Obrazy na stronie
PDF
ePub

et glorifico te. Utinam te, infinito honore et amore dignissimum, semper amassem, laudassem et glorificassem! Utinam nunquam offendissem, nec offenderem posthac aeternum! Sed cheu! quam parum agnovi, amavi, glorificavi te, O bonitas infinita; quid retribui tibi, praeter innumeras offensiones, ingratitudines et negligentias? Doleo, Domine, de his, et de omnibus et singulis totius vitae meae peccatis, ex toto animo, non propter supplicii meritum aut gloriae detrimentum, sed pure propter te, Deum meum, infinite amabilem; quia tibi quem diligo, diligamque aeternum, super omnia displicent. Ardenter desidero firmiterque propono emendare omnia peccata mea, maxime haec, N., et cum gratia tua, novo fervore me tuo impendere servitio. Verum, O Domine, quid prodest haec velle; nisi tu des posse et perficere? Frustra proponit homo, nisi quem gratio tua disponit. Tu nosti fragilitatem meam, quia inops et miser ego sum, nec quidquam sine te facere possum, imo ne cogitare quidem; sed ex te uno est omnis sufficientia mea. Exurge itaque in adjutorium mihi et efficaci tua gratia vires adde, ut quod volo bonum feliciter perficere possim.

O clementissime Deus, cum tu hoc mane venias ad me, ut me sanctissimo Corpore et pretioso Sanguine pascas, ut to

tum quantum te mihi tribuas; aequissimum est ut ego etiam amore tui me ipsum tibi sacrificem, omnibusque quae tibi displicent libenter abrenuntiem. Concede mihi igitur, Domine, gratiam valedicendi omnibus propter te, voluptatibus et gaudiis quae non sunt in te, subsidiis et auxiliis quae non ducunt ad te. Da mihi ut hunc statum ad quem me vocare dignatus es, virtutibus illi debitis diligenter excolam, et gloriam tuam unice exoptem, et sicut tu ad me totus venis, ita ego ad te totus liber accedam, et in te sancte conquiescam.

Veniat dilectus meus in hortum suum, comedat fructus pomorum suorum. Veni desideratissime sponse Jesu, posside cor meum et accende in illo ardentissimam tuae dilectionis flammam. Veni, et fac ut purissima Caro tua emundet et purificet peccatricem carnem meam, ut quae hactenus commodi et volup tatis amans, per contactum tuum fiat in poenitentia et mortificatione assidua: Sanguis tuus, in remissionem delictorum effusus, et nunc in cibum animae meae datus, lavet et abstergat cor meum, ut fiat holocaustum purissimum divinae tuae majestati. Veni, dilectissime Jesu, et per virtutem Corporis et Sanguinis tui, junge et incorpora me tibi intime; ut tu in me et ego in te maneam: nec quidquam sit quod me nunc aut in

aeternum a tua charitate valeat separare.

O inclyta Virgo Maria, Mater divinae gratiae, quae in viis justitiae ambulas, et in medio semitarum judicii, ut dites diligentes te, et thesau

ros eorum repleas, ora pro me, ut Jesum, pretiosissimum omnium thesaurum, digno fervore et ardenti amore in sanctissimo Sacramento recipiam. Amen.

GRATIARUM

Benedico et glorifico te, dulcissime Domine Jesu, amabilis animae meae sponse; laudo et superexalto te, benigne Deus, qui magnus de coelo medicus descendisti, ut omnibus cordis mei languoribus medereris! Cor meum et caro mea exultant in Deum vivum, qui omnium debitorum meorum immemor, pretiosissima Angelorum esca indignam creaturam cibavit. Salve, clementissime Jesu, in visceribus meis residens, et animam meam sanctificans. Salve, Corpus Redemptoris mei, nive candidius, auro et gemmis rutilantius: salve, Sanguis, melle dulcior, nectare suavior, et omni thesauro pretiosior. Ave dulcissime et gratissime hospes cordis mei; recipe me in suavissimo tui amoris amplexu, et doce me digne tecum conversari: sed cum ego ad debite tibi gratias referendum non sim aptus, laudent te mecum et gratias agant tibi benedicta Mater tua Maria, omnes sancti Angeli et beatae animae, universi populi, tribus et linguae. Jubilent tibi

ACTIO XXX.

pro me omnes creaturae, et misericordias tuas in aeternum concinant.

