Obrazy na stronie
PDF
ePub

dies, in quibus mundi hujus ornatum perfecit Deus, et septimum, in quo ab omni opere suo requievit, quem ob id perpetuæ quietis benedictione sanctificavit, non sex annorum millia seculi laborantis et septimum regni beatorum in terra cum Christo, 5 sed sex potius ætates significare mundi labentis, in quibus sancti laborant in hac vita pro Christo, et septimam perpetuæ quietis in alia vita, quam solutæ a corporibus percipiunt animæ sanctæ cum Christo. Quod animarum sabbatum tunc incho- 10 asse recte creditur, cum primus Christi martyr carne occisus a fratre mox anima est æternam translatus in requiem; tunc autem perficietur, cum in die resurrectionis animæ etiam corpora incorrupta receperint. Et quia nulla ætatum quinque 15 præteritarum mille annis acta reperitur, sed aliæ plures annos aliæ pauciores habuere, neque ulla alteri similem habuit summam annorum, restat ut pari modo hæc quoque, quæ nunc agitur, incertum mortalibus habeat suæ longitudinis statum, soli 20 autem illi cognitum, qui servos suos accinctis lumbis lucernisque ardentibus vigilare præcepit, similes hominibus exspectantibus Dominum suum quando revertatur a nuptiis.

VENERABILIS BEDE

EPISTOLA AD ECGBERCTUM

ANTISTITEM.

§ 1. DILECTISSIMO ac reverentissimo antistiti 5 Ecgbercto, Baeda, famulus Christi, salutem.

why Beda

Memini te hesterno dixisse anno, cum tecum The cause aliquot diebus legendi gratia in monasterio tuo wrote. demorarer, quod hoc etiam anno velles, cum in eundem devenires locum, me quoque, ob commune 10 legendi studium, ad tuum accire colloquium. Quod si ita, Deo volente, posset impleri, non opus esset tibi hæc per literas scripta dirigere; cum possem liberius ore ad os loquens quæque vellem, sive necessaria ducerem, secreta tibi allocutione sugge

15 rere.

Verum quia hoc ne fieret, superveniens, ut nosti, corporis mei valitudo prohibuit; agere tamen quod potui, erga dilectionem tuam fraternæ devotionis intuitu, curavi, mittendo, videlicet, per literas quod corporaliter veniendo per collocutionem ne-. 20 quiveram. Precorque te per Dominum, ne harum apices literarum arrogantiæ supercilium esse suspiceris, sed obsequium potius humilitatis ac pietatis veraciter esse cognoscas.

§ 2. Exhortor itaque tuam, dilectissime in Exhortations

concerning

6 Ecgbercto.] He became bishop of York a. d. 732.

trine.

6

life and doc. Christo antistes, sanctitatem, ut gradum sacrosanctum, quem tibi Auctor graduum et spiritualium largitor charismatum committere dignatus est, sacrosancta et operatione et doctrina confirmare memineris. Neutra enim hæc virtus sine 5 altera rite potest impleri; si aut is, qui bene vivit, docendi officium negligit, aut recte docens antistes rectam exercere operationem contemnit. Qui autem utrumque veraciter agit, profecto talis servus adventum Domini sui gratulabundus exspectat, 10 sperans se citius auditurum, Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.' Si quis vero, quod absit, gradu episcopatus accepto, nec seipsum a malis actibus bene vivendo, nec 15 subditam sibi plebem castigando, vel admonendo, corrigere curat; quid huic, veniente Domino, hora qua non sperat, eventurum sit, evangelica manifeste sententia declarat, qua dicitur ad inutilem servum, Ejicite in tenebras exteriores, ibi erit 20 fletus et stridor dentium.'

