet. Uter aurem præceptor liberalibus artibus, quas docet, dignior eft, qui excarnificat difcipulos, fi memoria illis non conftiterit, aut fi parum agilis in legendo oculus hæreat; an qui monitionibus et verecundiâ mavult emendare? Nunquid æquum eft, graviùs et duriùs homini imperari, quàm imperator animalibus mutis? Atqui domandi peritus artifex non equum crebris verberibus exterret: fiet enim formidolofus et contumax, nifi eum tactu blandiente permulferit.

Nullum animal morofius eft, nullum majore arte tractandum, quàm homo: nulli magis parcendum. Quid enim ftultius, quàm adverfus junienta et canes erubefcere iram exercere, hominem autem peffimâ conditione effe fub homine? Morbis corporis medemur, nec irafcimur: fui animo morbi funt, qui defiderant medentem minimè infeftum ægro. Ille cui

aliorum credita falus et cura eft, cum eorum vitiis luctetur, et refiftat. Quibufdam morbum fuum exprobret, quofdam mollius curet, ad graviora remedia, ubi tantùm neceffe fuerit, confugiat. Senec. 2. de Clem. c. 16, 17.

Pudore et liberalitate liberos retinere fatius effe credo, quàm metu: dicit pater quidam apud Terentium. Terent. Adelph. A&. 1. Sc. 1.

4. Docendi peritus, tradito fibi puero, ingenium jus naturamque perfpiciat, ut, quomodo tractandus fit difcentis animus, intelligat. Sunt enim quidam, nifi intiteris, remiffi quidam imperia indignantur: quofdam continet metus, quofdam debilitat: ab aliis continuus labor aliquid extundit; in aliis plus animi impetus facit. Mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria juvet, qui victus fleat: hunc mordebit objurgatio, in hoc defidiam nunquam verebor. Quintil. l. i. c. 4.

Diligentiffimè videndum eft iis, qui inftituunt aliquos atque erudiunt, quò fua quemque natura maxime ferre videatur. Eft enim ad cujufque naturam accommodanda, quantum licet, doétoris inftitutio. Cic. 1. de Orat. n. 5.

CAPUT XLVIII.

Parentum adverfus filios feveritas.

r. Titus Manlius Torquatus, qui perindulgens in patrem fuerat, idem acerbè feverus in filium fuit. ·Cic. 3. Offic. n. 112.

Quum Romanis adverfus Latinos Tufculanofque pugnandum effet, placuit confulibus T. Manlio Torquato. et P. Decio, ut bellum fevero adminiftraretur imperio, et difciplina militaris ad prifcos redigeretur mores: edixeruntque ne quis extra ordinem in hoftes pugnaret. Fortè inter cæteros turmarum Præfectos, qui in diverfas partes miffi erant exploratum, T. Manhus confulis filius cum fuis turmalibus acceffit prope itationem Tufculanorum equitum, quibus præerat Geninius Metius, vir tum genere tum factis clarus. Is ubi Romanos equites cognovit, infignemque inter eos M

præcedentem confulis filium, paululùm ab fuis equo provectus: Vifne, inquit, dum illa dies venit, quâ confulares exercitus cum Latinis decertabunt, interea tu ipfe congredi mecum, ut utriufque noftrým even u cernatur, quantùm eques Latinus Romano præftet? Movit ferocem animum juvenis feu ira, feu detrectandi certaminis pudor, feu inexfuperabilis vis fati. Oblitus itaque imperii patrii, confulumque edicti, ruit in id certamen, in quo haud multùm intererat vinceretne, an vinceretur.

Equitibus cæteris velut ad fpectaculam, utrimque fummotis, Metius et Manlius adverfos concitârunt equos, et cum infeftis cufpidibus concurrerunt. Romanus Tufculanum ex equo excuffum transfixit, fpoliifque leftis ad turmam fuam revectus in caftra ad patrem venit. Tum: Ut me, inquit, omnes tuo fanguine verè ortum prædicarent, provocarus ab hofte, hæc arma ex eo cafo capta attuli. Quod ubi audivit conful extemplò filium averfatus, et patrio amori præferens, rempublicam, cujus intererat exercitum in graviffimo bello animadverfionis metu contineri, milites claflico advocari juffit. Qui poflquam frequentes convenêre, Quandoquidem, inquit, iu, Tire Manli, neque imperium conjulare, neque majeftatem patriam veritus, in hoftem pugnâfti; et folvii, quantum in te fuit difciplinam militarem, quâ Romana res fietit ad banc diem, non potiùs pro noftro delicto plecti oportet, quàm rempublicam luere peccata noftra magno fuo damno. I, lictor, deliga ad palum.

Exanimati omnes tam atroci imperio, et quafi diftrictam in fe cernentes fecurim, metu magis, quàm modestiâ, quievêre. Poftquam cervice cæsa fufus eft cruor, cum libero conqueftu coortæ voces funt, ita ut neque lamentis neque execrationibus parceretur. Deinde fpoliis contectum juvenis corpus, à militibus crematum eft, fructo extra vallum rogo.

