Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam offenderim. Cupio, Domine, hac meâ afflictione pro peccatis meis satisfieri, tuamque mihi gratiam reconciliari, pro quâ non patienter solum, verum etiam libenter, haec et quaevis alia mala sustinerem. O Domine, hoc ante

omnia peto, ut dimittas peccata mea, tuamque mihi gratiam largiaris, ut te, Deum, summum bonum meum, cum omnibus Angelis et electis tuis digne amare et laudare merear, nunc et in aeternum. Amen.

ORATIO RECITANDA TEMPORE CUJUSCUMQUE PUBLICAE CALAMITATIS.

Omnipotens, aeterne Deus, refugium, virtus, et solus tuorum fidelium, non secundum pecata nostra, quae fecimus nos, neque secundum iniquitates nostras, retribuas nobis; ea quae flagella justae indignationis tuae meremur et patimur, ea propter nominis tui gloriam a cervicibus nostris clementer averte. Bellum igitur, [vel famem, vel pestilentiam, vel morbos, vel aeris intemperiem, vel imbrium inundantiam, vel nimiam terrae siccitatem, aut sterilitatem, vel grandiem, vel fulgura et tempestates, vel quamcunque aliam calamitatem, &c.] pro tuâ ingenti bonitate depelle, aut certe bonâ ex parte nobis mitiga. Tuâ benedictione paternâ nitimur; a te opem, qui auxiliator es in tribulatione, petimus et speramus. Tantum

ne memineris iniquitatem nostrarum antiquarum, sed cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. Igitur adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, libera nos; et peccatis nostris esto propitius, ut corpore et animo salvi, tibi omnium fonti bonorum, et deinde proximo nostro, expeditius inserviamus, cum a praesentibus periculis et perniciosis vitae hujus aerumnis tua nos gratia liber avertit. Non enim delectaris in perditione nostrâ; quin et post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymas et fletum exultationem infundis. Benedic, Domine, populo tuo, nostraque tempora fidelibus tuis tranquilla et prospera esse concede. Per Christum Dominum nostrum.

ORATIO PRO AMICO SINGULARI.

Custodi, Domine, famulum probe satisfaciat, aeque in prosperis atque in adversis rebus sese moderate gerat, atque finem vitae felicem, te duce,

tuum (N.), pro quo Majestati tuae supplicamus, et ut constans maneat, ac vitae hujus pericula illaesus pertranseat, nullisque tentationibus a te, summo bono, unquam separetur. Remittantur illi, quaeso, peccata, augeatur in eo justitia, tua simul tranquillitas animi et justa disideria. Vocationi suae, in quâ degit,

consequatur. Illius animam et corpus, vitam et mortem, divinae tuae gratiae magnopere commendamus, ut benedictionis virtute, in viis omnibus dirigatur, et contra insidias hostium animae et corporis defendatur.

ORATIO PRO AEGROTO.

Deus, humanae infirmitatis hoc te magis metuat, colat, praesidium ac restaurator, sub cujus nutibus cuncta vitae nostrae momenta decurrunt, aegroto ac infirmo famulo tuo (N.), cujus vitae metuimus, misericordiae tuae veraeque salutis opem supplices imploramus. Agnoscat ille se virgâ paternâ visitari et corripi. Tuae bonitati et Providentiae fidenter sese committat, nec minus animi quam corporis incolumitatem quaerat et amet. Eventum omnem de manibus tuis pendere cognoscat. Crucem hanc abs te impositam sciat, quae ut sit salutaris, auge illi patientiae donum, ut in morbo sine pusillanimitate, impatientiâ, murmuratione versetur. Quare infirmitas praesens ad tuam illi gloriam proficiat, eumque adferat fructum, ut virtutem tuam expertus, post

amet, ac laudet. Quod si expedit illum convalescere, tu media necessaria eidem providenter concede, ut sanitati restitutus, majores in justitiâ progressus facere velit et possit. Si vero illum de hoc mundo vocare statuisti, fiat, Pater, voluntas tua; simulque praesta virtutem, quae illum ad extremum vitae spatium rite disponat. Non ex timore, sed amore, tibi ac Ecclesiae reconcilietur, mature Sacramentis utatur, eorumque virtutem percipiat; patientiâ duce, dolores propter te superet, contra hostes ac tentationes omnes pugnet fortiter, tuum adventum excipiat vigilanter, et in pace sanctâ demum obdormiens, ad te summum aeternum que bonum recte proficiscatur. Amen.