O Domine, tu noscis quam falsum et perfidum amorem erga me miserum nutrio: quam pronus sum ad quaerendum commoda mea, ad gustandum voluptates terrenas. O mi bone Jesu per virtutem hujus sanctissimi Sacramenti, quo tam benigne me refecisti, libera cor meum ab ista misera servitute, et da gratiam et lumen, ut melius cognoscam et sincerius quaeram unicam et veram felicitatem. Da ut prospera me non extollant, nec miseriae me nimium dejiciant. Sciam vitam istam esse mihi tempus probationis, non fruitionis ; non illudat mihi inanis spes longae vitae, sed diligenter impendam praesens tempus in sancto servitio tuo, ne inopinate veniat nox, in qua nemo potest operari; da mihi ita vivere, ut semper sim paratus ad apparendum coram te, et cum ovibus mihi locus praestetur.

O dilecte mi Redemptor,

his omnibus te unicum laudatorem requiro. Tu animae meae vita, tecum sit affectio cordis mei, vi ardoris amatorii conflata. Utinam in omni, ad quod sine te tendit anima mea, reddatur inanimata, ut in te vivida tecum arctissimo amoris vinculo colligata permaneat.

Suavis Maria, ora pro me, ut gratia Dei in me vacua non sit; sed semper in me maneat. Amen.

SUSPIRIA.

innocens

O Jesu, Agne munda cor meum ! Averte oculos meos, ne videant vanitatem.

antequam discedam a colloquio tuo, concede mihi amplam tuam benedictionem. Deprecor te per sanctissimum Corpus tuum, de Virgine natum et hodie mihi in cibum animae praestitum per pretiosissimum Sanguinem olim pro salute mundi effusum, et nunc in medicamen cordi meo tributum benedic inopi et calamitoso exuli tuo; vivido tui amore accende intima mea; ut perfecte diligam te, et nihil concupiscam extra te. Reconde me in splendidam, amoenam et suaveolentem lateris tui cavernam: ut ibi feliciter obdormiens, sopore mellifluae charitatis refociller. Ego me totum tibi offero et trado: suscipe et posside me totum, O dulce solatium animae meae! Sic me tibi conjunge, sic agglutina; ut nunquam a te separari possim: sic accipe me totum; ut jugiter coram te in Spiritu Sancto verentiam exteriorem exhidelicier ad laudem nominis tui, adhaereat anima mea post te, et suscipiat me dextera tua. Illumina me in charitate, ut omnia sensuum blandimenta amore tui respuam, et cum famula tua Gertrude exclamem: O amoenitas omnium colorum, dulcor omnium saporum, delectatio omnium sonorum, suavis amoenitas amplexuum intimorum, supereffluens abyssus divinitatis! Te omni creaturae ASPIRATIO.-Erravi, sicut praeeligo; propter te omni delectationi abrenuntio; pro te omni adversitati obvio: in

Pete a Domino virtutem

Religionis, ut Deo cujus totus es, cultum, honorem, et re

beas, eique te sincerissime devoveas.

"Resistendo igitur passionibus, invenitur pax vera cordis; non autem eis serviendo.

"Non est ergo pax in corde hominis carnalis, non in homine exterioribus dedito, sed in fervido et spirituali."Imit. Ch.

ovis, quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua (utcunque) non sum oblitus.

PRAEPARATIO XXXI.

O Sacramentum amoris et vinculum charitatis, in quo amabilissimus Jesus se totum impendit, cum infinito meritorum suorum thesauro! O ingens nostri nihili amator Deus, an non ergo sufficit quod nos ad imaginem tuam creaveris, Angelos ad custodiam dederis tuaque tam cruenta nece ab inferis redemptos, coeli haeredes nos scripseris? Ut etiam te ipsum et quidem totum quantum, modoque tam mirando impendere, donare, prodigere, non dedigneris! Quis, obsecro, quis audivit unquam tale, aut quis vidit huic simile? O Cherubini, insolitae rei miraculum adorate! En Dominus meus fit cibus meus; divini Patris Verbum erit meum nutrimentum: sapientia Dei fit refectio animi mei. O Mortales! quod Angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri, propter emicantem inde fulgorem, hoc nos pascimur, huic nos unimur. O numen, si fas est dicere, vere prodigum tui prae desiderio hominis, cum jam totum me tibi debeam creanti, totum me redimenti, quid rependam te totum mihi in epulum offerenti? O quam ingratus forem, si mutuum tibi amorem frigidus negarem; si his flammis torpidum mentis gelu

