Obrazy na stronie
PDF
ePub

tempore permanens, tandem tecta ecclesiæ petierit; qui citissime egressi et aspectantes viderint eandem lucem cursim cœlos petere, ita ut fulgore ipsius cuncta in circuitu loca, velut interdiu, viderentur illustrata, ut palam daretur intelligi ministros æternæ lucis et perpetuæ sua- 5 vitatis affuisse, qui sedem sancti corporis sua visitatione consecraverint. Unde mos increbruit ejusdem loci incolis, ut per singula diurnæ vel nocturnæ orationis tempora, expleto psalmodiæ ritu canonico, omnes viri ad tumbam illius supplicaturi genua curvent. Sed et alia signa et 10 sanitates ibidem factas fama vulgavit, donante Illo qui sanctos suos et in præsenti certantes juvare et in futuro consuevit victores coronare. AMEN.

EXPLICIT VITA SANCTORUM ABBATUM

BENEDICTI, CEOLFRIDI, EASTERWYNI, SIGFRIDI,
ATQUE HWATBYRHTI.

9 Ritu.] Rite, MS.

NUMBER XII.

5

10

SERMO IN NATALE S. BENEDICTI
ABBATIS.

SERMO1 BEATI BEDE SACERDOTIS ET CONFESSORIS IN NATALE SANCTI BENEDICTI ABBATIS, [QUI] FUIT CONSTRUCTOR MONASTERII SANCTI PETRI PRINCIPIS APOSTOLORUM, QUOD DICITUR WYRE MUDE IN REGIONE NORDIAMHUMBRORUM.

ET

'IN illo tempore dixit Simon Petrus ad Jesum, Ecce, nos relinquimus omnia et secuti sumus te.'

Audiens a Domino Petrus quia dives difficile intraret regnum coelorum ..... [etc.] Cujus rei et in nobis ipsis, fratres carissimi, sæpe exemplum sumsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes cuncta nobis 15 monasteriorum habitacula, quasi propria, patere cognovimus, cunctos in nostrum obsequium sincerissima devotione pronos aspeximus; et maxime in beatæ memoriæ patre nostro Benedicto, cujus hodie venerandam assumtionis diem debita sollemnitate recolimus, totum lectionis 20 hujus tenorem videmus perfectissime compleri. Derelictis enim omnibus, secutus est Christum, quando spretis

written by a monk of Wearmouth, for the edification of his brethren of that establishment, at a period of time not very far distant from the death of the individual whose virtues are here recorded.

1 The following Sermon, tran- | evidence however of having been scribed from the Harleian Manuscript 3020, is written in commemoration of St. Benedict, surnamed Biscop, founder of the monastery of St. Peter at Wearmouth. The Manuscript here quoted ascribes it to the pen of Beda, an assertion of dubious authority; it contains internal

12 Rei.] Regi, MS.

eis, quæ in ministerio regali adquisierat, vel adquirere valebat, cum esset nobilis natu, ad beatorum apostolorum limina Romam peregrinaturus advolavit, et quia rudis adhuc in gente Anglorum fides et ecclesiarum institutio florebat, ibi potius perfectam vivendi formam 5 sumeret, ubi per summos Christi apostolos totius ecclesiæ caput eminet eximium. Ibi ergo eruditus in Christo, illis in partibus attonsus, ibi est monasterialibus imbutus institutis, ibidem totum vitæ suæ tempus erat exacturus, si non apostolica domini papæ prohibuisset auctoritas, qui 10 eum propter ducendum Britanniam sanctæ recordationis archiepiscopum Theodorum patriam adire præcepit.

§ 2. Nec longo post tempore etiam [per] reges seculi cognito virtutum ejus studio, locum ejus monasterii construendi, non ab aliqua minorum personarum ablatum, 15 sed de suis propriis donatum, curabant. Quem ille acceptum mox perfectissime, juxta regularem disciplinam, interius exteriusque instituit, non pro captu decreta nobis statuens, sed antiquorum statuta certissima monasteriorum, quæ in peregrinatione didicerat, sibi suisque obser- 20 vanda proponens. Nec cuilibet vestrum, fratres, grave debet videri si nota loquamur, sed delectabile potius æstimari, quia vera loquimur, quando patris nostri spiritalia gesta narramus, cui manifesto miraculo Dominus, quod fidelibus suis promisit, adimplevit; quia omnis, qui 25 reliquit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet in hoc tempore, et in seculo venturo vitam æternam. Reliquit quippe cognatos, quando patriam deseruit, accepit centuplum, quia non 30 solum a cunctis in hac terra pro virtutum industria merito venerationi habitus est, sed et in Gallia, sed et in Italia, Roma quoque ac maris insulis; ab omnibus, qui eum nosse potuere, dilectus, adeo ut ipse papa apostolicus ad profectum monasterii hujus, quod illum nunc fundasse 35 gaudebat, Johannem illi abbatem atque archicantorem Romanæ ecclesiæ, sicut caritas vestra bene meminit, Britanniam a Roma deducendum præstaret, per quem idem monasterium morem canendi ac ministrandi canonicum, juxta ritum sanctæ Romanæ atque apostolicæ 40 ecclesiæ, perciperet. Reliquit domos et agros, quos habuerat, pro Christo, a quo agrum semper virentis paradisi et domum non manufactam, sed æternam in