PIA SUSPIRIA.

Ex sacra Scriptura de- Modus breviter Contemplandi prompta, quorum usus quovis magnas veritates. tempore esse poterit, vel

I. AD IMPETRANDAM REMISSIONEM

PECCATORUM.

Peccavi, quid faciam tibi, O custos hominum?

Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihi metipsi gravis? Job. vii.

Dimittam adversum me eloquium meum; loquar in amaritudine animae meae, dicam Deo; noli me condemnare. Job. x.

Vide humilitatem meam; et laborem meum; et dimitte universa delicta mea. Psalm. χχίν.

Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris, Domine. Ps. xxiv.

Respice in me, et miserere mei. Ps. xxiv.

Miserere mei, Domine, sana me, quia peccavi tibi. Ps. xl. Miserere mei, Deus secundum magnam misericordiam tuam. Ps. 1.

Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Job. v. Deus, tu scis insipientiam

meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Psalm. lxviii.

Veniant mihi miserationes tuae, et vivam. Ps. cxviii. Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum. Job. v.

Ne intres in judicium cum servo tuo; quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ps. clxii.

Domine, Pater noster es tu, nos vero lutum : ne irascaris, Domine, satis; et ne ultra nemineris iniquitatis nostrae. Isa. lxiv.

Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut fleam die ac nocte? Jerem. ix.

Surgam, et ibo ad Patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in coelum, et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. Luc. xv.

Jesu fili David, miserere mei. Luc. xviii.

II. AD IMPETRANDAM HUMILITATEM.

Vilior fiam plus quam factus sum; et ero humilis in oculis meis. 2 Reg. vi.

Quantus ergo sum ego, et respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo. Job. ix.

Memoria mea comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices meae. Job. xiii.

Quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditura tinea. Job.v. Putredini dixi: Pater meus es, et soror mea vermibus. Job. xvii.

Ego autem sum vermis et non homo; opprobrium hominum et abjectio plebis. Ps. xxi.

Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum. Ps. viii.

Bonum mihi quia humiliasti me. Ps. cxviii.

Humiliavit semetipsum Dominus noster Jesus Christus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis. Phil. ii. Et ego superbiam?

III. AD VITAE HUJUS COGNITIONEM. Peregrini sumus, Domine, coram te, et advenae, sicut omnes Patres nostri; Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. 1 Par. xxix.

paululum dolorem meum. Job. x.

Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Job. vii. Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverum reduces me. Job.

X.

Numquid not paucitas dierum meorum finietur brevi, dimitte me igitur, ut plangam

Paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Ne revoces me in dimidio dierum meorum. Ps. ci.

Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis, quam vivere. Job.

Moriatur anima mea morte justorum, et fiaut novissima inea horum similia. Num. xxiii.

IV. IN AUGUSTIIS ET ANIMI MOERORE.

quare conturbus me? Spera in Deo. Ps. xlii.

Sana me, Domine, quoniam et conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde. Ps. vi.

Aruit, tamquam testa, virtus mea: et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. Ps. xxi.

Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Ps. xxx.

Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Ps. χχίν.

Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Ps. xxxvii.

Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Ps. 1.

Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. Ps. lxxxv.

Velociter exaudi me, Domine, deficit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. Ps. cxlii.

Laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. Jer. xlv. Domine, multi gemitus mei, et cor meum moerens. Th. i. Tristis est anima mea usque ad mortem. Matt. xxvi.

Redde mihi laetitiam salu

Quare tristis es anima mea, taris tui. Ps. 1.

V.-AD EXERCENDAM MENTIS DEVOTIONEM.

Domine, quod bonum est in oculis suis, faciat. Reg.

iii.

Si dixerit mihi: Non placet, praesto sum, faciat quod bonum est coram te. 2 Reg.

XV.

Paratum cor meum, Deus,

paratum cor meum.

Îvi.

Psalm.

Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. I Mach. iii. Fiat voluntas tua. Matt.

[blocks in formation]

VI.-AD PATIENTIAM IMPETRANDAM.

Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit No

men Domini

Job. i.

benedictum.

Si bona suscepimus de manu

« PoprzedniaDalej »