Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur tempestates; vides, quam multa contra me cupiditates ineant certamina; vides, rubens et horrens dico, quam saepe defecerim et victoriam hostibus dimiserim; vulneraverunt me inimici mei et ad nihilum redegerunt; fecerunt de me, quaecumque voluerunt; percusserunt, nudaverunt, occiderunt me peccato mortifero, quo elongamur a te, Via, Veritas, et Vita. O Jesu! miserere mei et vivifica me. Pie Samaritane, infunde oleum et vinum in vulneribus meis, et sanabor.

servitur libidini, facta est consuetudo et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas,' necessitas, inquam voluntaria et peccaminosa.

Quis ergo me liberabit de corpore mortis hujus? Respondit Apostolus et sibi ipsi et Augustino et mihi: "Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum." Laetus igitur et firma spe nixus ad te venio, Redemptor meus, gratiam tuam suppliciter postulans. Intona desuper, quaeso, voce grandi in interiorem aurem cordis mei. Prome vocem illam, quae confringit cedros Libani, quae commovet desertum, quae revelat condensa, quae talia operatur, ut omnes in templo Condelec- dicant gloriam.

Forsan sicut Apostolus (Rom. vii. 18) dicere possum: "velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ego.

tor enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis," et quae, heu invasit cor meum, et conscientiam meam maculavit.

Ex pluribus annis experior, quod de se ipso fatebatur divus Augustinus, dicens (Confess. lib. viii. cap. 5): "Suspirabam ligatus, non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me; quippe ex voluntate perversa facta est libido, et dum

[blocks in formation]
[ocr errors]

nos et tunc solum vere convertemur. . . . Peccavi quidem peccatum grande nimis, et multorem mihi conscius sum delictorum. Operibus blasphemus fui et persecutor et contumeliosus. Abominationem desolationis introduxi in locum sanctum. Non sum dignus vocari Apostelus. Supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam illam pravis exemplis. Eja, dulcissime Jesu, coram te expando iniquitates meas, quibus laqueatur et afficitur anima mea. Vides, quam turpis

...

sim, quam distortus, inquiebat Augustinus, et sordidus, et maculosus et ulce

rosus.

Sed tu, Domine Jesu, cur de coelo venisti? Quid in mundo isto fecisti? Ad quid te morti dedisti? Nonne ut peccatores salvos faceres, et caecos illuminares, ut captivos redimeres, ut leprosos sanares, ut mortuos suscitares? Ergo, Jesu, fac mihi secundum nomen tuum. Quid est enim Jesus, nisi Salvator? Propter temetipsum miserere mei; esto mihi Jesus et Salvator; miserere peccatricis animae meae, solve vincula ejus, sana vulnera; libera eam, Domine, a jugo servitutis; exonera illam mole peccatorum. Dic mihi sicut leproso volo mundare; et confestim mundabor.

Die mihi sicut Lazaro sepulto: Veni foras; etsi putrescam, ad vitam revocabor. Dic mihi sicut paralytico: Surge et ambula; et surgam et ambulabo et tollam grabatum meum. At mihi pauperi et pauperrimo porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.

Erige jacentem, sustine et robora nutantem, ne deficiat in via.

Audivi, fateor, vocem tuam, Domine, et nolo obdurare cor meum. Non dicam amplius : ms, cras, ne cras mihi desit. i et dioc: Nunc coepi; ut ista mutatio Excelsi sit a et permanens.

Averte oculos meos, ne vide ant vanitatem. Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et discam mandata tua. Cor meum indura et corrobora contra inimici jacula. Fac ut a facie colubri fugiam peccatam et occasionem peccati, quaecumque sit. Providebo te in conspectu meo semper, sed tu sis a dextris meis, ne commovear. Impedit infausta experientia, ne dicam: in abundantia mea non movebor in aeternum; dicam potius: Non avertas faciem tuam a me, ne illico sim conturbatus. Usque

in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me.... Manda virtuti tuae, ut me corroboret, et confirma quod operatus es in nobis. Fiat, fiat.

Oratio sacerdotis renovantis vota clericalia.

O amantissime et amabilissime Deus, quam magna multitudo dulcedinis tuae! Caritate etenim perpetua dilexisti me et attraxisti me ad te miserans mei; nam propter nimiam caritatem, qua dilexisti me, suscitasti a terra inopem et de stercore erexisti me pauperem, ut collocares cum principibus, cum principibus populi tui.