respondendo, non nisi tepidus ad hanc mensam accederem. Et tamen, proh dolor! saepe sic accidit. Saepe aruit cor meum, non quia oblitus sum comedere panem meum; sed quia ipsum non debite sumpsi; quia saepe culpa mea fructum hujus cibi coelestis impedivi, tepide appropinquando frigide recedendo.

et

O amantissime Redemptor Jesu, ad pedes tuos provolutus, confiteor me saepius peccasse

contra honorem huic sanctissimo Sacramento, debitum, per negligentiam meam, mentis evagationem et irreverentiam: confiteor me saepius accessisse ad hoc coeleste convivium, sicut ad mensam communem, sine debita praeparatione, ad hoc mysterium fidei, cum fide non satis viva; ad hoc Sacramentum amoris, cum corde languido, sine fervore. Recte igitur, O Deus, scrutator cordium, recte mihi negasti exquisitum illum saporem et suaves delicias, quas animae sanctae ex hoc divino alimento hauriunt; quippe qui talibus non eram dignus. Debuissem, si ferventer me praeparassem, si devote sumpsissem, et ardenter gratias egissem, a mensa tua recessisse confortatus, totus tibi consecratus et intime unitus ac in

te mutatus; et recessi debilis, tepidus, dissipatus, mundo et me ipso plenus.

Specialiter itaque hodie intendo, mi Jesu, per hanc sumptionem S. S. Corporis et Sanguinis tui, reparare praeteritas meas communiones, in quibus potuissem peccare defectu attentionis et fervoris, defectu debitae praeparationis et gratiarum actionis, vel quocumque alio modo, sicut tibi notum est. Memorare, Domine, in Eucharistia te non agere judicem implacabilem, qui vindictam exerceat; sed patrem benignum, qui in throno amoris misericordiam faciat omnibus corde contrito te rogantibus. Accipe igitur dolorem meum, desideria et proposita mea: offer te ipsum aeterno Patri debitis meis

onustum, et sanguine tuo madidum; atque divina ista et superabundans reparatio et satisfactio erunt mihi in tutissimum asylum contra rigorem justitiae ejus.

O sanctissima Virgo et Mater Maria, Regina misericordiae; vita, dulcedo et spes mortalium, firmum solamen miserorum et tutissimum praesidium omnium te invocantium, tu quae singulari tuo assensu, mundo succurristi perdito, et divinum omnium Reparatorem et Mediatorem Jesum nobis peperisti; ora pro me, ut dignetur omnipotens Pater hoc sacrificium de manibus meis accipere ad laudem et gloriam suam et in reparationem praecedentis mei teporis et negligentiae. Amen.

GRATIARUM ACTIO XXXI.

O Divine Reparator et Salvator, Agne Dei immaculate, qui tollis et abluis peccata mundi: qui abundanter justitiae Dei satisfecisti pro delictis omnium nostrum, gratias ago tibi, benedico et laudo te ex intimis medullis animae meae, quia omnia debita mea tam misericorditer in te sumpsisti, et pro salute mea ultimam sacri tui cruoris guttam effudisti. Sed, O dulcissime Redemptor, qualem gratitudinem tibi nunc exhibebo, qui

huic jam immenso favori tuo superaddidisti beneficium me hodie tam suaviter coelesti alimonia confortandi, ut sacratissima tua praesentia me adjuves in reparatione innumerabilium delictorum et negligentiarum, quas in praecedentibus sacrificiis coram te commisi, debili mea fide, tepida praeparatione, continuis mentis evagationibus, et frigidis aut nullis, quas tibi pro tam dulci refectione impendi, gratiarum actionibus. Age caus

« PoprzedniaDalej »