Fecit atrocitas pœnæ de Manlio fumptæ obedientiorem duci militem, et ea feveritas ad felicem belli exitum profuit. Cùm T. Manlius conful Romam victor rediit, ei venienti seniores tantùm obviàm exi

êrunt: juventus et tunc et omni deinde vitâ averfata eum execrataque eft. Livius, l. viii. c. 6. 12. C..-" I de Fin. 23. 62.

Viguit quoque plurimùm apud Lacedæmonios dif ciplina militaris. Itaque cùm in acie quidam Lacon ftrictum enfem jam effet in hoftem infixurus, audito figno quod canebat receptui, non infixit. Interroga. tus deinde, cur hoftem quem in poteftate habebat, non occidiffet: Quoniam, inquit, melius eft parere ?mperatori, quam hoftem occidere. Plut. Apoph.

2. Quum Macedonum legati Romam veniffent conquettum de Silano Manlii Torquati filio, quod prætor provinciam expilâffet; pater, avitæ feveritatis hæres, petiit à patribus confcriptis, ne quid de câ. re ftatuerent, antequam ipfe infpexiffet Macedonum et filii fui caufam. Id à fenatu libenter conceffum eft viro fummæ dignitatis, utpote confulari, et juris ci-. vilis peritiffimo. Itaque inftitutâ domi cognitione caufæ, folus per totum biduum vacavit utrique parti audiendæ, ac tertio die pronunciavit: Filium juum videri non talem fuiffe in provincia, quales ejus majores fuiffent. Et in confpectum fuum deinceps venire vetuit. Tam triti patris judicio perculfus Silanus, lucem ulteriùs intueri non fuftinuit, et proximâ nocte vitam fufpendio finivit. Peregerat Torquatus feveri et religiofi judicis partes, fatisfactum erat reipublicæ, habebat ultionem Macedonia; at nondum erat inflexus patris rigor. Igitur neque fuii exequiis interfuit, ut patribus mos erat apud Romanos et eo ipfo die, quo funus ejus ducebatur, aures, ut folebat, volentibus confulere fe de jure accommodavit. Valer. 1, v. c. 8. Cicero 1 de Fin. 24. Livius, Ep. 54.

3. Ut Torquatus fuerat feverus in coërcendâ filii avaritia, fic fuit Scaurus in puniendâ filii fui ignaviâ.. Nanu cùm apud Athefim fluvium à Cimbris Romani equites pulfi, Romam pavidi repeterent, deferto proconfule Q. Catulo ; mifit Scauros qui filio illius confternationis participi dicerent: Se libentiùs occurfurum ejus in acie interfecti offibus, quàm vifurum reducem reum tam deformis fuge; itaque, confpectum irati patris

degeneri filio vitandum effe, fi quid verecundia fupereffet. Quo nuncio accepto, juvenis adverfus femetipfum convertit gladium, quo in hoftes ufus non fuerat, et fibi mortem confcivit. Valer. Ibid.

4. Non intra verborum caftigationem hæfit A. Fulvius vir fenatorii ordinis. Nam cùm filius ejus pravo confilio in caftra Catilinæ rueret ; illum è medio itinere retractuin fupplicio mortis affecit, præfatus: Non fe genuiffe eum Catilinae adverfus patriam, fed patrie adverfus Catilinam. Valer. Ibid.

1

5. Rhacoces quidam genere Mardus feptem habebat filios, quorum minimus, nomine Cartomes, adolefcens fupra ætatem audax, multis fuis fratribus mala quotidie inferebat. Cùm eum pater non deftitiffet clementer admonere et verbis caftigare, neque ille auf cultaret utilia fuadenti, venêre fortè in eam regionem judices illi, qui juffu regis Perfarum fingulas provincias peragrare foliti erant ad jus dicendum, et propterea aliquando Oculi Regis vocabantur. Tum verò Rhacoces filium comprehendit, et manibus poft tergum ligatis, ad judices traxit, quibus cùm enumerâffet quæ fuerant ab illo audacter et improbè perpetrata, poftulavit ut contumaciæ et improbitatis poenas morte lueret. Tam inufitatâ parentis adverfus filium poftulatione obitupefacti judices, à fententiâ ferendâ abftinuêre, et utrumque ad regem Perfarum Artaxerxem deduxerunt.

Ut ftetit in confpectu Artaxerxis Rhacoces, et eadem, quæ priùs adverfus filium conqueftus eft, ac poftulavit: Ergone, inquit rex, tu oculis tuis videre morientem filium fuftinebis pater? Maximè, refpondit ille, quoniam in borto quoque cùm lactucarum amaros furculos defringo, et amputo, nihil omnino mali ex eo mater ipforum, ipfa lactucat fentit : fed florefcit magis, majorque et dulcior evadit. Pariter et ego, a rex, cùm videro prohiberi ab injuriâ facienda et pcrire eum, qui et domui meæ et fratribus fuis plurimum nocet, meæ res meliùs fe habebunt, et cum reliquis fis una profperè agentibus vivam. Quibus auditis, Artaxerxes collaudatum quidem Rhacocem inter regios.

« PoprzedniaDalej »