cœlis, se accipere sperabat. Reliquit uxorem et filios; non quidem uxorem acceptam et filios ex ea natos, sed uxorem prorsus accipere, ex qua filios habere posset, castitatis amore contemsit; mallens ad illa centum qua5 draginta quatuor millia electorum pertinere, qui cantant canticum novum ante sedem Dei et Agni, quod nemo potest dicere nisi illi,' Hi enim sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sequuntur Agnum quocunque abierit.' Et accepit centuplum, quando non in his solum10 modo, sed et in transmarinis eum partibus plurimi suas in domus recipere viantem, suorum fructibus agrorum reficere desiderabant, quando matronæ perplures illi, quando viri Deo devoti pro animi constantis excellentia, non minore quam conjugibus aut parentibus propriis, dilectionis in15 stantia serviebant. Accepit centuplum domus et agros quando loca hæc, in quibus monasteria construeret, adeptus est; uxorem si dimississet pro Christo, et hoc centuplum acciperet, quia nimirum centuplo majus esset tunc meritum caritatis inter continentes propter fructum 20 spiritus, quam inter lascivientes quondam propter desiderium carnis. Filios, quos carnaliter habere despexit, centuplum accipere meruit spiritales, (centenarius quippe numerus, ut sæpe dictum est, perfectionem figurate denunciat,) nos namque sumus filii ejus, quos in hanc 25 monachicæ devotionis domum pius provisor induxit; nos sumus ejus filii, quos diversis carnaliter editos parentibus, in unam sanctæ professionis familiam spiritaliter fecit adgregari; nos sumus filii ejus, si iter virtutum ejus. imitando tenemus, si non a semita regulari, quam docuit, 30 torpendo deflectimus.

§ 3. Meminimus namque, fratres, qui illum nosse potuimus, dicere crebro auditu quos post obitum illius in nostræ fraternitatis consortium pietas superna congregavit, quia quamdiu sospes erat corpore, pro gloria sanctæ Dei 35 ecclesiæ, et maxime pro hujus monasterii pace, honore et quiete, semper laborare perstabat, et toties mari transito, nunquam, ut est consuetudinis quibusdam, vacuus et inutilis rediit, sed nunc librorum copiam sanctorum, nunc reliquiarum beatorum martyrum Christi, munus venerabile 40 detulit, nunc architectos ecclesiæ fabricandæ, nunc vitrifactores ad fenestras ejusdem ordinandas pariter ac muniendas, nunc cantandi et in ecclesia per totum annum ministrandi secum magistros adduxit; nunc epistolam

[blocks in formation]

privilegii a domino papa missam, qua nostra libertas ab omni extrinseca incursione tutaretur, adportavit; nunc picturas sanctarum historiarum, quæ non ad ornamentum solummodo ecclesiæ, verum ad instructionem intuentium, proponerentur, advexit, videlicet, ut qui per literarum 5 lectionem non possent opera Domini et Salvatoris nostri, per ipsarum circuitum discerent imaginum.

§ 4. Qui in his et hujusmodi rebus ideo tam plura laborare studuit, ne nobis aliqua sic laborandi remaneret necessitas; ideo toties transmarina loca adiit, ut nos 10 omnibus scientiæ salutaris dapibus abundantes intra monasterii claustra quiescere et cum secura libertate Christo servire queamus. Qui etiam cum corporis infirmitate corriperetur premereturque acerbius, semper inter Deo debitas gratiarum actiones, de monasteriorum, quas didi- 15 cerat docueratque, regulis servandis, semper de ecclesiasticis observationibus, quas per omnes civitates et maxime Romæ viderat, semper de locis sanctis, quæ se lustrasse juvenem meminit, loqui et iterare delectabile habebat. Sic longis virtutum studiis suffultus et exercitiis, 20 longo insuper anno se infirmitatis martyrio excoctus, post centupla gratiæ præsentis munera, ad vitam transivit

æternam.

§ 5. Unde necesse est, fratres, ut, tanquam boni filii et tanto parente digni, exempla et præcepta illius in 25 omnibus servare curemus, neque ulla nos a vestigiis tanti ductoris sequendis animæ vel carnis illecebra revocet; quatenus et ipsi, qui carnales affectus, substantiamque reliquimus terrenam, qui uxores ducere et filios carnaliter procreare angelicæ conversationis amore fastidivimus, 30 augescente virtutum spiritalium merito, et in præsenti centuplum accipere de societate sanctorum, et in seculo venturo vitam possidere mereamur æternam; præstante, [etc.]

20 Et exercitiis.] Exercitus, MS.

3

« PoprzedniaDalej »