Obrazy na stronie
PDF
ePub

abominabilis Deo et cunctis bonis hominibus. Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis patribus dudum statutum esse legimus. Ideo nolumus nos in hac re a vobis sive a ceteris fidelibus reprehendi ; quia quod in his Anglorum genti indulsimus, non formam 5 dando, sed considerando ne Christianitatis bonum, quod cœperant, imperfectum demitterent, egimus.

[ocr errors]

Paterna ergo vos dilectione salutantes, hortamur ut propositas opportunitate occasiones in vestra efficacia enixius elaborare debeatis, atque id modis, quibus possi- 10 bile fuerit, omni studio agere contendatis; quatenus prædicabile desiderium vestrum in auxilium omnium, adjuvante Domino, compleatis. Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod omnes incestuosi a liminibus sanctæ ecclesiæ sint separandi, quousque per 15 satisfactionem precibus sacerdotum canonice eidem sanctæ ecclesiæ catholicæ reconcilientur. Sunt enim mali segregandi a bonis et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis. At si incorrigibiles apparuerint, 20 segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Salvatoris Domini sententiam, qua inter cetera de peccante in se fratre præcipiendo, ait, Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. erit te, adhibe tecum unum vel duos, vel trium testium stet omne verbum. audierit, dic ecclesiæ. Si autem et ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.' His ergo et aliis multis sanctorum patrum auctoritatibus segregandi 30 sunt mali a bonis, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est, Perit justus pro impio;' debet enim discretio semper fieri inter bonos et malos, sicut est inter hodos et oves. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correctione purganda, sed palam sunt arguendi, 35 qui palam nocent; ut dum aperta objurgatione sanantur, ii, qui eos imitando deliquerant, corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur; et melius est ut pro multorum salute unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines 40

[ocr errors]

23

Si autem non audi- 25 ut in ore duorum Quod si eos non

Ait.] St. Matth. xviii. 13.

hæc ratio custoditur, cum et inter jumenta hoc fieri persæpe cognovimus, ut ea, quæ scabiem aut impetiginem habere videntur, separentur a sanis, ne illorum morbo cetera sana damnentur vel pereant. Satius est ergo ut 5 mali aperte corrigantur, quam pro illis boni pereant.

Unde volumus vos omnes in unum convenire episcopos, ut de incidentibus causis fiat disceptatio, et salubris de ecclesiastica observatione collatio; quatenus dum per hoc et præterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, 10 omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur. Cujus vobis adesse præsentiam, si hæc observaveritis, scitote, quia scriptum est, Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum.' Si ergo dignatur adesse duobus vel tribus congregatis, 15 quanto magis non deerit, ubi plures conveniunt sacerdotes? Et quidem quia adhibendum bis in anno concilium, patrum sit regulis institutum, non latet. forte aliqua excusatio sit, semel decrevimus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil præsumatur 20 illicitum ; nam plerumque, etsi non amore justitiæ, metu tamen examinationis, abstinetur ab hoc, quod omnium notum est posse displicere judicio.

Sed ne

Hanc, frater carissime, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus, et omnia, quæ ad eruditionem 25 nostram sacris apicibus scripta sunt, custodiamus, atque ad ea quoscumque possumus excitemus. Certum quippe est, quia si toto corde præceptis salutaribus nos occupamus, omnem vitiorum labem effugimus; quia dum his, quibus ædificamur, innitimur, locum sine dubio decep30 tionis excludimus. Quapropter oportet, ut enixius in cunctis studiosos vos circa fratres atque subjectos ostendatis; ut omnes, cum quibus aliti estis atque didicistis sanctæ Romanæ ecclesiæ præceptionibus parere, apostolicæ sedis præcepta multiplicare, apertissimeque nota 35 facere agnoscant; quia quod specialiter tibi tuisque et fratrum tuorum caritati, ut tuæ literæ innotuerunt, consultis scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus. Circa subjectorum autem actus fraternitas tua sit vigilans, ut vestrum illis exemplum instructio, et vita magistra 40 sit; linguæ vestræ exhortatione discant quod metuant, et

12 Ubi.] St. Matth. xviii. 20.

[ocr errors]

doceantur quod diligant; ut dum talenta credita cum lucro multiplicantur, in diem retributionis, annuente divina gratia, audire mereamini, Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.' Curam præterea de omnibus, quæ vobis aliisque fratribus nostris, et generaliter 5 cunctis, pro illicitarum rerum prohibitione scripsimus, habere vos per omnia cognoscamus; quia omni studio omnique adnisu necesse est ut fraternitatis vestræ vigilantia compleantur, atque illic omnia, quæ pro animarum scripsimus salute, fideliter recenseantur; quatenus et vos 10 per hoc vestrum zelum, qualiter vobis illicita displiceant, ostendatis, et nos utiliter providisse, qui vos ac vestram ad hoc præ ceteris personam elegimus, videamur.

Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vobis omnibus servare concedat. 15 Amen.

NUMBER V.

GREGORIUS Augustino episcopo Anglorum.