[ocr errors]

§ 3. Ante omnia sane tuæ sanctæ paternitati suadeo, ut ab otiosis te confabulationibus, obtrectationibus, ceterisque linguæ indomitæ contagiis, pontificali dignitate coerceas; divinis autem elo- 25 quiis ac meditationibus Scripturarum linguam simul et mentem occupes, et maxime legendis beati Pauli apostoli Epistolis ad Timotheum et Titum, sed et verbis sanctissimi papæ Gregorii, quibus de vita simul et vitiis rectorum, sive in 30 libro Regulæ Pastoralis, seu in homeliis evangelii multum curiose disseruit, ut sit sermo tuus semper sapientiæ sale conditus, eminentior vulgari locu

11 Euge.] St. Matt. xxv. 23.

tione, ac divino auditui dignior elucescat. Sicut enim indecens est, si vasa altaris sacrosancta vulgaribus unquam usibus ac vilibus prophanentur officiis, ita perversum omni modo ac miserum est, 5 si is, qui ad consecranda in altari dominica sacramenta ordinatus est, nunc quidem eisdem conficiendis sacramentis Domino famulaturus assistat, nunc egressus ecclesiam ipso ore eisdemque manibus, quibus paulo ante sacra tractaverat, repente 10 frivola loqui vel agere Dominum offensurus incipiat.

tion in these

tained.

§ 4. Ad custodiendam vero linguæ vel operis How perfecmunditiam, cum lectione divina, etiam societas is to be ateorum, qui Christo fideli devotione famulantur, 15 plurimum juvat; ut si quando vel lingua lascivire, vel operatio prava mihi subrepere cœperit, mox sociorum fidelium manu, ne cadere valeam, sustenter. Quod cum omnibus Dei famulis sibimet ita prospicere utillimum sit, quanto magis illi gradui, 20 qui non suimet tantummodo curam agere, sed etiam erga commissam sibi ecclesiam, necesse habet studium salutis impendere? juxta illum qui dixit, præter ea quæ extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. 25 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?' Quod non ita loquor, quasi te aliter facere sciam, sed quia de quibusdam episcopis fama vulgatum est, quod ipsi ita Christo serviant, ut nullos secum alicujus religionis aut 30 continentiæ viros habeant; sed potius illos qui risui, jocis, fabulis, commessationibus et ebrietati

[ocr errors]

22 Illum.] 2 Cor. xi. 28.

28 Fama vulgatum.] It would be easy to illustrate this passage by quotations from the

TOM. II.

ecclesiastical Laws of the Sax-
ons, by which it appears that
the Anglo-Saxon clergy had
fallen into many excesses.
P

Advice as to the ordination

and the in

struction of the people.

bus, ceterisque vitæ remissioris illecebris subigan-
tur, et qui magis quotidie ventrem dapibus, quam
mentem sacrificiis cœlestibus pascant. Quos tua
sancta auctoritate, si alicubi repereris, velim cor-
rigas, moneasque illos tales suæ conversationis 5
diurnæ sive nocturnæ testes habere, qui et actione
Deo digna et exhortatione congrua prodesse popu-
lis, ac spirituale ipsorum antistitum opus juvare
sufficiant. Lege enim Actus Apostolorum, et vide-
bis, referente beato Luca, quales secum comites 10
apostoli Paulus et Barnabas habuerint, quid etiam
ipsi, ubicunque devenissent, operis egerint. Statim
namque ut civitates vel synagogas ingressi sunt,
verbum Dei prædicare et per omnia disseminare
curabant. Quod etiam te, dilectissimum mihi 15
caput, sagaciter cupiam, ubicunque potes, implere ;
in hoc namque officium a Domino electus, in hoc
consecratus es, ut Verbum evangelizes virtute
magna, præbente tibi auxilium ipso rege virtutum
Domino nostro Jesu Christo. Quod ita rite per- 20
ficies si ubicunque perveneris, mox collectis ad te
ejusdem loci incolis, verbum illis exhortationis
exhibueris, simul et exemplum vivendi una cum
omnibus, qui tecum venerint, quasi cœlestis mili-
tiæ ductor ostenderis.

25

§ 5. Et quia latiora sunt spatia locorum, quæ of presbyters, ad gubernacula tuæ diœcesis pertinent, quam ut solus per omnia discurrere, et in singulis viculis atque agellis verbum Dei prædicare, etiam anni totius emenso curriculo, sufficias; necessarium 30 satis est, ut plures tibi sacri operis adjutores adsciscas, presbyteros videlicet ordinando, atque instituendo doctores, qui in singulis viculis prædi

9 Actus Apost.] xiii. 14; xiv. 1, etc.

« PoprzedniaDalej »