Non ego quidem, sed tu prior elegisti me de mundo, nolens me conformari huic seculo, ne princeps hujus mundi in me haberet quid

quam, et non cum hoc mun- vota priora admittas et sic do, qui totus in maligno posi- me deinceps vivere concedas, tus est, damnarer; at potius ut qui pars Domini sum et posuisti me in clero tuo, ut Dominum partem meam iteirem de virtute in virtutem, rum eligo, talem me exhibeut fructum dignum bonorum am, ut ipsum possideam operum afferrem, qui in aeter- Dominum et a Domino ipse num maneret, quo teipsum possidear, nec quidquam conmercedem magnam nimis tra ut extra te Dominum mihi acquirerem ac partem meum cupiam. haereditatis meae perditam mihi recuperarem. Quapropter ego quoque elegi te, ut sis Dominus meus et Deus meus, et pars mea in aeter

num.

Sed heu! haereditatem meam non satis attendi, substantiam meam dissipavi; retrorsum abii, mundum dilexi, vanitates et insanias falsas non exhorrui, inimicis tuis animam dedi, tunicam innocentiae commaculavi, superflua aut dilexi aut quaesivi aut retinui, lucernam boni exempli exstinxi, fidelem cultum tibi et ecclesiae tuae non exhibui, perfectionis studium et media acquirendi non quesivi, non satis admisi, jugum tuum dulce et onus leve excussi, Spiritui sancto multoties restiti, Spiritum Dei contristavi eumque exstinxi; sed tu, Domine, miserere mei et resuscita me.

Tibi ergo Domino, Deo nostro, justitia, nobis autem confusio faciei nostrae; et hoc solum mihi nunc superest idque unice in votis, ut spiritu principali confirmes me et spiritum rectum innoves in visceribus meis, iterumque

Eligant itaque sibi alii partes, quibus fruantur, terrenas et temporales; portio mea Dominus est. Bibant alii mortiferas voluptates; pars calicis mei Dominus est. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Quid quippe ultra quaret, cui omnia suus Conditor est? aut quid ei sufficit, cui ipse non sufficit?

Te solo igitur contentus, Deus meus et omnia, agnosco iterum coram coelo et terra, quoniam funes mei ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi; quaestus magnus mihi est pietas cum sufficientia; abjicio itaque denuo omnes mundi pompas, superfluas vanitates et insanias falsas, et eligo abjectus esse in domo tua magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, de hoc multum sollicitus, ut tunicam sanctitatis, quam dimisi aut defoedavi, iterum resumam in Sanguine dealbatam nec unquam dimittam. Haec sunt vota, quae aliquando distinxerunt labia

mea; haec sunt sincera cordis mei desideria, quae supplico tibi esse accepta, et perSpirit um sanctum in visceribus meis dignanter innovata, in mundi contemptum et fidelioris ac constantioris cultus tui testimonia denuo reiterata, ut ita

suscipias me secundum eloquium tuum et vivam, et nou confundus me ab exspectatione mea. Itaque profiteor, quia tu Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, tu es, qui restitues haereditatem meam mihi. Amen.

PRECES AD MENTEM SUMMI PONTIFICIS PRO
LUCRANDIS INDULGENTIIS.

Oremus pro Ecclesia sancta Dei, ut eam Deus ac Dominus noster pacificare, adunare et custodire dignetur toto orbe terrarum; subjiciens ei principatus et potestates: detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem.

V. Deus virtutum converte; respice de coelo et vide et visita vineam istam. R. Et perfice eam, quam plantavit dextera tua.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti: custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia tua toto orbe terrarum diffusa; stabili fide in confessione tui nominis perseveret.

Da pacem, Domine, in die

bus nostris, quia non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.

V. Fiat pax in virtute tua, R. Et abundantia in turribus tuis.

Oremus.

Deus, a quo sancta desideria, recta consilia et justa sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare ut et non potest pacem: corda nostra mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla.

Oremus pro haereticis et schismaticis, ut Deus et Dominus noster eruat eos ab et ad erroribus universis sanctam Matrem Ecclesiam catholicam revocare dignetur. V. Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.

R. Adduc eos, ut vocem tuam audiant, et fiat unum ovile et unus pastor.

Oremus.

neminem vis perire: respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut omni haeretica pravitate deposita, errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. Per Dominum nostrum,

Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes et Amen.

« PoprzedniaDalej »