GLORIA in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis; quia granum frumenti mortuum est cadens in 20 terram, ne solum regnaret in cœlo, cujus morte vivimus, cujus infirmitate roboramur, cujus passione a passione eripimur, cujus amore in Britannia fratres quærimus, quos ignorabamus, cujus munere, quos nescientes quærebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic 25 lætitia in omnium corde fidelium fuerit exorta, quod gens Anglorum, operante omnipotentis Dei gratia, et tua fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris, sanctæ fidei luce perfusa est; quod mente integerrima jam calcat idola, quibus prius vesano timore subjacebat; quod omni- 30 potenti Deo puro corde substernitur; quod a pravi operis lapsibus sanctæ prædicationis regulis ligatur; quod præceptis divinis animo subjacet, et intellectu sublevatur;

3 Euge.] St. Matth. xxv. 21. 4 Beda has preserved portions of a letter (H. E. 1. xxxi. § 75) in which Gregory admonishes Augustine not to be elated with

|

the success of his ministry amongst the Saxons. Those parts of the letter which are there omitted, are given above.

quod usque ad terram se in oratione humiliat, ne mente jaceat in terra. Cujus hoc opus est, nisi ejus qui ait,

Pater meus usque modo operatur, et ego operor?' Qui, ut mundum ostenderet, non sapientia hominum, sed 5 sua se virtute convertere, prædicatores suos, quos in mundum misit, sine literis eligit; hoc etiam modo faciens, quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos operari. Sed est in isto dono cœlesti, frater carissime, quod cum magno gaudio vehementissime debeat formi10 dari1.

Occurrit autem menti ista cogitanti quid de uno Dei famulo actum sit, etiam egregie electo. Certe Moyses, dum Dei populum ex Ægypto educeret, mira, sicut tua fraternitas novit, signa in Ægypto operatus est. In Sina 15 monte quadraginta diebus et noctibus jejunans, Legis tabulas accepit inter coruscos et tonitruos, pertimescente omni populo; omnipotentis Dei servitio solus familiari etiam collocutione conjunctus est; Rubrum Mare aperuit; in itinere ducem habuit nubis columnam; esurienti 20 populo manna de cœlo deposuit; carnes desiderantibus usque ad satietatem nimiam in heremo per miraculum ministravit. Sed cum jam sitis tempore ad petram ventum fuisset, diffisus est, seque de eadem aquam educere posse dubitavit, quam, jubente Domino, largis 25 utique fluentis aperuit. Quanta autem post hæc per triginta et octo annos in deserto miracula fecerit, quis enumerare, quis investigare valeat? Quoties res dubia animum pulsasset, recurrens ad tabernaculum, secreto Dominum requirebat, atque de ea protinus, Deo loquente, 30 docebatur. Iratum populo Dominum placabat suæ precis interventione; surgentes in superbia atque in discordia dissidentes, dehiscentis terræ hiatibus absorbebat; victoriis premebat hostes; signa monstrabat civibus. Sed cum jam ad repromissionis terram ventum fuisset, vocatus in 35 montem est; et quam culpam ante annos triginta et octo, ut dixi, fecerat, audivit, quia de educenda aqua dubitavit. Et propter hoc, quia terram repromissionis intrare non

3 Pater.] St. John, v. 17.
4 Then follows the extract

given in the Historia Ecclesias

tica, after which Gregory proceeds as above.

posset, agnovit. Qua in re considerandum nobis est quam timendum sit omnipotentis Dei judicium, qui per illum famulum suum tot signa faciebat, cujus culpam tam longo tempore adhuc servabat in cogitatione.

Igitur, frater carissime, si et illum agnoscimus post 5 signa pro culpa mortuum, quem ab omnipotente Deo novimus præcipue electum; quanto nos debemus metu contremiscere, qui necdum adhuc novimus, si electi sumus?

6

De reproborum vero miraculis quid dicere debeo, cum 10 tua bene fraternitas noverit quid in Evangelio veritas dicit, Multi venient in illa die dicentes mihi, Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Sed dicam illis, quia nescio qui estis; recedite a me omnes 15 operarii iniquitatis.' Valde ergo premendus est animus inter signa et miracula; ne fortassis in his propriam gloriam quærat, et privato suæ exaltationis gaudio exsultet. Per signa enim animarum lucra quærenda sunt, et illius gloria, cujus virtute ipsa eadem signa geruntur. Unum 20 vero Dominus nobis signum dedit, de quo et vehementer gaudere, et electionis gloriam in nobis possumus agnoscere, dicens, In hoc scietur quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.' Quod signum propheta requirebat, cum diceret, Fac mecum, Domine, 25 signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur.'

[ocr errors]

Hæc autem dico, quia auditoris mei animum in humilitate sternere cupio. Sed ipsa tua humilitas habeat fiduciam suam. Nam peccator ego spem certissimam 30 teneo, quia per omnipotentis Creatoris ac Redemtoris nostri Dei et Domini Jesu Christi gratiam jam peccata tua dimissa sunt, et idcirco electus es, ut per te dimittantur aliena. Nec habebis luctum de quolibet reatu in posterum, qui de multorum conversione gaudium conaris 35 facere in cœlo. Idem vero Conditor et Redemtor noster, cum de pœnitentia hominis loqueretur, ait, Ita dico vobis, majus gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem

[merged small][ocr errors][merged small]

6

37 Ita.] St. Matth. xviii. 13.

« PoprzedniaDalej »